Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Principium II
Quod non
et arguitur negative sic via sursum erigens non erit creaturae possibilis, nec ab ea terminabilis pro statu vitae praesentis, ergo etc. consequentia nota est. antecedens probatur multipliciter.
nam primo per cathenam auream consequentia ponit homerus sed per hanc viam non potest creatura sursum ascendere eo quod in statu innocentiae nobis fuit incerta illa fecunditas emanationis personarum ut patet fratrem petrum dominum meum carissimum bacalarium actu legentem in domo beati augusti.
secundo probatur per dicta venerabilis baccalarii extraordinaris[?] legentis in domo fratrum minorum, qui ponit quod latitudo specierum est per modum concipiendi[?], ergo infinita, ergo interminabilis a creatura.
tertio arguitur ex finitate capacitatis creaturae rationalis quae terminatur in latitudine creabilium ad maximum in quod potest, ergo non erit capax bonitatis huiusmodi summae fecunditatis. antecedens paret dominum petrum de salliente bacalario actu legente in venerabili collegio de navarra, qui posuit quod humana capacitas est absolute finita.
In oppositum
In oppositum tamen arguitur humana capacitas est infinite a deo dilatabilis, ergo etc. consequentia est nota et antecedens patet per patrem meum statim allegatum dominum petrum, etc., quia secunda quaestione sua posuit quod capacitas animae est infinite a deo dilatabilis, ergo infinitae capacitatis, et per consequens et capax summae fecunditatis.
Protestationes
Antequam ulterius procedam habeo facere protestationes in hac venerabili facultate fieri consuetas.
primo ego protestor quod in praesenti actu nec in quocumque alio futuro per gratiam per me in posterum fiendo nec intendo dicere quod sit contra intentionem sacrosanctae romanae ecclesiae quod sit contra sanctos doctores approbatos quod cedat in favorem alicuius articulorum parisiis condempnatorum quod sit contra bonos mores quod quovisimodo offendere possit pias aures et maxime in materia tangente fidem immediate ibi nichil intendo asserere nisi illa quae reperiam asserta a doctoribus sed in aliis si aliqua dicam hoc collative intendo dicere quam materia patietur.
secundo protestor quod dicta magistrorum meorum cum quibus habeo conferre pacifice et fideliter recitabo et ita supplico eis et quod pacifice recitent et capiant dicta mea quia in vivacibus rationibus magis ingeret imperatio quam in duris mordacibus sicut patet de filiis israel ad pinguam procedentes etc.
Contra positionem Petri de Salliente
Istis praemissis sciendum est quod praeter modum de ascensu in palmam tactam in principio sunt alii assensus[?] per unum alium modum considerandi. unus est per gradus bonitatis. secundus est per gradus entitatis. tertius est per gradus capacitatis.
Quantum ad materiam praesentem spectat ulterius rememorandum est quod in primo principio tenuit duas conclusiones.
una quod animae capacitas est infinita contra dominum petrum de salliente bacalarium actu regente in navarra cuius oppositum tenuit ex hac radice quia esse capax sive etiam perceptivum dicit perfectionem simpliciter ergo creaturae finite potest solum finite competere.
hic potest responderi quod esse capax vel etiam perceptivum non est denominatio absoluta et mere essentialis sed conotativa et modalis de quibus non est inconveniens quod infinite competerent creaturae finitae perfectionis et eidem creaturae intensius et remissius sicut est de causalitate activa nam ipsa non communicatur secundum proportionem entitatis sed secundum divinum decretum quia aliquando creatura minus perfecta est secundum quod congruit regnium[?] universi quamvis esset activum sit denominatio perfectionis simpliciter et modalis.
Contra positionem Petri Domini
Consequenter tenui quod trinitas in creaturis relucet taliter quod adam in statu innocentiae ex notitia et perfectione creaturarum potuisset concludere cum unitate et identitate divinae essentiae trinitatem personarum, cuius oppositum tenuit frater petrus dominus meus reverendus bacalarius de domo beati augustini.
Prima radix positionis Petri Domini
Cuius prima radix stat in hoc trinitas personarum non relucet in natura legitatis[?] sine speciali dei adiutorio, ergo etc.
Secundo dico quod non legitur pro statu praesentis naturae quod ratione culpae originalis vivacitas ingenii humani depravata est.
