Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 100, de Libertate
Circa corruptelam peccati
In alia lectione Antequam prosequar materiam de ludificationibus daemonum insistam circa corruptelam peccati quae est radix omnium haeresum et errorum praeter rationes tactas
Rationes quod errores mores ac malas cogitationes ex peccati corruptela
Prima ratio
Arguitur primo auctoritate scripturae ubi dicitur corpus quod corrumpitur aggravat animam et deprimit sensum multa cogitantem per corpus intellecti corpus infectum unde proportionaliter ad quantitates corporum qualitates animae movent et operantur Augustinus "amor meus pondus meum" ymaginandum scitu levitas movet mobile cui inhaeret et gravitas deorsum ita proportionaliter caritas movet sursum in deum cupiditas quae est correuptela aggravat animam quia de directo inclinat ad contrarium finem ad quem caritas
Secunda ratio
2o ex ymaginatione doctorum quod anima rationalis creata est in orizante dimi?dere regionem lucis a regione tenebrarum et virtutes tam morales quam gratuite move ut eam ad emisperium superius ad regionem lucis in qua in statu innocentiae semper movisisset sed cupiditas et corruptela movet ad regionem tenebrarum inferius et quantum ad luminem cognoscendi veritatem obtenebratur rationalis seu lumen intelligentiae ita de aliis viribus suo modo
Tertia ratio
2o arguitur auctoritate appostoli quia "nihil est nobis tamquam ex nobis" et loquitur de cogitare etc et sic intelligitur de rationali quantum ad veritates perficientes intellectum et quod non sufficientibus ex nobis propter corruptela igitur omnia sibi derelicta per cupiditatem de praementem tendit in errores et non sufficit assensive in veritates sui felicitati pertinentes Augustinus contra iulianum et pellagium
Quarta ratio
Quarto arguitur auctoritate aristotelis in primo ethycorum qui licet sub terminis nostris ponit tamen aequaliter quod in nobis est aliquid quod adversatur rationi ymaginatio eius est idem quod realiter quaedam infirmitas naturaliter in existens et in natura cuius cura est per virtutes et curatur per veritates in tanto quod sensitiva obedit rationi ideo quantum ad sententiam ipse ratione concidit nobiscum
Confirmatur ex dictis tulii in libro de tusqullanis quaestionibus ubi expresse ponit quod licet a nativitate natura de se sit recta tamen contrariae pravis opinionibus et erroribus inbuitur anima et inevitabiliter Ideo circa hoc consequenter dicit evitandas fabulas poeticas et esse multum periculosas Iuvenibus ymmo dicit eas esse pellendas a civitate et credo quod intelligitur de illis qui sunt quasi ioculationes
Quinta ratio
Quinto arguitur auctoritate platonis 2m quod recitat macrobius in expositione sompni scipionis qui ponit quod anima dum coniungitur corpori moritur non quid quod desinat esse sed moritur per privationem vitalium operationum suarum sic quod laeditur et quia anima coniuncta corpori in disponitur ad veritatis cognitionem et contemplationem et inclinatur ad falsitatem vocaverunt eam mortuam et corpus vocaverunt sepulcrum animae Et antiquiores vocaverunt corpus infernum animae et sic non solum sacra scriptura concedit corruptela in anima sed etiam philosophi secundum quod recitat macrobius anima ex incorruptione cum corpore inlebriatur laetheo fluvio et infernati per cuius potantionem obliviscitur et redditur inhabilis ad cognitionem sui finis et melior per quae deveniendum est in illo Et consequenter ponit fluvios infernales realiter laedentes animam 2m omnes eius potentias
Sexta ratio
nam quilibet experitur pravas inclinationes et deprivationes intellectus intantum quod doctrina est difficilis puris a principio ideo verberibus et terroribus violente introducuntur
Item ex alia parte experimur de factus naturales et morales inhumana specie plus quam in aliis proportionaliter nam alia animata stanti natura vitam aeternam sibi procurant et habent motum progressivum et homo non habet
et habet prudentiam sufficientem pro vita conservanda et homo non aequalem bestiis ymmo forte minorem et praecipue per consuetudinem ut si inter bestiales homines nutriretur aristoteles in politicis homo sine virtutibus est animalis sceleratissimum et pessimum et sic patet quod natura humana sibi derelicta tendit in materia et figura
Opinio Rabbi Moyses
Ex istis radicibus sequitur probatas et verisimilitudo illius conditio dicit Rabi moyses in 3o libro de duce dubiorum de gente iusedin quae est gens sabeorum credente deum esse puram creaturam Ita quod caelum vel ignem potest esse deum et idem dicit aliqua quae viderentur esse incredibilia unde illa gens duxit Adam esse prophetam lunae et colentem lunam deum de terra promissionis veniens attulit secum arborem dicit ibidem ydolatriam ymaginum derivationem et sacrilegii habere originem
Ex hiis sequitur quod difficultas resistendi diabulo non iritur ex magnitudine potentiae diaboli sed ex pernitate resistentiae nam tanta est pronitas humanae naturae ad malum quod minus impulsus sufficit
2o sequitur contra impugnantes brawardinus dicit quod ydolatriae adorabant tamquam deum reum corporalem scilicet lapidem quia tanta potest esse mentis depresso quod rem inferiorem se adorem tamquam deum quia corruptela peccati monet in talia
