Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 61, de Trinitate
Continuandum materia de formalitatibus
Ista materia de formalitatibus continet duo puncta. Primum est habere radicem imaginationis doctorum loquentium in ista materia, et nisi illud habeatur, non habetur secundum punctum, scilicet de difficultatibus contingentibus circa materiam de formalitatibus, quae sunt multae contractae et difficiles.
Plus propositiones de Rippa
Et circa primum est insistendum, ideo ut habeatur fundamentum et imaginatio et intelligatur, positio de formalitatibus ponam iterum aliquas propositiones secundum imaginationem Magistri Iohannes de Rippa.
Prima propositio:
Prima propositio cuilibet denominationi perfectionis simpliciter absolute correspondet ratio obiectialis eiusdem rationis. Verbi gratia prima denominatio perfectionis simpliciter est ens vel esse ens, tunc a parte obiecti imaginandum est quod quidquid continetur sub ente vel significatur per ens inquantum ens secundum hoc est eiusdem rationis adaequate, etiam proportionaliter quidquid a parte obiecti significatur per vivens, inquantum vivens a parte Rei est omnino eiusdem rationis adaequate, et ita de esse intellectivum vel esse volitivum et de aliis perfectionibus simpliciter.
Secunda propositio
Secunda propositio huiusmodi ratio obiectialis in infinitum variae potest creaturae communicari, nam sicut infinite sunt species producibiles per dei potentiam absolutam in esse. secundum hoc causae variae huiusmodi creaturis correspondet et secundum hoc Rebus variae communicatur esse eiusdem tamen rationis, nam infimae speciei communicatur esse in aliquo gradu superiori speciei communicatur esse imperfectiori gradu, et sic in infinitum ascendendo secundum istam denominationem esse vel esse ens. et sicut de prima denominatione exemplificatur, ita de aliis potest exemplificari nam esse vivens variae participatur, quia pluralitate communicatur vivere in aliquo gradu. et homini communicatur in superiori gradu eiusdem tamen rationis cum primo, ita quod esse vivens in planta et in homine sunt eiusdem rationis, licet in perfectiori gradu participetur ab homine.
Tertia propositio
Et ex hoc sequitur quod homo est perfectior in esse secundum rationem essendi quam sit asinus vel quaecumque inferior species, quia non est dubium quin homo addat ad species inferiores aliquas perfectiones, ut esse intellectivum volitivam. Sed de illis non loquor. Sed circumscriptis illis perfectionibus quae homo addit ad speciem asinam[?] illam, tamen perfectionem qua communicat cum asino intensius participat homo quam asinus. exemplum potest ponit clarius, quia potatur[?] ad imaginationem sive per possibile vel impossibile, quia impossibilia possunt admitti ad imaginationem et declarationem alicuius materiae. ponitur ergo quod homo deperdat successive suas perfectiones superiores. Ita quod auferatur ab homine esse risibile esse intellectivum et volitivum deinde esse sensitivum deinde esse vivum, et sic de singulis usque ad primam quae est esse, tunc in isto casu illud esse quod remanet est perfectius esse, et homo in illo casu perfectiori modo participat esse quam infima species ut materia prima vel elementum.
Quarta propositio
Ex isto sequitur quod in esse sunt quattuor gradus ponendi et in ratione obiectiali correspondente huic praedicato perfectionali esse, vel esse ens sunt gradus, patet quia in illo casu illud quod esse quod Remanet in homine est perfectius esse, et habet perfectius esse quam asinus, et non quo ad speciem, quia esse hominis et asini sunt eiusdem rationis, ergo habet perfectius esse, esse perfectione graduali intensiva.
Quinta propositio
Alia suppositio: conceptus correspondens perfectionali denominationi est prior et alterius speciei praedicamentalis, tamen de posteriori, et sicut conceptus prior[?] loquendo de perfectionibus conceptibus est alterius speciei et cum hoc probabilis de posteriori, Ita proportionaliter correspondet sibi a parte obiecti ratio obiectialis prior possibilis, tamen concurrere unitive cum ratione obiectiali correspondete posteriori denominationi. Ita quod conceptus perfectionales habent duas habitudines ad invicem ut conceptus entis est prior conceptu vitae, et praedicatur[?] de illo, quia est communior. Ita imaginandum est a parte obiecti quod ratio essendi obiectiva est alterius rationis a ratione vivendi. et secundo sicut conceptus entis est praedicabilis de conceptu viventis, ita proportionaliter ratio obiectiva essendi est potentialis respectu rationis vitae ad hoc quod concurrat unitive secum et quasi Recipiat rationem vitae per modum quasi actus superiorum. Ita similitudo istarum rationum ad habitudinem conceptuum perfectionalium inter se, et sic continue procedendo, nam sicut ratio vitae est alterius speciei ad rationem cognoscendi sive intelligendi et est quasi in potentia ut concurrat secum unitive ut tendit speciem superiorem. et sic ratio vitae est prior et potentialior respectu rationis intellective et ex concursu rationis vitae cum ratione intellectivi causatur species superior, quia secundum eum ex concursu istarum rationum obiectialium constituuntur[?] species. et sic generat ex istis concursibus rationum formalium causantur Rerum specierum secundum magistrum Iohannem de Rippa.