Dico tertio quod vivacitas naturalis adae in statu innocentiae sufficiebat naturaliter concludere articulum trinitatis propter necessariam habitudinem causalitatis trinitatis ad res creatas, quia trinitas agit ad extra in supposita vel personata, ergo agit ut trinitas et per consequens cum effectus debet esse vestigium gerens habitudinem suae causae proportionalem ad quam habet necessaria habitudinem sequitur propositum.
Secunda radix positionis Petri Domini
Secunda radix est dum dicit quod articulus trinitatis non potest deduci naturaliter sine speciali dei adiutoris.
Distinguo istud nam si intelligat quod natura integra sicut erat in statu innocentiae concedo quod posset ex puris naturalibus. secundum modum communem quod in statu naturae praesentis naturalis sine gratia possit in articulum trinitatis ita quod per naturalia excludatur habicio[?] gratiae negatur quod possit in statu naturae lapsae, ergo nec in statu innocentiae, negatur consequentiae.
Tertia radix positionis Petri Domini
Quarta radix positionis Petri Domini
Quarta radix stabat in hoc quod cognitio dei et articulorum trinitatis et aliorum excedit naturam, ergo etc.
concedendum est quod aliqua excedunt naturam et per consequens concedit quod etiam ad notitiam aliquorum articulorum non potuisset adam pervenire ex puris naturalibus sicut ad articulum incarnationis et redemptionis generis humani, quia indiguit fide respectu articulorum contingentium qui non habebant habitudinem necessariam ad creaturas et qui relucet in natura quare etc.
De gradus bonitatis et entitatis
Pro declaratione tamen materiae quantum ad gradus bonitatis et entitatis possit augeri[?] vel minui quantum ad perfectionem specificam quilibet tamen gradus bonitatis finitus potest intendi vel remitti in esse tali probatur prima pari, quia species sunt sicut numeri. unde sapientiae XIo omnia in numero pondere et mensura continentur ut ibidem latius ostenditur.
Item sicut creatura quantum ad essentiam esset intensibilis et remissibilis sive quantum ad essentialem perfectionem in eadem specie posset sumi commnis conceptus absolutus et essentialis competens sibi et cuilibet speciei superiori excludens omnes species inferiores et per consequens duo indiviuda eiusdem speciei essent diversarum specierum vel generum vel idem individuum successive esset diversarum specierum vel generum.
Quod sum speciei humana sunt solum finitae species producibiles
Ex quo sequitur quod sub speciei humana sunt solum finitae species producibiles et forte numerales. ista positio fundatur multipliciter.
Primo ex reductione et ordinatione specierum corporearum in causas superiores iuxta imaginationem ptolemei in sci?loquo ubi dicit quod ultus[?] huius seculi subiecti sunt imaginationibus rele??bus[?], ubi commentator dicit quod quaelibet species corporalis habet imaginationem suam in caelo, id est, certam proportionem et numeri et figurationem stellarum ipsius productivam et conservativam quibus imaginationibus species corporales obediunt et in hoc fundatur aliquorum perversa et falsa imaginatio aliquorum imponentium necessitate in istis inferioribus et constellationes et motibus corporum celestium sed quia hoc est contra philosophiam et theologiam et omnem veritatem non plus pro nunc.
Item ptolomeus in almagesti in fine septime[?] distinctis[?] ponit imagines et stellas caeli esse quasi rerum effectivas et ibide loquitur de stellis septemtionalibus[?] et in fine octave distinctis[?] loquitur de individualibus[?].
Item raby moises in secundo libro de duce dubiorum ponit quod non est plurata quoniam habeat stellam aqua causatur regitur et gubernatur et nedum istud est verum de planetis, sed etiam de elementis, ut ignem producit sol aquam producit luna aerem quinque alii planetae mars Iupiter, etc. qui secundum motus retrogradationum et disca??rum[?] et scan?num[?] efficiunt variationes et mutationes suas quas experimur in motibus ipsius aeris et hoc expresse ponit albertus in fine primi libri de generatione et sic apparet qod secundum philosophos excepta humana specie omnes species corporales reducibiles sunt in causas superiores hoc etiam videtur esse de intentione philosophi Io metaphysicae dicens quod necesse est hunc mundum inferiorem esse contignum lationibus superioribus ut inde tota virtus eius gubnetur.
Ex alia radice probatur propositio fundendo[?] idem quod dicit magister in secundo quod omnes creaturae corporales, immo omnes sunt propter hominem.
Secundo supponendo quod deus et natura nihil faciunt frustra ex quo sequitur quod quaelibet species corporalis nata est subici homini secundum rationem specificam probavi[?] secundum quam ordinatur in hominem, ergo non est nisi in humana negligentia[?] quin[?] quaelibet species corporalis distincte ab alia cognoscatur.
