Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 70, de Trinitate
Ad rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare
Solutis rationibus quibus probabatur deum formaliter influere unam, restat solvere rationem qua probatur deum potentiam perceptivam vitaliter immutare, nam sententia rationis in hoc stat, quia omnes conditiones dicentis imperfectionem possunt absolvi et quod conveniat tantum deo, illa habitudo, quae est vitaliter immutare, ergo seclusis illis habitudinibus passivis et dicentibus imperfectionem ut inhaerere dependere et sic de aliis. sequitur quod immutare vitaliter potest deo competere.
Conclusio
Pro solutione huius rationis quae videtur esse principalis illius opinionis, ponitur. Ista conclusio licet divina essentia sola sit intrinsece et essentialiter notitia, non tamen potest potentiam perceptivam creatam vitaliter vel immediate immutare.
Probatio primae partis
Prima pars est satis nota quia divina essentia est sui ipsius essentialiter et intrinsece notitia et nedum sui ipsius immo ipsa est omnium factibilium ars factiva, immo potest dici quod contradictionem Implicat, quin illa sit sui ipsius et aliorum notitia. sed non ita est de notitia creata, quia illa non est intrinsece et essentialiter notitia quod patet, quia quaecumque notitia data creata illa poterit esse sine subiecto, ergo potest non esse notitia.
Probatio secundae partis
Prima ratio
Secunda pars conclusionis, qua dicitur quod essentia divina non potest perceptiva vitaliter immutare potentiam, et praeter rationem iam inductam, probatur ista pars. Primo quia divina essentia per illud formaliter adaequate est sibi notitia et alteri, dato quod aliud sit, ergo sicut immense, est sibi notitia, ita alteri est notitia immensa si per idem sit notitia sibi et alteri, sed implicat contradictionem quod creatura cognoscit immense, ergo propositum.
Secunda ratio
Secundo arguitur limitatio obiecti non tollit, quoniam[?] notitia de eo sit infinita, scilicet, notitia ipsius in verbo, ergo ex hoc quod esset creaturae notitia non argueretur quoniam[?] esse immense notitia, nam sicut obiectum non tollit immensitatem ad intra, ita Ita potentia creata perceptiva non tollit immensitatem notitiae. et tunc sicut ex immensitatem obiecti non arguitur divina notitia infinita, ita non argueretur quoniam in creaturae esset immense notitia.
Tertia ratio
Tertio arguitur sic, quia adversarius concederet quod divina essentia non potest intensius vel remissius esse forma informativa, quia in divina perfectione non est latitudo graduum, sed ibi est unicus gradus immensus et non potest deus informare quoniam hoc sit secundum se totum. et ita posset retorqueri argumentum, quia deus in esse notitiae est gradus indivisibilis in esse notitia, ergo non potest, nisi secundum unicum gradum esse notitia creaturae, quia qua ratione divina essentia non potest esse intensius vel remissius alicui forma. Ita eadem ratione illa non potest potentiam perceptivam vitaliter immutare intensius vel remissius, quia essentia divina in esse notitiae est formaliter immensa, ergo non potest communicari in esse perceptivo intensius vel remissius.
Quarta ratio
Quarta ratio esse notitiam est aeque essentiale vel intrinsecum vel magis quam esse aeternitatem, sed creaturam non potest mensurari aeternitate quia illa non potest cognoscere divina cognitione. Maior apparet, quia omnia quae de deo dicuntur sibi aequaliter sunt intrinseca. Minor apparet quia si creatura esset aeterna non videtur quomodo esset mensurabilis.
Quinta ratio
Quinto arguitur, quia pari ratione divina essentia posset esse potentia creaturae, quia sicut attributum filii, 8 sapientia potest communicari creaturae, ita videtur de attributo patris, scilicet potentia quae potest attribui creaturae et communicari, sed hoc est falsum, quia tunc sequitur quod causalitas creaturae sufficeret concurrere ad effectum producendum sine indigentia alterius causae superius concurrentis secum. Sed consequens est falsum, quia causam secundam concurrere absque causalitate superioris generis est impossibile. Patet consequentia quia causalitas frustrabilis esset sibi communicata, ergo propositum.
Sexta ratio
Sexto arguitur ad idem secundum aliquos hanc viam sequentes fundatur in hoc quod divina essentia potest immutare potentiam perceptivam in eadem proportione quam potest movere notitia creata vel adaequate immutaret, ergo absque secunda notitia divina essentia posset movere potentiam perceptivam vitaliter immutando.