Sequitur satis esse probabile amarum diligere denarii formam et eius habitudinem absque relatione in aliud unde 2am ordinationem politicam et institutus ad usum commutationem et procurationem necessariorum modo contingit de lyrare sic quod diligat etc ut aliqui sunt licet habundant denariis non tamen usu patet dictum apostoli quod avaritia est "ydolorum servitus" scilicet quod intanto etc quod prostituat sibi diviciabri
Sequitur ulterius possibilitas ad orationis ignis per caldeos unde de abraham le?tur quod deus liberavit eum de vi caldeorum ubi notatur quod abraham natus est in caldea et ibi colebantur ignis tamquam deus sed quia reproat et dixit differentiam esse inter agens principale et instrumentum positus fuit in ignem sed deus liberavit eum hesdras neimer 9no capitulo "Tu domine qui liberasti abraham de vr caldorum" Confirmatur sapientiae 13o capitulo "neque operibus adtendentes cognoverunt quis esset artifex si ante ignem aut speciem aut gurum gellarum" etc Et sic scriptura satis testatur quod etiam ultimate creaturam pro deo coluerunt
Obiecto caldaeis et responsio
Sed instaretur de caldeis name gens cadesin est gens caldeica et dicit quod coluerunt solem pro deo principali et lunam pro deo minus principali ergo non ignem
Responsio est facilis et duplex prima nam opinio eorum fuit quod caelum est de natura ignis ymmo omnia corporalia caelestia ymmo ignis etc sunt Tulius duplex est de sompno sipionis iuxta de re publica expresse ponit stellas esse ignes Consequenter inter omnes effectus hic inferius ignis apud nos est nobilior ideo tamquam effectum non deum ultimatum coluerunt ignem hic infernis existente
Et sic 2o quod coluerunt ignem inferiorem tamquam effectum dei scilicet quem ipsi posuerunt deum unde non posuerunt unum solum deum sed quemlibet stellam posuerunt esse deum
Et hanc peste remanserunt vestigia usque nunc inter christianos unde vetulae faciunt ignes certis noctibus et faciunt aliquas superstitiones laesionum ab igne evitandas ut in festo sancto Iohannis intendentes per hoc evitare quae in fortunia Ex hoc ars sacrilegia sumit originem quae vocatur praenomantia v?deo?tis huiusmodi superstitiones volunt indicare de sonis factis in igne praecipue ad hoc facto scilicet superstitiose in certis temporibus anni et sic sunt individua iudicia secundum sonos 2o secundum figuras falsa 3o proponendo figuras et sonos et sunt ista introducta intantum quod inter christianos non possunt expelli ex eadem radice habuit originem Alia quae vocatur aerumantia et ydromantia et geomantia qua multi utuntur loco astrologiae et etiam loco medicine quae nullo colare vi?tis firmanter sed puere gratis acceptantur ab anima Nam in geomantia proiectio punctorum resolvitur ad causas per se stat duos proicere pro eodem tempore et secundum voluntatem brachii ab uno fiunt plura quam ab alio et sunt secundum paritatem punctorum vel imparitatem et secundum hoc faciunt figuras et istud resolvitur ad dispositionem manus esse nulla radice fundatur sed ex corruptela praecise acceptatur
Alia obiectio et responsio
Contra dicta inquiritur de uno dubio quantum ad huiusmodi corruptelam quia huiusmodi corrupteal vel est habitus intellectus vel voluntatis si primum ergo non immutat reliquas potentias scilicet concupiscibilem et nascibilem si voluntatis ergo non immutat inmediate potentiam cognitivam igitur non erit laesiva omnium trium virium primo dicitur quod nec iustitia originalis erat qualitas positiva nec eius primatio scilicet cupiditas sibi contraria
Sed potest sic ymaginari quod iustitia originalis dicebatur esse pro tanto quia tanta erit habitudo virium sensitivarum ad rationem quia modo obediebant sibi et parate erant obedire sicut forte elementa vel membra obedivisset ubi nunc non et non oportet ponere qualitatem fanitatem lapidem obedire michi
Alia obiectio et responsio
Et sic consequenter diceretur quod privatio iustitiae originalis non esset nisi talis habitudo vel dispositio quod vires sensitivae non obediunt rationi sed saepe dicunt et sic dicitur quod rationalis esset nunc laesa non quia amisit etc sed quia etiam ordo solutus est
Replicaretur quia nihil dicis quia ex hoc non sequitur caecitas in intellectu quia non sequitur nisi difficultas in consequendo quantum ad potentiam volitivam Ideo addo quod negandum sublata est huiusmodi obedientia sed etiam spiritualis coassistentia quantum ad potestate elevationem et operationem suam executionem
2o enim Respondetur quod cupiditas est realiter qualitas inficiens totum animae regimen et caecans intellectum et turbans concupiscibilem et irascibilem
Advertendum quod anima est realiter unica potentia sed secundum quod habet divesos actus denominantur diversimode et sic stat quod sit unica qualitas tripliciter inminima sicut est unica anima tripliciter operativa quod sit qualitas talis patet de fide utque per wilhelmum parysiensis Etiam wilhelmum anticiodorensem quod fides negandum est assensus sed etiam amor et omnis amor est cognitio ut tenet adam Ita quod concupiditas continet causam latitudinem omnium habituum pravorum et vitiosorum quae est inmutata viciose et erronee intellectus