Quod bonitas rei sit intensibilis et remissibilis in esse
Quantum ad secundam partem, scilicet, quod bonitas rei sit intensibilis et remissibilis in esse tali probatur sic quia causalitas rerum est intensibilis et remissibilis, et tamen ipsa est quaedam diffusiva bonitas, ergo etc.
De bonitate creature rationalis
Nunc veniendo ad bonitatem creaturae rationalis ubi advertendum est quod in creatura rationali multiplex reperitur bonitas.
Prima est pure essentialis quae non est nisi primae bonitatis quaedam diffusio de qua, tamen albertus super I ethicorum circa declarationem boni, ubi mul[?] iusiscit[??] dicit quod bonum est prius ente iuxta ploicorum[?] sumi??m[?] ubi allegat boecium dicentem quod si per intellectum ens primum esset et non esset bonum entia ab eo producta esset bona, ubi est advertendum quod bonitas divina licet sit idem cum entitate penitus adaequate ad imaginationem bonitas tamen videtur habere in deo rationem prioritatis ad subsistentiam vel existentium divinam.
et consequenter in productione respectu cuiuscumque creaturae productionis nam ipse concurrit ut causa efficiens concurrit etiam ut causa finalis modo secundum philosophum IIo ethicorum ordo et habitudo causarum est talis quod finis habet prioritatem causalitatis respectu efficientis, nam cong?o[?] finis concurrat ut bonum, sequitur quod effectus prius capit rationem bonitatis a finali causae quam essendi a causa efficiente.
alia est multiplex bonitas creaturae, scilicet, causalitas eius alia est per actus et habitus et alia per divina acceptionem et de qualibet excepta prima potest intelligi conclusio B quod quaelibet bonitas est intensibilis et remissibilis, nam quantum est ex infinita capacitate animae, sequitur evidenter quod non datur aliquis actus vel habitus sine meritorius sive gratia quin[?] intendi possit esse maior et perfectior et magis perficiens creaturam de acceptione divina proportionaliter conceditur quod potest intendi et remitti sicut gratia, etc.
Corollaria
Consequenter infero aliqua corollaria primum est quod aliqua creatura est melior quam sit in se quaedam essentia patet primo de actibus sicut de virtutibus tam moralibus quam theoreticis[?] quae non sunt multum nobiles entitatis sunt tamen valde bene patet etiam de formali beatitudine quae praeter obiectum beatificum dicitur esse summe bonum patet etiam secundo evidenter de christi humanitate, nam ipsa est infinite bona et infinite beata, et tamen est praecise infinite entitas[?].
Secundum corollarium: peccatum tollit aliquam positivam bonitatem in creatura. unde libertas arbitrii et eius causalitas sunt et quaelibet alia potest augmentari vel diminui et ex eo quod per peccatum tollitur gratia tollitur libertas voluntatis in tantum quod in peccato non potest in a in quod poterat dum in gratia et sine peccato.
Tertio sequitur quod nisi esset naturalis tendentia in deum per peccatum liberum arbitrium annihilaretur quoniam[?] peccatum destruit eius tendentiam ex qua consurgit eius tendentia naturalis non posset remanere et sic patet quomodo intelligunt doctores quod creatura peccando tendit in nihilum.
quarto sequitur quod amissio causalitatis liberi arbitrii potest vocari quaedam difformitas quae remanet cessante actuali culpa, nam ad perfecte esse animae requiritur certa latitudo causalitatis quae removetur per culpam cuius remissio est B[?] quaedam difformitas.
Ex quo sequitur quod per peccatum homo quodammodo desinit esse, nam per peccatum tollitur aliquid quod requiritur ad perfecte esse hominis ut homo est. ex quo patet quod secundum philosophum malus homo non dicitur esse homo nisi aequivoce et ex consequenti. patet quomodo intelligitur[?] quod homo per peccatum efficitur brutale vel naturale tantum.
Conferendum cum fratribus
Alia corollaria inferrem sed venio ad conferendum cum fratribus meis. Inferre ergo prius quod bonum in eodem quoddam modo est prius ente et non loquor de vocalis vel de terminis quia iste terminus ens est terminus absolutus et prior quantum ad generationem conceptuum immediate quam bonum quia bonum est passio et terminus conotativus.
