Text List

Lectio 99, de Libertate

Lectio 99, de Libertate

Propositiones circa prima principales radix pro inventione fati

In alia lectione dictum est prius quod nomen fati sumpsit a vulgo originem et ibi fuerunt tactae tres modi unus fuit ex libine mentiendi circa illud primum punctum pro maiori declaratione ponam propositiones

Prima Propositio

Creatura rationalis magis inclinant ad malum

prima propositio quamvis cuiuslibet creaturae rationalis primaeva naturales tendentia sic semper recta ex corruptela tamen peccati magis ad contrarium inclinatur

Ista propositio habet duas partes quam in sententia pluries posuisset facit ad fundamentum praesentis materiae

prima pars patet ita quia rationalis ex primaeva etc fertur in primam veritatem propter se et nata est ferri in quamlibet aliam propter prima Sic concupiscibilis ex primaevo instinctu fertur in summum bonum propter se et nichil diligit primaevo instinctu nisi propter primum et ita de aliis scilicet rationali et irrascibili et ista propositio fundatur ex dicto philosophi declarato per albertum et antiquos commentatores dicentes quod "omnia bonum appetunt" ita quod q primaevus naturae instinctus est res Boetius 2o de consolatione "semper recta est naturalis intentio" etc Et idem declarat tulius in tusculanibus quaestionibus Ista prima pars fuit late deducta circa primam distinctionem

2a pars patet quia maior est inclinatio ad oppositum primae veritatis et summae bonitatis quam sit primaeva naturalis inclinatio probatur ex scripturam nam natura humana ab adolescentia sua prona est ad malum et hoc non est intelligendum de primaria intellectione Sed de 2aria quae successit in poenam originalis peccati patet de paulo quoniam confessus est se sentire legem in membris legi naturae repugnantem et multo maiorem ex parte inclinationis cupiditatis quam naturalis

Primum corollarium

Voluntas magis inclinatur ad malum quam ad bonum

Sequitur quod proportionaliter sicut ex cupiditate ex corruptela peccati voluntas magis inclinatur ad malum quam ad bonum Ita vis rationalis ad falsum licet non sub ratione falsi et voluntas non sub ratione materiali quia 2a magis remanet et recto movet ad oppositum obiecti debiti igitur natura corrumpitur sibi derelicta plus tenderet in obiectum contrarium quam in van?i

Secundum corollarium

Radix inclinationum ad multas fallibilitates

Sequitur primo realiter inclinationis intellectus ad multas falsitates non curo de appelatione quia non sub ratione falsi nec voluntas sub ratione materiali Sequitur quod creatura rationalis magis inclinatur ad assentiendum falsitati sacrilege / quam certa stellatio neccessitabit naturam ad stuprum et furtum 2a sicut consueverunt dicere aliqui delirantes astrologi quam quod sit tunc proportio corporum caelesetium inter se scilicet quod sol est maior tota terra 2a verbitur de corporibus caelestibus sunt demonstratae certae veritates apud doctos astrologos de quantitate solis ad terram de distantia et proportione ad alios planetas et alias habitudines Et si huiusmodi veritates proponantur vulgo dissentiunt et si falsitates sacrilegae faciliter assentiunt ut quod m?is neccessitabit ad sacrilegia Apparet causa ex ea radice quare vulgus magis credit ymagini fabricari sub certa constellatione ad curas morborum ad fortunandum alias in fortunandum ad prod procurandum civitias et honores quantum ad primum magis quam mediante quam etiam humanae prudentiae quantum ad concilia

Tertium corollarium

Radix facilitatis ad credendum contra christi legem

Sequitur ulterius radix facilitatis ad credendum contra christi legem nam creatura rationalis ex corruptela peccati inclinatur ad credendum si proportionaliter absque ratione quod lex christiana salutarum introducta est in terrore Et quod acerbitas poenarum in servi propositio ut peccata vitentur nec deus provenit et fides elevet quae omnia ex corruptela peccat provenit in creatura rationali Et hac corruptela consurgit falsa credulitas circa animae in mortalitatem circa corporum resurrectionem

Quartum corollarium: quod idolatria sit quodammodo naturalis

Sequitur ulterius quod ydolatria et malus dei cultus sit quodammodo naturalis veniend naturale 2m statum naturae nunc currentis ex corruptela peccati hanc ponit wilhelmus parysiensis in libro de fide et legibus vocando naturale quod competit 2m statum talem ut diceremus malum cibum esse naturalem mlaum ex consuetudine nutrito per malum ut per venenum fuisset sibi naturale per nulla et sic 2a quid scilicet stante tali dispositione et complexione illo modo inducta venenum fuisset sibi naturale et bonus cibus in naturalis et sic concedit wilhelmus parysiensis de ydolatria respectu naturae corruptae Ipse concedit primam partem propositionis et quod illa inclinatio remanet cum 2a sed 2a tollit talia mala Iuducit wilhelmus quod ydolatria ita probat primo ex eius universitate nam fere apud omnes viget malus dei cultivus Ita quod ydolatria extenditur ad omnem cultum non debite modo constat quod fere apud omnis viget huiusmodi actus cultus nisi gratia dei specialiter elevet ad virtutes theologicas

/ 2o probatur eius naturalitas ex perpetuitate vel continuitate nam ab initio mundi viguit et semper duravit / ergo cum in sit semper videtur quod nullo dam modo naturalis non similiter sed secundum quid scilicet secundum conditionem naturae corruptae quod semper historias gentilium et aliorum