Si ergo sequamur istam viam quod, scilicet, per quamdam annologiam et similitudinem conceptuum inter se Recipiatur a parte Rei distinctio rationum obiectalium sic habebimus distinctionem formalitatum in creaturis et etiam distinctionem quarti gradus, qui vocatur ex natura Rei, nam cuilibet denominationi correspondet ratio obiectiva alterius speciei a posteriori, et est posterior semper actualis respectu praedicatoris et secum concurrit per modum actus, et est potentia respectu posterioris, et illud quod est posterius est semper actualius et perfectius et secundum huiusmodi concursus imaginantur species componi, et ex imaginatione ista potest quis aliqualiter manuduci ad imaginandum istas duas distinctiones differentes, nam cuilibet denominationi perfectionis simpliciter correspondet plures gradus variae communicabiles secundum varias Rerum species, immo correspondet sibi una latitudo graduum infinitorum communicabilium infinitis speciebus creabilibus et omnino communicabilis supremae speciei, quia illa continet omnes perfectiones simpliciter communicabiles ad extra. et per consequens sibi competunt omnes denominationes perfectionis simpliciter communicabiles ad extra, et per consequens etiam omnes rationes formales. Ita quod secundum istam viam potest imaginari modus earum et modus ponendi. Et sine dubio nisi habeatur ista imaginatio totus processus de perfectione Rerum quem ponit erit ignotus et habita ista imaginatione valde facilis erit ad sustinendum et imaginandum. patet ergo quomodo rationes obiectialis eiusdem rationis competunt cuilibet creaturae, licet secundum intensius et Remissius. patet etiam, quod eidem competunt, communicantur plures rationes obiectiales secundum diversas denominationes sibi competentes. et iste rationes obiectiales vocantur formalitates distinctae et sunt tot formalitates in qualibet speciei quot habet species sub se una addita[?] et cetera.
Plus propositiones de Rippa
Prima propositio
Prima est quanto res est perfectior tanto est compotior. Patet de utraque compositione. Patet primo de compositione graduum quia quanto res est perfectior tanto magis participat rationem entis et quanto magis participat rationem entis tanto habet plures gradus in esse entis, et ita in aliis perfectionibus quia quanto magis participat esse vivens tanto habet plures gradus in esse vivendi et per consequens compotior ex quo habet plures gradus.
Secundo est compotior quantum ad rationes formales, quia quanto est perfectior tanto habet plures rationes formales correspondentes denominationibus perfectionibus et secundum numerum huiusmodi praedicatorum essentialium et perfectionalium est numerus rationum formalium huiusmodi compositioni constitutium.
Quarta propositio
Alia propositio sola ratio ultimata et ultimate constitutiva huiusmodi supremae intelligentiae infinitae. illa est cui repugnat potentialitas ad aliam rationis obiectialem receptionem ut ens est infinite potentia ad receptionem aliarum rationum. ratio tamen ultimate constitutiva supremae intelligentiae non est in potentia ad aliam Recipiendum per istam imaginationem possunt intelligi multa dicta doctorum antiquorum, licet istud sit falsum quia tenebo oppositum. unde secundum istam viam satis esset imaginabilis antiquorum positio de distinctione universalium a singularibus. nam antiqui posuerunt et imaginati sunt quod realiter secundum ordinem conceptuum esset aliqualiter a parte rei correspondentia, ita quod sicut ens est terminus communissimus et universalissimus, ita habet a parte obiecti correspondentiam in re, utrum autem illa universalia multiplicentur ad individua, dicunt aliqui quod est unicum in quo omnes identificatur essentialiter non tamen formaliter, per istam viam imaginari posset distinctio inter esse et essentiam, per hanc viam imaginaretur etiam compositio angeli ex actuali et potentiali, sicut posuit Sanctus Thomas, licet sit omnino simplex et indivisibilis. per istam viam imaginaretur distinctio idearum quod esset una ydea incorruptibilis et indivisibilis concurret tamen identice cum aliquo corruptibili et ideo licet ista positio sit falsa, tamen multum valent ad multorum antiquorum dicta declarationem et ad extrin?nem[?] intellectus, quia intellectus non potest se applicare ad talia, nisi cum magna vehementia, etc.
Quinta propositio
Continuando et applicando materiam quantum est de distinctione quae est plurium graduum eiusdem rationis illa nullo modo in deo est reperibilis quia gradus remissio importat imperfectionem, et sic habitudo obiectialis potentialitatis et actualitatis potentialitatis et possibilitatis istarum rationum formalium non habet reperiri in deo.
Quantum ad primum imaginandum est quod ratio essendi in deo est omnimode simplex et unicus simplicissimus gradus essendi infinitae et immensae nobilitatis in creaturis. vero secundum earum perfectionum est tanti vel tanti gradus et est alterius rationis in deo et in creatura, ideo poterit quod deus et creatura non possunt univocari in isto praedicato ens vel in aliis praedicatis perfectionalibus. Sed bene creaturae univocantur inter se in ente vel in aliis quia omnia entia creata sunt eiusdem rationis in esse. modo univocatio requirit a parte obiecti identitatem specificam univocatorum, ita quod univocata sint eiusdem rationis specificae.
Quantum ad secundam non est imaginandum quod in deo ratio essendi sit potentialis respectu rationis vitae. sed imaginatur sic quod ratio essendi in deo et ratio vitae. et ita de aliis concurrunt aeque primo in eandem simplicissimam unitatem absque ordine prioritatis et posterioritatis intrinsece et concurrunt aeque primo in eadem simplicissimam essentiam et in unam simplicissimam identitatem. et per hoc salvant quod cum infinitate talium rationum est summa simplicitas quia concurrunt unitive in una simplicissimam essentiam absque ordine, sicut ponimus quod tres personae realiter distinctae concurrunt unitive in unam simplicissimam essentiam. Et secundum hoc dicunt quod nedum pluralitas formalitatum non arguit contra simplicitatem. immo potius arguit simplicitatem sed de hoc videbitur post utrum, scilicet, trinitatis personarum tollat simplicitatem et intendo colorare quod arguit summam simplicitatem et quod est summa simplicitas cum trinitate. et in hoc intendo fundare omnimodam simplicitatem divinae essentiae. De opinione Scoti alias videbitur.
On this page