Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 69, de Trinitate
Continuando responsio ad opiniones philosophorum: ad duo confert pro ampliorem declarationem
Advertendum est quod materia praecedentis lectionis, scilicet, de opinione philosophorum inter alia, ad duo confert cuius amplior declaratio videbitur ad plura enim videtur conferre.
Primo ad exercitationem intellectus et declarationem articulorum circa materiam articuli trinitatis. secundo ad Retorquendum contra philosophos gentiles impugnantes nostram fidem ex impossibilitate articulorum fidei, nam contra eos potest istud Retorqueri, quia ponunt difficiliora et minus captibilia ad intellectu nostro impugnantibus, ergo nobis philosophis quod identitate unius rei ponimus unam Rem ab alia emanare.
Responsio ad rationes
Ad primam
Prima ratio stabat in hoc: deus in unoquoque genere videtur esse prima causa simpliciter, ergo videtur esse prima causa in genere causae materialis et formalis et praecipue formalis et addit ultra ratio, et hoc absolute repugnat creaturae, ergo non potest nisi deo principaliter competere ipso primo concurrente et principaliter in quolibet genere causae, ergo etc.
Ad istam rationem potest responderi per primam propositionem positam in lectione praecedenti quia in illa propositione fuit dictum in sententia quod non sequitur deus est prima causa in genere causarum formalium, ergo est prima causa, etiam quod non sequitur deus est prima causa absolute, ergo est prima causa in genere causae formalis vel materialis.
Secundo dico quod nulla est concatenatio vel subordinatio causarum formalium vel etiam materialium essentialis inter se. nam huiusmodi causae causae sunt simpliciter intrinsece concurrentes ad alicuius effectus productionem, nec ad huiusmodi constitutionem requiritur nisi una praecise causa formalis in suo genere. exemplum ad constitutionem hominis concurrit unica causa in genere causae formalis, scilicet anima ipsius constitutiva concurrit etiam unica causa materialis, scilicet, materia vel compositum ex qua cum forma constituitur compositum substantiale vel homo. ideo imaginatio istius rationis fundatur in falso, scilicet quod inter causas materialis et formales sit aliqua multitudo et subordinatio vel concatenatio essentialis sumpsit tamen defectum argumentum propter similitudine subordinationis essentialis causarum efficientium vel finalium in quibus Reperitur ordo essentialis et in quibus oportet dare aliquod primum independens primum simpliciter et independenter influens.
Tertio admittendo huiusmodi ordinem essentialem in causis materialibus et etiam formalibus et incipiendo a nobis notioribus. et procedendo viam resolutionis resolvendo usque ad ultimas semper proceditur a perfectiori ad minus perfectum cuius oppositum contingit in causis efficientibus et finalibus. nam signemus aliquam particularem actionem ut ignis in aliqua ignis agit in virtute superioris causae et secunda causa superior in virtute alterius superioris, et sic procedendo usque ad primam causam semper proceditur ad perfectius. Ideo tandem ad unum primum et perfectum et independenter tale in illo genere deveniendum est. contrarium est in subordinatione causarum formalium concurrentium ad alicuius constituti constitutionem. nam forma immediate speciei constitutiva, gratia exempli in homine est anima humana quae est perfectiva in illo constituto.
Deinde alia est forma animalitatis minorum perfectionis, et sic continue procedendo proceditur a perfectio ad minus perfectum in tali subordinatione. Et sic ex termino ultimo huiusmodi processus non arguitur aliquid esse independens vel deus, immo magis contrarium, quia ultimum est imperfectum. ubi autem Reperitur quod deus in aliquo genere tenet primum locum, ut in causis efficientibus et finalibus. ultimum est perfectius, ideo etc. eodem modo potest exemplificari de subordinatione causarum materialium. nam significata materia ex qua immediate cum forma constituitur vel componitur homo illa Resolvitur in elementa gratia exempli, quia non intendo Resolvere per omnes materias. deinde elementa in materiam prima, et sic consequenter procedendo et semper posteriora sunt minus perfecta, quia elementa quae Remanent in mixto secundum illam opinionem sunt perfectiora quam materia prima.
