Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 101, de Libertate
Quod corruptela peccati originalis est originem omnis artis superstitiosae
In alia lectione Sicut prius tactum est ex corruptela peccati originalis habuerunt originem omnes artes superstitiose et sacrilege et secundum quod varii varia coluerunt elementa secundum hoc varias artes iustituerunt unde et gemantia dicitur a g quod est terra nam in terra a primaevo et principio fuit ars introducta sed postea superveniens cautiores considerantes ad nullam radicem scientificam huiusmodi artem superstitiosam ?tl? posse reducere resolverent in armoniam caelestem
unde secundum eas suspensa omni deliberatione in particulari 2m primos motus a caelo 2m eos provenientes manus directa in punctorum proiectione Item proicit secundum figuras postea secundum illam ortem institutum ex paritate et in paritate punctorum docet ars facere figuram quae proportionaliter repraesentant secundum dispositionem cael pro illa hora ideo sicut secundum omnes effectus mundi relucent in caelesti armonia Ita in talibus figuris et ibi secundum regulas artis videbatur de veritate quaesita
Advertendum quod tota superstitio magica vel etiam quandoque sit ubi etiam diabolus nichil operatur per consensum et sic plures operamur vaco per consensum quandoque decep?res plures inter se conveniunt ut posset contingere quia servetur equum vel aliam rem et plato magicus sciens vel fingens se habere artem magicam operationem dicet
et sic ignorante populo unus informabit alium et iudicabit de occultissimis ut tamen apud vulgus fides maior generetur fingunt certa verba et certus coniurationes etiam observationem et certam horam fingunt observari et constellationem ut non ad simplicium in admiratione provocetur et sic dant responsa de rebus eis notis dicit albertus magnus quod tales superstitiones infamaverunt veram astrologiam et fraudulenti superstitiosi ceperunt ex ipsa apparentiam sua fraudes ex ea colorantes non quod geomantia resolvitur sic in caelestem armoniam nulla est apparentia aparet impossibilitas ex hoc quod geomantia de quolibet quantocumque occulto intuatur dare responsum etiam de voluntariis et utrum talis sit papa vel non et sic de aliis sed quod tales effectus et veritates vel dependunt ab humana voluntate vel divina institutione et non a caelo
Item sub eadem constellatione et eadem hora adaequate experimentum est saepe varias figuras provenire secundum artem operando et tamen eadem est armonia caeli igitur non est ibi correspondentia respectu caeli
Item continuatio vel cessatio a proiectione punctorum et 2m dispositionem actus libri et motus maius igitur stat quod unus paria iectet et aliter imparia
Breviter post auctoritatem fide et sacrae scripturae quae illa reprobat sufficiens ratio ad hoc est quod sicut sive fundamento rationis sine radice primae parvae voluntarie dicta et non aparet in eis veritatis experientia Ideo in talibus tota resolutio stat in hoc quod sit pro ratione veritatis id est habitus et ille contrarius iustitiae originali quae ut alias dictum est respectu omnium malorum est quaedam apparentia nam habitus pro?us etiam voluntas est habitualis apparentia Etiam cognitio respectu sui obiecti Ideo tota apparentia huiusmodi artium sacrilegarum resolvitur ad habitum contrarium iustitiae originali nec potest ad aliam radicem fundari tamen unde quantum ad intellectum est quaedam apparentia et quantum ad voluntatem est quaedam inclinatio et tendentia in corruptela humanae mentis
Ex eadem radice consurgit quod veritates circa moralem vitam multis et apparentioribus similitudinibus quantum in se est obfuscantur
Ex hac apparet radix tantae diversitatis circa inquisitionem felicitatis legitur de moyse qui legem afferebat tum figuris et miraculis magi pharonis etiam fecerunt filia mirabilia unde veritas quasi in aequaelibra ponebatur cum illis superstitiosis Etiam quando lex christiana promigebatur non de fuit superstitio magica quasi similia faciens