Ad istum intellectum quod si realiter bonitas distingueretur ab ente et successive producerentur prius natura produceretur bonitas quam entitas. et istam imaginationem tenuerunt platonici et albertus expresse supra primum ethicorum istud proabatur ex concursu secundarum causarum necessario concurrentium ad cuiuslibet effectus productionem, nam causa activa non potest agere nisi causa praemoneant, et in ordine causarum finalis prius concurrit quam activa ut patet per philosophum IIo physicorum, ergo proportionaliter secundum prioritatem causarum erit prioritas effectus quantum ad rationem et modum se habendi, ergo sicut causa finalis concurrens ut bonum prius concurrit ad effectus productionem quam causa activa ita effectus prius capit esse bonum a causa finali quam esse a causa activa.
Contra istud arguit bacalarius reverendus de domo sancti bernardi, et primo ipse quaerit de qua prioritate intelligitur[?] quod bonum est prius ente vel istud intelligitur de prioritate quantum ad rem vel quantum ad conceptum non quantum ad rem quia bonitas et entitas in eadem re non distinguntur nec quantum ad conceptum, quia conceptus entis prior et etc.
Ista ratio iam soluta est quia quam est de conceptibus concedo etiam quod a parte rei non distinguitur bonitas et entitas sed res quae producitur prius natura producitur a causa finali quam a causa efficiente ideo quantum ad hoc quod res prius habet esse bonum quam entitas, ita quod eadem res per prius reffertur realiter tam ad suam causam finalem causantem in esse boni quam ad causam agentem causantem in esse entis.
Secundo dico quod me??cus[?] considerando res secundum eas proprias quidditates considerat ens tamquam primum communissimum[?], et sic ista ratio bene probat quod conceptus entis est prior quam bonitas et hoc bene concedo, ita quod breviter nulla suarum rationum probat nisi vel quod conceptus entis prior est conceptu bonitatis vel quod a parte rei non est distinctio inter ens et bonum et hoc sibi bene concedo utrumque nec per hoc probat aliquid contra me.
Consequenter infero contra praedictam propositum[?] meum bacalarium praefatum quod divina acceptatio est principalis bonitas et dignitas[?] ipsius creaturae et pars principalis suae beatitudinis seclusa obiectiva nam generaliter doctores concedunt quoad ad hoc quod creatura sit digna de lege communi requiruntur dona virtutis morales et theologice, sed requiritur divina acceptatio, ergo ipsa est melior perfectior et dignior[?] tota latitudine virtutum et donorum creabilium, ergo etc.
Item doctores concedunt quod circumscriptis omnibus donis et virtutibus creabilibus deus potest acceptare creaturam ad vitam aeternam, ergo potest eam dignificare et qua ratione in uno gradu eadem ratione in duobus, tribus, et sic in infinitum, ergo infinite potest bene esse creaturae per divinam acceptationem, ergo sorti bene potest perfectius esse per solam acceptationem divina quam sit beato petro per suam beatitudinem formalem.
Contra istud arguit bacalarius de domo sancti benardi. primo sequeretur quod creaturae fuisset bene ab aeterno. consequens est falsum et consequentia patet de multis creaturis et praecipue de elementis sicut de beato petro et dandum et aliis quos deus ab aeterno acceptant ad vitam aeternam.
Aliqua est qui est aeterna praedestinatio, et de hac non pono quod iustificet vel dignificet creaturam existentem, quia de non existentem non est difficultas, quia certum est quod ab aeterno beatus petrus fuit acceptatus ista acceptatione et tamen aliquando fuit in culpa et ita de aliis praedestinatis, et ideo illa non est acceptatio divina quae iustificat dignificat creaturam quia illa stat cum culpa.
Alia est acceptatio divina quae est quaedam repraesentatio creaturae qua deus vult creaturam esse dignam tali vel tali gradu et ista acceptatio bene stat cum aeterna dei reprobatione quia deus acceptat actum bonum et meritorium praesciti existentis in gratia et realiter pro tunc talis creatura est digna vita aeterna et ideo ista acceptatio est impertinens ad prima acceptationem, ideo etc.
Secundo ipse arguit sic quod si divina acceptatio esset pars beatitudinis ipsa esset formalis vel obiectalis.
secundo quia de virtute sermonis divina acceptatio est pars beatitudinis obiectiva, quia est ipsemet deus, sed ista responsio esset so??ca[?] et non ad mentem arguentis, ideo potest tertio dici quod ipsa divina acceptatio magis proprie potest dici pars formalis beatitudinis, quia realiter dono m??at[?] creaturam esse dignam licet non per modum formis realiter inhaerentis, sed ratione communicationes suarum denominationum, et ideo ratione huius quod creatura recipit ab ea istas denominationes quod est bona quod est digna, etc. potest reduci ad partem formalem, quia forma habet communicare suas denominationes suo subiecto in abstracto quas habet in concreto, ideo etc.