Aliqua inconvenientia ex sexto argumento
Primum quod divina essentia imperfectissime et remissive potest potentiam perceptivam vitaliter immutare. Patet quia in quacumque proportione notitia creata est vitaliter immutativa et immutat potentiam perceptivam in eadem proportione divina essentia poterit immutare illam. sed notitia creata potest Remissive et imperfectissime immutare potentiam perceptivam, ergo et divina essentia, ita potest.
Secundum inconveniens quia sequitur quod divina essentia posset esse fides et notitia aenigmatica. patet consequentia quia si divina essentia conceditur esse immutativa potentiae perceptivae in eadem proportione qua potest immutare notitia creata, tunc sequitur quod posset supplere vicem fidei et cum aenigmatice immutare potentiam perceptivam, quod est falsum, quia ipsa est immensa claritas, et sic arguitur de actu et habitu fidei.
Tertium inconveniens, quia sequeretur quod divina essentia posset esse error et haeresis. Patet consequentia et capitur actus immutans errore et haeretice potentiam perceptivam quantum ad modum et immutationem deus in illa proportione potest movere potentiam perceptivam errando et haereficando, ergo si immutatio reducitur ad causam formalem sequitur, quod deus erit error et notitia haeretica, quod est falsum et absurdum.
Quartum inconveniens, quia si conceditur quod divina essentia possit esse notitia immutativa potentiam intellectivam. ita oportet concedere quod divina essentia potest movere immutando potentiam volitivam. modo ex hoc, sequitur quod deus posset esse volitio prava odium sui et peccatum. patet consequentia et capitur volitio prava odium vel peccatum quodlibet illorum immutat potentiam volitivam in aliqua proportione et in eadem divina poterit movere illam, ergo deus potest esse immutatio in adversione ab ipso, et per consequens denominatur odium dei, ergo deus poterat esse odium sui in creatura, et per consequens pravitas et malitia, immo peccatum quod est absurdum.
Septima ratio
Septimo principaliter potest argui, quia non videtur quin[?] deus possit supplere immutationem notitiarum sensitivarum, quia talis immutatio Reducitur ad causalitatem magis effectivam quam formalem, quia sic ponentes divinam essentiam posse vitaliter immutare distinguunt inter mutationem vitalem et habitudinem informationis vel influxus formalis, ergo habitudo notitiae vitaliter immutative ad potentiam perceptivam non Reducitur ad genus causae formalis. sed ad genus causae efficientis. nam in aliqua proportione notitia sensitiva potest potentiam sensitivam vitaliter immutare et in illa divina essentia potest illa potentiam vitaliter immutare, ergo deus posset esse notitia sensitiva et non solum in homine sed etiam in animalibus brutis.
Octava ratio
Octava ratio quia videtur quod cognitio Reducitur ad intimitatem[?] vel ad intrinsecam operationem vel ad potentiae perceptivae immutationem. patet quia omne cognoscere est aliquid operari. unde beatus cognoscens formaliter beatitudinem habet cognitionem et volitionem, ergo cum cognito et volitio sint cognitiones ema nentes a potentia perceptiva et intrinsecentes[?] sequitur quod vitalis immutatio repugnat divinae notitiae, et per consequens nullo modo dicendum quod divina essentia possit esse cognitio creaturae formaliter.
Nona ratio
Nona ratio pari ratione quodlibet obiectum sufficienter praesentatum[?] absque specie producta vel notitia et absque hoc quod anima etiam sua notitia diceretur quod obiectum esset notitia, et tamen praesentia obiecti non sufficit, ergo oportet ponere intrinsecam rationem formaliter potentiae cognitivae et notitiae immutativae.
Corollarium:
Quod Spiritus Sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et gratuiteEx quo sequitur quod spiritus sanctus in esse personali tantum non potest voluntatem creatam vitaliter immutare et gratifice. Patet quia ille hoc non potest essentialiter, scilicet, potentiam perceptivam immutare, ergo non potest hoc per personalitatem.