Ideo illud quod ultimo reperitur habet rationem suae imperfectionis, ideo talis processus habet ordinem naturae, quia ordo naturae est procedere a minus perfecto ad magis perfectum, ita quod posteriora in processu naturae sunt imperfectiora, et sic apparet quod dato quod admitteretur quod in genere causae formalis et etiam materialis esset concatenatio et subordinatio essentialis nihilominus tamen impossibile est deum reponi vel etiam tenere primum gradum eo quod primus gradus est imperfectissimus quod Deo repugnat.
Consequenter quia tangebatur de primo influere quod impossibile est creaturam in aliquo genere primo influere, quia influere primo est influere independenter. Dicendum quod impossibile est aliquam causam secundam in aliquo genere primo influere sic sit quin influxus illius dependeat ab influxu primae causae illius generis vel alterius generis evidenter continuatis[?] primum. verbi gratia, ut alias tactum est, quantum ad illud quod perfectionis est in genere formali vel materiali Reducitur ad influxum finalem vel efficientem. ideo impossibile est quod aliqua causa in genere causae materialis vel causae formalis influat quin sit influxus alterius generis et superioris, scilicet, conservativus influxus vel finalis.
Ex ista imaginatione sequitur quod influxus formalis, et etiam materialis et etiam tota latitudo influxus formalis et etiam materialis dependet essentialiter ab influxu effectivo vel finali essentiali dependentia.
Ita quod non stat aliquid influere formaliter vel materialiter quin praeexigat influxum effectivum et finalem. Et ex isto salvatur quod deus dicitur prima causa respectu causarum formalium et etiam materialium non quod possit formaliter vel materialiter influere, sed quia continet evidenter causalitatem formalem et materialem. Et etiam praerequiritur tamquam causa aequivoca ad hoc quod aliquid influat formaliter vel materialiter.
Et ex isto sequitur falsitas cuiusdem opinionis dicentis quod stat aliquam personam divinam formaliter influere absque concursu effectivo trinitatis quia, licet concederetur quod staret unam personam formaliter influere aliis non influentibus formaliter impossibile, tamen est unam personam formaliter influere quin aliae concurrant concursu effectivo praerequisito, tamen quia subordinatio essentialis est et concatenatio huiusmodi latitudinum, quia tota latitudo causarum formalium et etiam materialium praeordinat causalitatem effectivam.
Item licet causalitas efficiens vel effectiva non dicat imperfectionem praerequirit, tamen essentialiter et perordinat sibi causalitatem effectivam, ergo a fortiori causalitas formalis et materialis praeexigunt huiusmodi causalitatem finalem.
Confirmatur non stat deum formaliter influere quin creatura mutetur, modo omnis mutatio ad extra est quaedam operatio quae est communis toti trinitati. unde in quolibet genere causae dicitur esse effectus mutatio et omnis mutationis tota trinitatis est causa, ergo non stat aliquam personam formaliter influere quin tota trinitas concurrat active ad huiusmodi formam et mutationem, et sic apparet ratio soluta.
Primo quia procedendo in latitudine causarum formalium et materialium non proceditur ad perfectum et per consequens non proceditur ad deum, sed ad contrarium ut declaratum est.
Etiam non probatur independentia influxus materialis vel formalis ut primi[?] in illo genere, quia essentialiter praerequirit aliam causam et alium influxum. et sic non salvatur quod in genere causae materialis vel formalis sit prima causa, quia semper praerequirit aliam perfectionem essentialiter.
Ad secundam
Alia ratio stabat in hoc: informatio dicit suae bonitatis communicationem, ergo summe distinctione debet competere.
Respondendum est quod ista ratio est satis soluta ex praedictis quia licet informatio dicat aliquam perfectionem vel aliqualiter secundum quid, non tamen dicit perfectionem simpliciter ex eo quod de ratione sua intrinseca includit imperfectionem simpliciter, scilicet tendentiam in partem constituti vel in subsistentiam subsistentis tollit etiam subsistentiam informantis, et sic propter istas imperfectiones informatio repugnat deo quia ergo informatio, licet aliquid includat perfectionis, scilicet communicante nihilominus de sua intrinseca ratione includit perfectiones, scilicet tendentiam in aliud. Secundo tollit personalitatem informantis et istae sunt duae praecipue rationes propter quod deus non potest formaliter influere.