Notabilia
Secundum: quod providentia praemissus est artes magicae ut mens humiliter legem acceptaret
Advertendum quod divina providentia praemissum est ut artes magicae tempore miraculorum etiam vigerent nam religio fidei tantae dignitatis est ut solum sit pro humilibus et optime se disponentibus ad vitae aeternae consecutionem
ideo non decuit ut introduceretur per evidentiam causalitatem quia tunc superbissimi philosophi etiam gentiles philosophi ad eam accessi sunt ideo requirebatur dispositio humilitatis et de no?t?as sub apparentia evidenti
Et ista est causa quare species sub quibus christum corpus christi continetur habent omnes operationes et actiones quas habet vere panis quia sapiunt reficiunt nutriunt calefaciunt consimiliter sicut ex pane alteratae ex?ma reservatione generatur vermis ita ex illis speciebus nam dato contrario esset evidens fidei procreatio et si non putriferet esset etiam evidens etc
Circa effectus contingentes
Opinio Avicenna
Advertendum ulterius quod omnes effectus contingentes quidam philosophi voluerunt reducere ad causas pure naturales etiam non propter hoc concedere daemones sicut aliqui platonici
Avicenna circa hoc ut apparet ex textu naturalium et albertus magnus in parvis naturalibus eum allegat Avicenna ymaginatus est animarum esse ultimam intelligentiarum utrum sit multiplicata vel eadem pro nunc non curo scilicet 2m individua vel fit unica vel unita
2o ymaginatur quod anima humana non impeditur vel per malitiam complexionois vel prae malos actus vel habitus ipsam deprimentes et afficientes ad res viles sed magis econctra habituata cognitione superiorum amore et desidero est tantae activitatis et auctoritatis quod omnia elementa ymmo omnia corruptibilia infra concavum orbis lunae existentia naturaliter eius imperio obediunt
dicit albertus quia 2m avicennam anima potest esse ita nobilis quod videatur esse quasi quoddam verbum incarnatum et posse hoc inferius agere quidquid deus agit ita quod tota massa generalium et corruptibilium sibi obedit
Tunc consequenter avicenna concedit in sexto naturalium quod anima potest facere pluere et potest facere tempestates etc et obediunt animae nobili plene Ex consequente anima mirabilia reduceret in effectum efficientiam animae nobilis imperantis cui tota materia existens infra concavum orbis lunae obedit plene Ex hoc salvat festationes anima ignobilis obedit animae nobili et 2us poterit alium facere infirmum et sic de aliis mutationibus quia anima nobilis est tantae efficaciae quod materia exterior sibi obedit et omnes festinationes et sortilegia reducit in ista
alia (secunda) opinio
Alii reducunt in caelestes influentias dicentes quod caelum est tantae efficaciae quod omnia opera mirabilia contingunt ad caelum
notant tamen quod diversa sunt signa stellae et planatae in caelo diversarum causali tantum et una portio est respectu unius speciei et alia seu aliud signum respectum alterius et ideo dicitur reducuntur ad caelestes dispositiones tamquam in suas causas quia conbservata hora si fiant applicatio ven?avut mirabiles effectus
Alia (tertia) opinio
3a est opinio alkindi in libro de radiis stellitis cuius ymago aliquantulum coincidit cum prioribus notat tamen quod quaelibet res habet suos radios ad quemlibet multiplicat undique suas species et sic mundus est plenus radiis
ymaginatur ulterius quem homo est minus mundus Ita quod continet in se totum mundum quasi et qualiter
deinde ymaginatur quod hoc comparatur mediante ymaginatione de siderio consequenter quod operatur mediate voce expressa
alii nisi tempore certo scilicet certis constellationibus Ex istis ipse solvit omnia mirabilia resolvendo ad caelestia ad hominem et operationes et ad notes applicando tamen illa caelestia ita 2m eum ars magica non est nisi ars aplicandi de ista ultima opinione videas si placet plura in 2a lectione post istam