Item secundo patet corollarium quia caritas est appropriatis spiritui sancto et esse caritatem est commune tribus personis, quia pater est caritas filius est caritas spiritus sanctus est caritas. etiam licet quaelibet personarum sit sapiencia filio, tamen appropriatur, non tamen est ei sapientia proprium, ergo caritas vel gratificando non est propria spiritui sancto, ergo spiritus sanctus per gratiam in esse suo personali non potest gratificare creaturam, quia gratitudo non est propria spiritui sancto, ergo propositum. antecedens apparet, quia praedicata communia non possunt uni praecise personae competere. et si conceditur quod divina essentia posset esse notitia vel gratificando vel dilectio non ob hoc sequitur quod aliqua persona in esse personali sit vitaliter immutativa. nam implicaret quod pater communicaret potentiam creaturae secundum esse personale sic quod aliae personae illam non communicarent. et implicat quod filius illuminet aliquam creaturam quoniam[?] aliae personae concurrant ad illuminationem illius, igitur sic opiniantes male capiunt ma[?], quando ipsi vocant caritatem spiritum sanctum praecise, quia spiritus sanctus elevans creaturam per caritatem et gratiam eam gratificat et non solum ipse, sed quaelibet trium personarum et cum deus vel divina essentia elevat creaturam, ibi operatur tota trinitas, licet tamen elevare creaturam sit effectus appropriatus spiritui sancto et non proprium ei, sicut potentia attribuitur patri et non ei propria, quia Ita bene convenit spiritui sancto et filio, qui est potens, licet tamen dicere quod potentia possit pati in filio vel potuerit sit contra fidem catholicam.
Tertio, si conceditur quod spiritus sanctus posset gratificare in esse personali sequitur quod filius posset se solo creaturam illuminare, et tunc posset se solo creaturam docere, et sic sequitur quod creatura recipere beneficia a filio sine adiutorio patris vel spiritus sancti quod est falsum et fidei dissonum et sapit haeresim.
Contra opinio Thomae
Quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eiusEx ista radice posset inferri contra Sanctam Thomam dicentem oppositum doctorum in prima parte summae circa duodecimum articulum, ubi ponit quod lumen gloriae vel species divinae essentiae est realiter essentia actuans memoriam eius. praecipua ratio est ista quod deus est incircumscriptibilis et incomprehensibilis, ergo nulla species creata est ipsius sufficienter repraesentativa. Tenet consequentia quia nulla qualitas finita potest absolute sic infinitum et incircumscriptibilem incomprehensibilemque repraesentare, et etiam ipsius adaequata similitudo.
Ratio deficit, quia per illud probaretur quod actus videndi beatifice esset met deus, quia actus videndi ex quo habet obiectum simpliciter immensum non posset esse res finita, quia actus eodem modo repraesentat obiectum sicut species, ergo per actum finitum non repraesentatur deus immense. Et per consequens, actus beatificae visionis non potest deum sufficienter repraesentare. Et per consequens actus beatificus esset met deus.
Ideo respondendum est pro utroque actu ad rationem quam facit Sanctus Thomas, quando dicit quod deus est simpliciter immensus incircumscriptibilis, ergo nulla species creata potest ipsum sufficienter repraesentare. Conceditur antecedens, et negatur consequentia.
Secundo dicitur quod nulla species creata potest ipsum comprehensive repraesentare et aeque perfecte in esse repraesentativo, sicut obiectum in se est, quia nullus actus creatus potest produci, qui sit adaequata similitudo divinae perfectionis, sed illa notitia quae est ipsemet deus sola illa est similitudo obiecti et aeque perfectam in se, sicut obiectum et hoc sibi concedendum est quia verum.
Secunda ratio est ista species sensibiles non possunt repraesentare creaturam spiritualem, nec animam intellectiva, quae est minimae perfectionis inter alia species spiritualia, sed quaelibet species creata magis distat a divina perfectione quam species sensibiles ab anima nostra, sed nulla species sensibilis potest repraesentare animam nostram, ergo nulla species creata potest repraesentare divinam essentiam. nam quaecumque species intelligibilis data illa immense exceditur a divina perfectione et non anima nostra exceditur a specie sensibili.
Ista ratio est soluta quia per istam rationem probaretur quod anima intellectiva nullo modo posset cognoscere deum, et retorqueretur argumentum quia potentia sensitiva est propinquior ad obiectum spirituale quam anima nostra sit ad deum, sed anima nostra non potest percipi a potentia sensitiva, ergo nec deus potest percipi ab anima intellectiva et est simile argumentum ex eadem vel consimili radice. Unde comparando ad potentiam creatam deus plus excedit animam intellectivam quam ipsa excedat potentiam sensitivam bruti, ergo anima non posset deum cognoscere.