Secundo dico quod quantum ad illud quod est perfectionis in forma illud reperitur in deo eminenter nam perfectionis forma est seipsam communicare. et etiam suam bonitatem communicare alteri. modo ista habitudo eminentissime in deo Reperitur quia divina essentia communicatur plenissime cuilibet personarum. et in hoc foret apparet quaedam similitudo formae ad aliud genus causae formalis. ex hoc tamen non arguitur quod divina essentiae posset informare. exemplum esse intellectus hominis dicit perfectionem et reperitur in deo, non tamen cum hoc dictione esse intellectum hominis, quia est perfectio limitata quae non potest deo competere, et sic in proposito quantum ad illud quod informatio est perfectio hominis vel dicit perfectionem illud reperitur in deo, scilicet, communicare suam bonitatem, non tamen quantum ad omnem rationem informationis, quia aliqua includit informatio quae sunt imperfectionis quae non conveniunt deo.
Ad tertiam
Et per hoc patet solutio rationis sequentis quae arguit in effectu tollendo omnes imperfectiones quae sunt in forma, ut puta inhaerere esse partem constituti et sic de aliis, stat quod praecise illam habitudinem formae deus habeat respectu formalis quae est communicare suam bonitatem et illa dicit perfectionem simpliciter, ergo potest deo competere. Responsum est, quia licet informare includere huiusmodi imperfectiones ut puta, quia non includeret reduci de materia vel inhaerere, tamen habet alias imperfectiones de ratione sua intrinseca, scilicet, tendere in subsistentiam constituti et tollere personalitatem informantis.
Secundo potest dici quod huiusmodi habitudines gratiose admittuntur a respondente causa aliquando maioris explicationis unius totalis habitudinis. Diceret tamen adversarius quod non sunt separabiles saltem quantum ad aliquid, scilicet, quantum ad inhaerere vel constituere informis substantialibus, quia diceret adversarius quod inhaesio est informatio et in forma substantiali inhaesio cum materia est formaliter constitutio, ideo si negaretur huiusmodi habitudines adinvicem separari, tunc argumentum esset solutum, modi tamen sunt diversi ad clarius exprimendum aliquam rem ut deum diversimode exprimimus ut clarius eum concipiamus, patet ergo quod quidquid est positivum deus potest se solo producere. et quidquid positivum habet forma vel facit forma vel causat forma in genere causae formalis vel etiam quidquid materia in genere causae materialis poterit deus potest ponere non tamen influxu illius generis, nec sequitur deus ponit effectum quaecumque positivum quem forma ergo deus est forma vel concurrit formaliter vel influit quia non habet parem influxum cum materia vel forma habet tamen alium influxum, qui potest influxum formae vel materiae evidenter supplere. non tamen in eodem genere. Et ex hoc sequitur quod licet sic concedendum quod deus omnem effectum positivum quem potest producere cum causa secunda potest se solo, tamen non est concedendum quod quicquid deus potest cum causa secunda posseet se solo. patet clare quia deus non potest informare, licet in genere causae efficientis possit producere esse positivum quod producitur influxu formali.
Ex quo patet quod nec effectum nec influxum causae secundae deus potest supplere de formali non est dubium de efficiente dicebatur alias, et patet quia supplere influxum causae secundae est concurrere in eadem proportione et eodem modo concurrere sicut concurreret causa secunda. modo deus non potest finite et remisse concurrere respectu alicuius effectus ut supponitur hic et alias declaratum est, ideo non potest concurrere influentia simili sicut ignis concurrit. tamen deus et ignis ponunt similem effectum, quem deus solus potest ponere.
Ad quartam rationem
Alia ratio persona divina est unibilis alicui creaturae, ergo essentia divina. dicendum est quod dato quod persona sit unibilis, non tamen in aliquo genere causae. unde verbum non est unitum humanitati in genere causae materialis vel formalis, ut tactum est alias. unde ex hoc quod vi unionis verbi ad humanitatem verbum Recipit denominationes concretivas, non arguitur habere rationem materiae vel formae, quia non est de ratione materiae Recipere denominationes concretivas, sed ratione subsistentiae ultimatae. et ideo quia verbum est subsistentia ultimata, ideo ratione huius habitudinis Recipit denominationes quod est homo etc. et sic apparet quod ista ratio non procedit seu non concludit, quia videtur praesupponere quod verbum uniatur humanitati in genere causae materialis.