3o probatur extrinsecis difficultate nam superstitio ydolatriae tam difficulter a creatura rationali Remonetur quod vix potuit populus dei constare quin corueret in ydolatriam unde licet ex morbo procedat tamen patet quoddam modo eius naturalitas et per asuefactionem filii israel fecerunt sine utilium conflatilem et gratias retulerunt vitulo noviter fabricato Iuxta istam radicem constitutiones ceremoniales quantum ad formam exteriorem habuerunt quandam similitudinem ad ritus ydolatrum / ut de ymolatione animalium nam populus nisi habuisset ceremonias aliqualiter similes ydolatriae non suscepisset legem et ex hoc apparet vehemens inclinatio ad falsum dei cultum

/ Infertur quod multa tractanda est corruptela peccati originalis etiam imperfectis viris etiam quantumcumque gratia habundantibus et magna est ovis activitatis et primi motus non sunt peccata si per fidem et caritatem refrenaretur

4a ratio est ex curiositatis prostitutione experimur enim pro?nitit?nem ad hoc quod vires fornicentur a vera sponsa nam prima veritas est vera sponsa rationalis potentiae prima bonitas ipsius concupiscibilis prima magnificentia ipsius irascibilis expermiur quod rationalis occupatur circa bona Ita concupiscibilis prima magnificentia ipsius cras circa temporalia versatur maximo et ad amorem eorum ex ista prostitutione et corruptela si sit in tanto gradu quod magis adhaereat talis caritas non est compossibilis stante lege

Quintum corollarium: causa introductionis sacrilegarum artium

/ Sequitur causa introductionis et receptionis sacrilegarum artium sine ratione sine fundamento sine experientia sine veritate receptae sunt a vulgo nam hoc est ex corruptela istarum virium ut rationalis magis inf?a fertur sub istis artibus continentur artes in?g?onantiae et aliae multae fatuitates receptae ex ista corruptela

Sextum corollarium: Quare plures student in sanctis super[?]

patet ex?or quare plures student patet scientiis supervaciis quam in vera patet sapientia quia communis est illa corruptela patet quam homines secuntur / virgilius de hoc loquitur

Septimum corollarium

Quare maior est multitudo non tenentium fidem quam tentium

/ patet consequenter quare maior est multitudo non tenentium fidem saluterro quam tenentium fidem

Octavum corollarium

Quare est facilitas introductionis antichristi

Et hoc patet quanta erit facilitas introductionis sectae a antichristus nam minima ratio movet vulgus ad ea quae sunt contra fidem ratione corruptelae Sequitur ex hoc maxima legis christiana prima nam omnis introductio fuit contra inclinationem naturalem corrumptam omnium et cum hoc praedicabat sobrietatem et virtutes et illa quorum executio est contra corruptela tam concupiscibilis quam irrascibilis nichilominus per homines simplicissimos igitur factum fuit divinum et deo specialiter cooperante

Nonum corollarium

Radix facilitatis introductionis de facto mendacii

patet una radix facilitatis inroductionis de fato etiam mendaci?r et receptionis sine ratione et sine fundamento prout fata?o vetulas dicitur esse praeordinatio necessaria fortuni vel fortunii

Decimum corollarium

Quare facilius credit vulgus fortunam esse deam

patet quare facilius credit vulgus fortuna esse deam quandam cuius via facies est pulchre prosperitatis et bonae fortunae et alia obscura quam sciat capere combinationes causarum accidentalium respectum alicuius effectus ut sortes ex proposito ponunt thesaurum in agro et plato ex proposito variat ad colendum terram et ex concursu illarum causarum accidit in ve?o thesauri et sic quasi una damus vocatur fortunata potest reduci ad causas per se

nec oportet tales superstitiones fingere

Secunda radix principalis pro inventione fati

2o radix principalis quae procedit non ex ignorantia sed malitia et potuit esse causa superstitioni quae dividebatur in plures Nam primo vetulae causa quaestus potuerunt fingere ut apparentibus praemiarentur sicut acci? forte

"Radix Inquit appostolusomnium malorum cupiditas" et avaritia ydolorum cultus et aliquos fecit appostotare unde avaritia fuit causa homicidii etc Alia causa reducta ad eandem radicem ex appetitu inanis gloriae quo nulla persona minima etiam vilissima caret ut dicit valerius ad conversari cum diis Alexander dixit se generatum a Iove in specie serpentis accedente matrem suam

Etiam de illis qn libros veniunt qui non moverunt litteram dicentes quod nulla acquiruntur partes et sic vetulae ut magnificarentur duxerunt se habere responsa deorum

Tertia radix principalis pro inventione fati

Alius modus tactus fuit per demerita ut quod creatura relinquatur tunc potuit esse quod daemones culpis creaturarum exigentibus conversati sunt creaturis dicendo mala etiam quandoque mentiendo et ex hoc coluerunt daemonem et secundum varias exigentias et varia officia dederunt eis nomina quae officia exercebant circa homines Qui praesidebant domini vocabantur lares peccantes vocabantur qui sortionibus partibus domus praesidebant famios vocabant a fatuitatibus quas exercebant fatos vocabant deas quod dicebant in nativitatibus apparere et praedicere futuros eventus puero noviter nascenti etc negandum dicere sed etiam tribuere etc et sic 2m diversa officia nomina dedecunt et adorabant Etiam posuerunt deam cloatriam scilicet qua praesidebant cloatis et dixerunt illam esse infimam et fatam principalem tribuentem statum prosperitatis

postea accesserunt poetae quae facta vulgi et philosophorum simul voluerunt de scribere simul historias et philosophiam unde et Iuveruam vocabat it vulgus etc Etiam utque in libro de genealogia deorum

Quantum ad istam materiam duo sunt tractanda primum deceptionibus daemonum et potestate eorum et modo praenuntiandi futura et de modo apparendi et vivendi sibi corollaria

PrevBack to TopNext