Ubi notandum est quod non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium, sicut potentiarum inter se ut anima intellectiva modicum excedit supremam speciem brutorum sibi immediatam. Et tamen ratione illius excessus latitudo cognoscibilium obiectorum est ei simpliciter infinita, quia eo ipso quod aliqua potentia est in latitudine spiritualium quodlibet ens cognoscit et capit pro obiecto cognoscibilium et non est eadem proportio obiectorum cognoscibilium, sicut notitiarum et causatur anima intellectiva immediate supra latitudinem sensitivorum ipsa modice excedit supremam speciem brutorum, sed nihilominus obiectum eius infinite excedit, quia eo quod anima nostra est in hoc genere habet omnia cognoscibilia pro obiecto. et si ponatur ordo potentiarum non sequitur quod sit ordo talis, nec est eadem proportio quantum ad obiectam, sicut est proportio potentiarum inter se.
Sed quando arguitur in forma quia notitia sensitiva non potest repraesentare rem spiritualem, ergo nulla creabilis species potest divinam essentiam Repraesentare. conceditur antecedens et negatur consequens. Ad propositionem, quia divina essentia magis excedit animam intellectivam quam anima excedit potentiam sensitivam, ergo species sensitiva non potest animam intellectivam repraesentare nec anima potest deum cognoscere. Negatur consequentia, quia huiusmodi repraesentatas non oritur ex proportione potentiarum inter se nec ex proportione notitiarum quantum ad excessus, quia notitia valde remissa est divinae essentiae notitia repraesentativa. Nam stat bene quod sint duae species infinite ab invicem distantes, et tamen quod idem obiectum repraesentent una, scilicet intensius et alia remissius.
Ex quo sequitur quod deus non est nec potest esse formalis visio beatifica nec dilectio cuius contrarium tenent aliqui fundantes se in sacra scriptura et primo super illud Isaiae LX, ubi deus ad loquitur beatos, "non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam", et sic evacuabitur quod ex parte est quia deus erit illuminans immediate potentiam intellectivam, et erit tibi illustratio mentis et actus videndi intuitive in ipsum immediate, et tunc apparet quod deus erit in patria visio beatorum.
Secundo, Apocalypsi XXI capitulo, ubi loquitur de civitate sancta, id est de patria caelesti et statu beatorum. Ait sic "claritas Dei illuminabit eam et lucerna eius est agnus", filius dei, scilicet, christus Deus, ergo Deus erit formalis lucerna beatorum et lux illuminans.
Tertio ad hoc Augustinus in locis innumeris videtur favere et primo XIV De Trinitate, capitulo 15 ponit in viam "Deum esse lucem qua cernitur omnes veritas et rectae iustitiae quibus sit iustum vel iniustum cogitur non sunt scriptae, nisi in libro lucis quia veritas dicitur in quo etiam et leges sunt scriptae", et sic deus est nobis lux videndi quantum ad intellectum practicum. Et aliae sunt multae auctoritates quibus videtur quod Augustinus fuerit huius opinionis.
Et Hugo in libro De sapientia animae Christi, ubi tenet quod divina essentia est formaliter animae christi sapientia, et hoc deduxit in suo libro per totum processum. hoc Magister in XVIIma distinctione ponit quod Spiritus Sanctus est caritas formaliter actuatur immutans animam, sed capit spiritum sanctum pro tota trinitate, licet appropriate sit attributum spiritui sancto.
Ad has auctoritates dicendum, primo quod, licet a veritate scripturae exorbitare vel deviare, tamen verum est quod deus erit lux beatorum. Primo obiectiva est lux immensa inaccessibilis comprehensive, et hoc est mediate quantitate distincta ut lux solis videtur a nobis, et tamen eius species in oculo non est lux, sed ita conceditur quod deus et lux summe illuminans, et hoc per qualitatem distinctam et viventem realiter potentiam cum obiecto, quia efficit notitiam lucis repraesentativam.
Primo quia illae glosandae sunt de causalitate obiectiva vel effectiva vel exemplari, sed deus est regulam iustitiae et luminem ad videndum iustum dicitur quod est effectum, quia deus efficit in nobis notitiam de agendum et cognoscendis. etiam notitia est quaedam lux, ergo potest vocari a nobis lux, tamen aliqui posuerunt quod essentia divina se habet in ratione cognoscendi, nec obiective tantum se habet, sed est ratio cognoscendi ut species est ratio cognoscendi in potentia aliqua. Et etiam essentia divina est medium per cuius actum cognoscitur obiectum, et tunc habentur quod deus se habet ad modum cognoscendi et habet habitudinem reductam ad causam exemplarem.