Secundo dicendum est quod consequentia non valet loquendo de huiusmodi unione, scilicet quod persona est identitate unibilis, ergo et essentia immediate et causa est nam de ratione termini huiusmodi unionis est formaliter esse subsistentia quia unio debet esse subsistentia saltem hypostatica, et sic terimus debet esse hypostasis, ergo essentia ut essentia non potest esse ulterius terminus huiusmodi unionis, non dico tamen quoniam ratione identitatis eo ipso quod persona divina est unica essentia divina est unica, ut dicit Magister in IIIo, non tamen est formalis terminus quia si persona et essentia distinguerentur, diceremus quod ista unio est personalis et non essentialis, ita quod, si per impossibile, persona et essentia distingueretur, persona divina esset unica et non essentia quia species, et ratio huiusmodi unionis est persona vel subsistentia ad quam terminatur huiusmodi unio, et sic apparet quod nec materiae nec formae est recipere huiusmodi denominationes, sed subsistentiae principalis, sed materiae et formae est dare, formae tamen specialiter est dare.
Ad quintam rationem
Alia ratio quia divina essentia est per plenitudinem ad intra communicalis, ergo potest extra per plenitudinem participari et communicari.
Responsio breviter est quod repugnat divinae essentiae ad extra communicari quia non potest ad extra communicari nisi per informationem quandam et illa repugnat essentiae quia dicit imperfectionem.
ad septimam rationem
Ad aliam ratione quia de facto verbum est communicatum humanitati christi secundum plenitudinem deitatis, ergo nedum potest formaliter influere, immo de facto formaliter influit. Antecedens patet per Apostolum Ad Colossenses II, ubi dicit quod christo "inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter". Si ergo corporaliter, ergo per realem influxum in corpus christi vel humanitatem eius assumptam, quia per corporaliter videtur excludere dona spiritualia collata animae christi.
Respondendum est ut prius tenendo positionem quod ista ratio nihil petit nisi expositione auctoritatis Apostoli qua expositionem ponit Augustinus. Et eam recitat Magister, IIIo Sententiarum circa distinctionem 13am, cuius sententia stat in hoc imaginandum est ut dicit Augustinus quod christus secundum humanitatem sit caput ecclesiae, et tota ecclesia debet imaginari, sicut corpus.
Et post ea sicut in capite sunt omnes quinque sensus et non in aliis membris in quae caput influit non reperiuntur omnes sensus, immo nisi unus qui est necessarius vel necessitas, sicut sensus tactus in animalibus, ita imaginandum est de christo quod sit caput ecclesiae, et quod omnes sensus, id est, omnia dona et omnes virtutes sunt realiter in ipso cui deitas communicata est per plenitudinem donorum communicalium, modo christus, influit in creaturis, id est, in membris ecclesiae et haec limitatae, scilicet dona necessaria pro vita consequenda secundum ordinationem a deo gratuite factam, et quod in christo sit plenitudo deitatis corporaliter et intelligitur quod ecclesia est corpus cuius capiti, scilicet, christo deitas communicatur et caput communicat membris, et sic in christo inhabitat omnis plenitudo deitatis corporaliter tamquam in corpore musico et principali parte ecclesiae non quod deitas informet humanitatem per intrinsecam informationem, sed quia deitas est humanitati coniuncta per hypostaticam unionem.
Postea inductae sunt auctoritates Ambrosii et Hugonis quae videntur dicere quod quidquid deus habet per naturam humanitatis christi vel christus secundum humanitatem habet per gratiam, ergo tota deitas est humanitati christi communicata, alias non haberet omnipotentiam, cuius oppositum dicit Hugo. Est ergo opinio doctoris quod Realiter omnis intrinseca denominatio deitatis est a deo communicata, ergo deitas per modum formae est humanitati christi communicata secundum totam latitudinem perfectionis ad intra.
Istae auctoritates solvuntur bene a Magistro. ubi advertendum est quod licet verbum ab aeterno fuerit, tamen temporaliter incepit esse homo et ex gratia, id est, ex sua liberalitate. et sic patet quod idem est verbum aeternum et homo christus, ergo vi unionis hypostaticae factum est quod homini attribuuntur omnia praedicata perfectionalia divina.