Tertio sic quia si divina acceptatio dignficaret creaturam pari ratione divina dacceptatio indignificaret creaturam etc.
Hic est dicendum quod multiplex est differentia de divina acceptatione quia divina acceptatio habet quandam prioritatem respectu actus meritorii quia divina acceptatio absque hoc quod creatura aliquid conferat dignificat creaturam. deacceptatio aut non habet talem prioritatem respectu actus demeritorii quia non potest esse deacceptatio creaturae nisi culpa praeexigente.
Unde licet in eodem instanti deus deacceptet actum creaturae in quo creatura peccat, nihilominus tamen creatura prius natura peccat communissime producendo actum debitum quam deus ipsam deacceptet ita quod creatura habet causalitatem priorem in deacceptationis quia se solo potest deus deacceptare creatura.
Tertio diceretur quod deacceptatio non sufficeret ad integritatem peccati, quia licet acceptatio sufficeret ad dignificationem creaturae, ideo etc. et sic apparet quod ambae conclusiones adhuc stant in veritate et quod aliorum rationes non multum militantur contra me.
Consequenter contra bacalarium extraordinarium de domo fratrum minorum, qui expresse ponit quod materia prima et accidentia reponuntur sub genere et quod terra non est species infima.
Contra hoc sit istud corollarium sequens ex dictis nec accidens nec materia prima reponuntur sub latitudine vel ordine specierum perfectionis universi de materia prima probatur per patrem[?] meum praefatum, quid ponit quod materia prima ut est methaphysicae[?] considerationis est pura potentia nec est in genere modo metaphysicae[?] considerat res secundum earum proprias quidditates, ergo etc.
Suppositiones
et sic non habeo probare contra eum istam partem conclusionis nostrae, sed restat probare eam de accidentibus ad eius probationem ponam aliquas propositiones sive suppositiones.
Prima suppositio est a cuiuslibet speciei convenientia essentiali cum omnibus superioribus et etiam deo licet aequivoce dicens perfectionem simpliciter verbi gratia data aliqua specie ipsa semper suam convenientiam et proprietatem specificam communicat cum aliis speciebus superioribus, quia semper species superiores continent evidenter sive aequivalenter perfectionem specierum inferiorum, ergo ab illa convenientia potest sumi conceptus absolutus communis illi speciei et omnibus superioribus dicens perfecdtionem simpliciter et ita argueretur de qualibet alia specie, ideo etc.
Secunda suppositio omnis denominatio perfectionis simpliciter competens inferiori speciei competit, etiam superiori.
Confirmatur ex descriptione perfectionis simpliciter Anselmi in Monologio 15 ubi dicit quod perfectum simpliciter est quod in omnibus est melius esse ipsum quam non ipsum, id est, terminus eo ipso quod convenit alicui illud dicitur esse melius quam illud cui non competit.
Ex ista ergo descriptione evidenter sequitur quod quaelibet perfectio simpliciter competens inferiori speciei competiti etiam superiori vel species inferior est perfectior et nobilior quam superior quod includit contradictionem.
Tertia suppositio nulli speciei finite possunt competere infinite denominationes perfectionis simpliciter, nisi tunc talis species infinita argueretur esse infinite perfectionis.
Item nisi sic ergo esset processus in infinitum in praedicatis quidditativis sub specie finita data, et sic periret ars demonstrandi et diffiniendo etc.
Quarta suppositio latitudo accidentium est infinita quo ad multitudinem specierum, ita quod in genere accidentium infinitae species producibiles non quod concedam quod accidentia sint in specie vel in genere loquendo metaphoricaliter? sed logicaliter[?] secundum nostrum modum loquendi.
Probatur ista suppositio. primo quia in genere substantiae sunt infinitae species producibiles ascendendo per latitudinem totius generis creaturarum intelligibilium producibilium in illa in illa latitudinem, ergo erunt infinitae species accidentium producibiles secundum istum processum ex eo quod quaelibet intelligentia poterit notitiam singularem sive speciem distinctam a notitia singularis alterius.