Alio modo, dicendum est quod Augustinus et Hugo et Magister fuerunt illius opinionis, scilicet, quod Deus potet esse notitia animae.
Sed consequenter dicendum est quia ista materia non tangit mores, o[?] nec derogat, nec variat respectu actus beatifici et in deo in illis quae tangunt mores et ubi doctores exponunt scripturam concorditer nos omnes eis tenemur credere. Sed ubi locuntur de hiis quae non pertinent ad illa non est eis credendum, et illud est de intentione Augustini, et recitatur hoc etiam in una epistola, dicentis quod solis illis scripturis quae catholicae appellantur talis debetur Reverentia quod eis est credendum propter se ut bibliae maximae et consiliis generalibus. et hoc quantumcumque apparet esse contra rationem.
Aliis autem credendum est quantum ratione fulciuntur, apparet igitur quod illis solum credendum est ubi doctores concordant expondendo scripturas indisputabilis, autem non est nisi quantum eorum rationes probant, quia saepe contradicunt doctores sibi invicem et verisimile est quod aliquis eorum deficiat in speculationis potissimae et in hoc non est offensio fide.
Sequetur una ratio, quae est Magistri Iohannis de Rippa ad probandum quod oportet quod divina essentia sit notitia beatorum et supponit duo.
Prima suppositio est descriptio dei, quae nedum datur a christianis a theologis, sed apostolis, scilicet deus est sphera intelligibilis infinita cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam, quia ubique reperitur deus.
Secunda suppositio quod circumferentia huius sphera est locus spiritualis animarum et per se quietantes animas in ipso. probatur per illud Apocalypsis XXI capitulo, ubi dicitur, "Dominus Deus templum illius est", id est, animae beatae. Et Augustinus: "inquietum cor nostrum domine, donec quiescat in te"
Ex quo huiusmodi circumferentiae ad quamlibet creaturarum est infinita distantia, sequitur quod huiusmodi distantia non potest attingi, nisi per formam infinitam ut si concavum orbis lunae infinite distaret ab igne, tunc ignis non posset attingere suum locum per levitatem finitam, ergo a simili ex quo circumferentia divinae perfectionis infinite distet a creatura rationali. creatura non posset attingere suum locum, nisi per formam infinitam et illa est divina essentia, ergo propositum.
Quod ista ratio bene probat quod Deus non potest attingi comprehensive
Hic est dicendum quod ista ratio bene probat quod deus non potest attingi comprehensive secundum totam latitudinem suae perfectionis, sic quod nihil restet de ipso attingendum et hoc conceditur, quia quaelibet creatura infinite deficit a comprehensione divinae perfectionis.
Secundo dicitur quod licet naturalis distantia sit infinita et creatura infinite distet ad divinam perfectionem quantum ad naturalia. hoc tamen non est quantum ad gratuita, quia si in puris naturalibus daretur una creatura aliqualiter cognitiva. et Iterum alia superior magis cognitiva, et sic, ascendendo per naturalia secundum totam latitudinem naturalium, nulla posset dari creatura quae sine do no gratuito posset in puris naturalibus circumferentiam divinae perfectionis attingere.
Tertio dicitur quod secundum totam latitudinem gratificationis non est infinita distantia ad divinam comprehensionem vel ad divinam cognitionem, immo gratia est causa sufficiens ad movendum creaturam in suo loco et forma finita sufficit movere in locum infinitum.
Quarto dicitur quod huiusmodi distantia infinita reducitur in causam effectivam moventem creaturam et quantumcumque infinita sit distantia caritatis potest movere creaturam in suum locum infinitum, sed illa non sufficeret ad creaturam beatificandum, nec esset beata, nisi deus eam in ipsum per amorem transformaret. nam si esset distantia infinita ad locum creaturae, illa tamen posset ipsum attingere absque forma infinita, scilicet, per extrinsecam potentiam activam agentis, ut apparet in exemplo ignis. et sic dicitur quod distantia loci quietis latitudinis non est necesse, quod acquiratur a creatura spirituali per formam mediam, nec per dona, quia non sufficerent, sed hoc esset per potentiam activam extrinsecam etc.