Ita quod iste terminus homo incepit praedicari de omnibus praedicatis perfectionalibus deo competentibus, ut homo est deus homo est immensus infinitus, et sic de homine dicuntur omnia praedicata perfectionalia divina imaginando, ergo. Iterum quod homo et verbum supponunt pro simplici verbo, tunc illud aggregatum, scilicet homo verbum vel iste terminus christus cognoscat humanitatem assumptam de isto termino homo praedicantur omnia praedicata perfectionalia, quae deo ab aeterno competebant, ideo illud quod homini christo communicata est omnipotentia, etc.
Resolvendum est quod iste terminus homo incepit praedicari de omnibus praedicatis perfectionalibus competentibus deo, ut quod homo est omnipotens quod est deus et immensus. Ita quod illud quidquid habet deus per naturam christi humanitatis habet per gratiam debet resolvi ad hoc quod vi unionis hypostaticae istae propositiones inceperunt verificari homo est omnipotens homo est tota deitas et huiusmodi qui vellet alia exempla inducere multa sunt istam tamen materiam de christo semper tractant omnes doctores loquentes de materia trinitatis, quia iste articulus, scilicet, incarnationis praesupponit trinitatem. et difficile est salvare cum sua dei unitate quod verbum sit incarnatum et non deitas vel pater vel spiritus sanctus.
Ad octavam rationem
Alia ratio fuit tanta est unio humanitatis ad deum quantum econtra, sed ratione unionis humanitatis ad verbum. verbum denominatur homo ergo ratio unionis humanitatis ad deum humanitas denominatur deus et hoc erit per realem informationem, quia alias non posset fieri ista ratio motivata est, si bene inspiciatur quia licet sit eadem unio adaequate istorum duorum extremorum quia unio non distinguitur ab extremis per modum communem, si tamen ponerentur distincta eadem esset unio, sicut eadem est unio subiecti ad praedicatum vel formam, et tamen vi illius unionis subiectum vel subsistentia denominatur concretive et forma non, ita quod ista consequentia non valet eadem unione uniuntur humanitas et verbum, ergo quidquid competit uni et alteri, instantia clara est nam albedo et suum subiectum eadem unione uniuntur, et tamen non oportet quod sicut subiectum denominatur esse album quod albedo denominetur esse alba quia consequentia illa nullam habet apparentiam.
Secundo quia iam dictum est quod unio hypostatica non est de genere unibilium vel unionum formaliter vel materialiter, ideo ratio nihil probat.
Tertio quia ponere huiusmodi unionem sic quod vi ipsius humanitatis denominetur deus nihil salvabitur in materia incarnationis. immo per hoc magis obscurabitur, per hoc enim non salvabitur quod deus est factus homo vel contra, quia tunc oporteret concedere quod humanitas christi esset homo, eo quod in christo non sunt plures homines, sed hoc est falsum quia denominatio hominis subsistentiae, scilicet verbo et non humanitati communicatur.
Ultimo, si ista positio concederetur, scilicet quod humanitas esset deus, videtur sequi quod deus posset peccare et quod deus posset esse miserimus quod posset adnihilari et damnari quia concedendum est quod humanitas christi est peccabilis damnabilis, et sic de aliis praedicatis quae videntur inferre deo quamdam blasphemiam.
Tamen tenendo istam positionem posset responderi ad rationes tangentes omnes imperfectiones quae sunt in habitudine formae ad suum formale concipiendo illud quod est perfectionis in forma respectu sui formabilis, et tunc difficultas esset, utrum deus posset habere perfectiones et per hoc deus diceretur informare seu influere formaliter.
Unde tenendo quod sic concedendum esset quod ex quo illud non diceret imperfectionem, immo importaret perfectionem quod posset deo competere, nam concesso quod nullam includit imperfectionem non est negandum quin deo possit competere et quando arguitur quia tunc sequeretur quod posset esse plures dii, dicitur quod non est inconveniens quod sint plures dii ad istum sensum quod essent plures creaturae quae participarent deum per huiusmodi informationem seu influxum formalem, et causa est quia creatura denominaretur extrinsece deus nec esset creatura deitas quia denominatur deus extrinsece seu per modum extrinseci dum taxat. nec esset negandum quin deus posset peccare, id est creatura sic participans deus posset peccare quia posset a gratia deseri seu dimitti, immo posset adnihilari et damnari ad sensum praemissum.