Item de facto in speciebus minoris[?] est processus in infinitum et licet quantum est ex parte obiecti non sit processus in infinitum, quia numeris non est nisi res m?a?te[?] forte tamen quaelibet species minoris habet conceptum proprium alterius speciei ab alia sibi communicatae[?], ergo erit processus in infinitum in huius conceptibus et notitiis.
Item idem probatur de speciebus figuraris geometricalium quod si figurae non distinguuntur, sed sint eiusdem speciei loquar de conceptibus et notitiis specierum quia cuilibet speciei correspondebit conceptus distinctus s?e[?] a conceptu alterius speciei.
Conclusiones ex suppositionibus
Ex istis simplicibus[?] sequitur evidenter quod accidentia non sint in aliquo genere vel speci, nam si sic, tunc latitudo earum est infinita quantum ad multitudinem specierum et cuilibet speciei correspondet denominatio perfectionis simpliciter, ergo infinitae denominationes perfectionis simpliciter sibi competunt vel possunt competere et cum quaelibet denominatio perfectionis simpliciter competens inferiori speciei competat superiori sequitur evidenter quod terrae vel minime[??] substantiae competerent infinitae denominationes perfectionis simpliciter. consequens est falsum et contra unam suppositionem praemissam, ergo accidentia non sunt in genere vel speciei nec eetiam materia prima per ipsum ergo resolvendum est ad composita substantialia et inter illa elementum terrae est infinitum, ergo elementum terrae inter species corporales[?] universi est prima, ss[?] et infima.
Rationes praefati baccalarii contra mea propositio posita in primo principio
Et ista fuit propositio mea quam posui in meo primo principio praefatus m[?] bacalarius arguit contra me multipliciter.
Prima ratio
Prima ratio sua stat in hoc quodlibet imaginale per modum continui est divisibile in infinitum ita quod inter terminos cuiuslibet continui sunt infinita peccata[?] et infinitae partes proportionales species sunt per hunc modum imaginalis, ergo etc.
Hic est respondendum breviter quod inter quascumque duas species sunt solum finitae species possibiles sicut de numeris quod inter quoscumque duos numeros sunt praecise finiti numeri possibiles ad improbationem[??] species se habent per modum continui naturae[negatur?] ad probationem per cathenanamena[?] quae poterit successive continuam, etc. istud non est ad propositum, quia per hoc macrobius non ponit continuam successionem specierum, sed continuam actionem elementorum et mixtorum ad invicem et continuam transmutationem ipsorum.
Secunda ratio
Secunda ideo latitudo specierum est imaginabilis secundum lineam erectam sursum et non gradus est punctus contactus et secundum quod puncta in illa linea magis recedunt a non gradu contactus secundum hoc imaginatur species superior vel latitudo specierum est imaginabilis secundum circulum cuius centrum est non gradus et per superficiens continue ascendendo imaginatur species, etc. vel latitudo specierum est imaginabilis sicut numeri si dentur duo primi modi habeo propositum si si?d[?] numeri sit imaginabilis huiusmodi latitudo, tunc non inter quascumque duas species erunt finitae species possibiles quia aliquae erunt immediate hic respondeo negando sibi quod latitudo specierum sit imaginabilis primo vel secundo modo quia hoc esset contradictio positionis meae concedere. sed dico quod species[?] se habent sicut numeri ad inprobationem, quia tunc non inter quascumque duas species, etc. utrum ego posuerim in ista forma, scilicet quod inter quascumque duas species fuit finite species possibiles qui habeo dicere nescio quia perdidi, exemplum tamen numquam fuit intentio mea quod inter quascumque duas species[?] essent finitae possibiles quia habeo dicere secundum imaginationem aliquas species immediatas inter quas nullae sunt possibiles nec umquam volui dicere generaliter quod inter quascumque duas species inter quas sunt aliquae species possibiles inter illas sunt solum finitae possibiles.
Tertia ratio
Tertio ipse arguit sic inter quascumque species est producibiles species media, ergo etc. Ipse petit principium.
Breviter negatur antecedens ad probationem quia datis duabus specibus immediatis, quia tandem veniemus ad duas concedo tunc sint a et b concedo et cum dicit ulterius tunc illae duae species non sunt purus actus ergo possunt unitive concurrere remanentibus extremis ergo facient speciem mediam, ergo etc.
Hic respondeo dupliciter. primo quod imaginatio ista est impossibilis, scilicet, quod aliquae duae res identitur[?] et quod una efficiatur alia remanentibus extremis, quia sic parvet[?] ars demonstrativa et ars diffiniendi, quia diffinitio assumptis posset competere humanitatis non dico asini, quia asinus potest fieri homo per communicationem idiomatum et per consequens asinus efficeretur risibilis et per consequens risibile non est proprium sive propria passio humanitatis sive hominis, et ita non posset constitui diffintio propria quidqui?va[?], etc. et ista sunt absurda et contra philosophiam et theologiam, ergo etc.
nihilominus tamen admissa imaginatione per impossibile dico quod in illo casu huiusmodi res non esset alicuius unice speciei sed esset duae species.
Secundo diceretur quod aggregatum esset superioris speciei, ita quod aggregatum ex a et b esset eiusdem speciei cum priori et perfectiori sicut conceditur quod homo et eius anima eiusdem speciei nec denominaretur illud aggregatum denominationem inferiorum speciei ratione materiae primo. ex qua componitur sicut etiam albedo ut decem quo continet albedinem ut unum et tamen denominatur remissa ratione remissionis unius gradus et sic patet quod ista ratio est satis soluta.
Quarta ratio
Quarta ratio stat in hoc instans temporis est divisible in instans naturae, ergo latitudo specierum est divisibilis in infinitum, etc.
Quinta ratio
Ultima ratio stat in hoc quod dicit ipse inter quascumque duas species deus potest producere infinitas. nego sibi non quod proveniat ex in potentia dei, sed quia natura rei talis est idem impossibile est quod deus vivit quascumque duas species producat infinitas species licet istud non sit evidenter demonstrabile, ideo etc.
Disposueram aliqua dimissa in secundo principio declarare quia propter conferendum cum patribus meis diversi et truncavi multa.
Quantum enim est de materiam finitis specierum corporearum quantum ad reductionem earum in corporea caelestia ista materia esset pulchrae speculationis, sed eam dimitto, ut veniam ad aliam materiam inceptam.
Quantum est de habitudine prioritatis et entitatis tenui quod bonitas habet rationem prioritatis in eadem re, pono tamen multos gradus bonitatis.
Primus et maximus es omnino extrinsecus et quantum ad hoc habet rationem prioritatis quae est ex ademptione finis, et ita habet multos gradus in creatura. primus et supremus est omnino extrinsecus, scilicet, divina acceptatio actuatur gratificans creaturam qua deus diligit eam et habet eam gratam et reputat eam dignam, ita quod creaturam reputari a deo dignam est supremus gradus bonitatis creaturae non haec. consequentia est optima deus reputat creaturam dignam, ergo ipsa est digna ita quod ad dignitationem creaturae sufficit divina acceptatio et ista dignitas creaturae crescit, sed quia deus vult et reputat creaturam esse dignam vel tali gradu et sic in infinitum non quod illa res quae est dignitatio[?] augeatur vel diminuatur quia non est nisi deus dignificans sic creaturam vel creatura sic dignificata sed dignitas creaturae augmentatur scilicet quod deus vult ipsam esse dignam tali vel tali gradu sive cuiuscumque dono creati[?] instantione[?] vel caritate creatae vel formali beatitudine. unde caritas creata et beatitudo formalis possunt esse in anima et eam vitaliter immutaret et tamen per hoc non esset digna sicut per solam divinam acceptationem. unde non videtur repugnantia quod caritas creata sit in anima et eam vitaliter immutet et tamen cum hoc quod deus non acceptet creaturam, ergo vi caritatis absolute creatura non reputatur digna nec videtur repugnantia quod caritas creata quod actus beatifici immutarent animam cognitive quo ad intellectum et fruitive quo ad voluntate consecutae[??] perpetuo ma??di[?] in tali statu non dico beatitudines in esse tali sed actus qui nec sunt beatifici quia ego non curo, et tamen cum hoc deus non reputaret creaturam habere huiusmodi causalitatis et perpetuo sit remanare[?] ad deo primus gradus bonitatis creaturae non est nisi iudicium quo deus iudicat creaturam esse dignam cuius iudicium est modicum[?] sufficiens concludendi creaturam esse dignam ratione suae immensitatis bonitatis quia eo ipso quod deus vult creaturam esse dignam creatura reputatur et dicit esse digna, et iste gradus bonitatis est posterior ad esse quia bene sequitur deus repraesentat[?] creaturam esse dignam, ergo ipsa est digna et econtra non sequitur creatura est, ergo deus reputat eam esse dignam.
Alius gradus poneretur concomitanter[?] ad primum scilicet[?], esse sui ipsius diffusivum et iste gradus bonitatis est quod modo posterior bonitate prior intrinsece qui correspondet adaequate causo, ita quod sunt duo gradus intrinsici id est, res distincte ab essentia unus posterior forte ad esse et est quasi per modum proprietatis vel proprie passionis ad huiusmodi gradum sui ipsius diffusivum causaliter et huiusmodi gradus est intensibilis et remissibilis sicut gradus causalitatis sicut stat quod creatura sit aliquando magis vel minus activa secundum bene placitum deo sic ordinantis.
Alius est gradus bonitatis purae essentialis et de hoc gradu fit comparabilis ad esse et licet idem sit, tamen per prius natura creata prius est bona huiusmodi bonitate quam ex ista tantum[?] esse per relationem ad suam causam finalem prius natura causantem in omne boni quam efficientis in esse entis.
Advertendum est tamen quod perfectio specierum debet attendi penes primum gradum essendi, quia ille gradus essendi non dicitur nisi extra?tis[?] ad principium effectuum concurret praecise ut efficiens effectus poneretur in esse conformiter ad exemplar factum et tamen non poneretur in esse perfectionis vel bonitatis quia idem sunt et ideo licet gradus specificus in esse mensuretur secundum habitudinem quam habent ad causam effectivam et haec est tamen per accidens, quia bonitas secundum habitudinem ad finem. unde finis habet duplicem habitudinem ad effectum, scilicet eductivam effectum[?] educit in esse immediate habet etiam habitudinem reversmam[?] effectus in ipsum met finem et sic de finali causa propria dicitur quod est alpha et omega principium et finis quia facit rem bonam in eo quod bonitate sua diffunditur res in esse boni et causa efficiens producit eas in esse et iterum res ad causam finalem reducuntur et ideo secundum hoc duplex reperitur perfectio in creatura una mere naturalis et intrinseca et alia non et ideo dicit albertus allegando de hispasio[?] et maximum dicunt inquid[?] albertus quod bonum dicitur a bos[?] boas[?] quod est voco cas[?] unde bonum prius concurrit vocando rem quasi effectiva causa producat rem in esse et consequenter albertus allegat aspo?m[?] voluntati ea quae non sunt tamquam ea quae sunt per voluntatem id est, per bonitatem suarum[??] prius concurrendo in esse boni quam in esse entis et ideo non est imaginabile quod sicut causa finalis prius natura concurrit ad productionem effectus in esse bonus quam efficiens in esse entitatis quod effectus etiam capiat sumi[?] esse boni a sua finali causari quam sum?[?] existere a sua causa efficiente etiam patet quod istud est aliqualiter fundatum in dictis scotorum, et etiam philosophorum, ideo etc., et istud dico quia aliquibus videbatur quod istud esset mere voluntariae dictum et sine fundamento vel apperna[?], ideo primo debet quis videre radices et fundamenta et postea impugnare dicta, etc.
Unum dubium
Consequenter restat unum dubium, utrum illa bonitas[?] stante uniformitate gradu essendi et respectu eiusdem rei possit esse maior vel minor, verbi gratia utrum deus concurrendo respectu effectus possit concurrere perfectius et communicare sibi idem cum vel maius, etc.
Quantum ad hoc teneo probabiliter quod non ita quod deus non potest producere a effectum vel sortem quoniam[?] sicut producitur effectus illae in esse lineae in hac specie respectu finalis causae quia sicut deus non potest respectu eiusdem effectus producere intensius vel remissius esse in hac specie, ita nec quantum ad probationem essentialem potest respectu eiusdem effectus producere maiorem vel minorem bonitatem in haec specie, ita quod concursus ipsius generis naturaliter esset talis quod respectu eiusdem effectus non posset esse maior vel minor bonitatis essentialis in hac specie alias enim huiusmodi effectus non esset huiusmodi speciei admittendo quod ibi sit latitudo causalitatis in esse finis quod non concedo apud me.
On this page
Utrum creatura rationalis sic ascendere possit in palmam summae fecunditatis
Contra positionem Petri de Salliente
Contra positionem Petri Domini
Prima radix positionis Petri Domini
Secunda radix positionis Petri Domini
Tertia radix positionis Petri Domini
Quarta radix positionis Petri Domini
De gradus bonitatis et entitatis
Quod sum speciei humana sunt solum finitae species producibiles
Quod bonitas rei sit intensibilis et remissibilis in esse
De bonitate creature rationalis
Conclusiones ex suppositionibus
Rationes praefati baccalarii contra mea propositio posita in primo principio