Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 103, de Libertate
Responsio de aliis duabus positionibus
Quod mirabiles effectus contingentes reducit in dispositionem siderium
ubi una omnes mirabiles effectus hic inferius contingentes reducit in dispositionem syderum et corporum caelestium tamquam in causam totalem et sufficientem Ita quod in certis constellationibus certe fiunt operationes quae reputantur mirabiles naturaue facultatem excedentes dicit quod ymago in certa constellatione fabricatur recipit a sideribus vim praedicendi futura et occulta revelandi sicut dicunt de capite saturni quod si determinate scilicet observata hora et constellatione circa fabricetur habebit etc
Contra opinio quod mirabiles effectus contingentes reducit in dispositionem siderium
Contra istam propositionem arguitur primo non est dubium quin sit contra fidei veritatem arguitur rationibus primo sic ratione simili ratione averoiis contra avicennam de generatione animalium post diliuvium Tenet tamen avicenna quod post generale diluviam ubi omnia animalia perfecta quae non possunt vivere in aliqua quin esset destructa veritate stellarum possunt de non omnia produci Sed videtur opinari plato quod deus creavit sementem deorum id est veritatem seminalem productivam cuiuscumque speciei individui et tradit stellis ad in corporandum et exequendam unde avicenna et plato videntur reducere in corpora caelestia sufficientem causalitatem ad cuiuscumque animalium in spera generalium et corruptalibum productione averrois tenet contrarium et credo bene naturaliter loquendo primo de animalibus perfectis in quibus est tanta organizatio partium et diversitas quod non videtur naturaliter possibile quod generarentur nisi ex semine virtualiter totam huiusmodi organizationem continentem et cum hoc in loco ipsius conservative scilicet materiae igitur non stat hominem vel equum virtute stellarum quod in aliquo metallo sit tantus vis nobilitas et perfection qoud sit in esse vis prophetandi et secreta revelandi quia haec est maior perfectio et tamen stellarum virtus non sufficit ad generationem animalium perfectiorum igitur haec hic
2o si virtute stellarum potest alias generari tunc saepe alias perfectum generaretur a solis stellis absque ordine naturae patet quia contingit similes constellationes saepe fieri sicut post diluvium factae fuerunt Similiter arguitur de impressioone virtutis prophetiae quia si in metallum quarum non in lapidem vel aliud corpus magis dispositum etiam non procurante humana arte
3o corpora caelestia vel stellae non possunt producere intellectum secundum omnes rectae philosophantes ut docet Avicenna in metaphysica ubi docet emanationem omnium a prima causa igitur corpora caelestia non possunt inprimere metallo vim prophetandi quae est de summis virtutibus intellectus
Quinto huiusmodi ymago vel metallum sit causa figurativa figura non vivit ergo non loquitur antecedens probatur quia si sic vel esset homo vel brutum quia omne substantiale compositum vivens vel est homo vel brutum vel vegetabile sed nullum potest dici igitur etc
Sexto in tali casu forma substantialis metalli non corrumpitur nec concedunt met sic superstitiose opinantes igitur non introducitur alia forma sic vivificans igitur nec vivit nec stat nec cognoscit ergo positio falsa quia ad hoc requiritur alta cognitio et perfecta unde apostolus "ydolum nichil est" ita quod nulla corporalis creatura quae habeat efficaciam quam ydolatriae attribuunt
ydolis david in psalmo david "Simulachra gentium argentum etc os habent" id est figuram oris et sic non habent sensum et per consequens nichil producunt nec aliud sciunt vel cognoscunt Et sic quod ista superstitiosa positio sacrae scripturae et fidei contradicit nullum penitus habens fundamentum sed leviter recepta vel credita ab aliis sine rationis fundamento
Opinio Alkindi
Sequitur positio alkindi et introduco ista pro tanto quia aliqui voluerunt ista omnia resolvere adictas naturales quae positio inter omnes forte est magis execrabilis et ab huminabilis eo quod prima facie videtur forte magis colo?ata ex principiis astrologiae false et male applicantis
primum dictum quaelibet stella radiat sperice suam influentiam numque orbiculariter diffudendo secundum partes quae variantur 2am propinquitatem ad agens et secundum angelos supra passum et istud est satis transibilem
3m tales radiationes omnes commiscentur simul ex quibus resultet caelestis armonia quae continue variatur propter motus et applicationes varias istud est etiam satis transitive
4m aliqua varietas est vulgo naturae quantum ad effectus et aliqua sapientioribus et aliqua non reperta vel ex parte communitatis ymaginatur ex variatione huiusmodi alterationis influentiarum corporum caelestium quaedam sunt valde notae in vulgo ut de sole appropinquante zenit capitis nostrae apparet magis mutatio.
Alia est nota sapientioribus scilicet philosophis et astrologis quae particularius considerant habitudines et effectus particulares Alia potest esse variatio se habens ad 2am sicut 2a ad primam scientiae communes philosophi cognoscunt conbinationes influentiarum ultra vulga Ita sunt aliquae non notae communibus philosophiis
Quintum dictum quasi declares ultimum sub ultima latitudine 3o continuentur omnes effectus mirabiles contingentes hic inferius quos nedum vulgus etiam consequenter philosophantes numerantur ?? sub ista latitudine omnia mirabilia quarum esse non possunt a vulgo nu?u?ri nec communiter philosophantibus reducit ad illud genus combinationum corporum caelestium quae non sunt notae nisi quibusdam quae secretus naturae magis investigaverunt
Particularior declaratio opinionis Alkindi
pro cuius particulari declaratione dicit ultra aliqua primum quod omnis res mundi inferioris est quoddam speculum totius ordinis sperarum caelestium et multiplicat suos radios per totum mundum inferiorem orbiculariter totum speram generalium et corruptibilium immutando conveniens caelesti armoniae quantum ad aliqua et quantum ad aliqua disconveniens scilicet minans quantum ad aliqua et quantum ad alia impediens unde vult quod quaelibet res mundi est ut repraesentativa caelestis armoniae Sed effectus causae et tamen hoc aliquod motum corporum caelestium est multiplicativa per totum mundum inferiorem licet forte lateat nos et quod vi multiplicationis immutet elementa et omnia alia Et consequennter sicut quaelibet res est causaliter magis ab una virtute caelesit quam ab alia ita radios ab ea multiplicus magis habet effectus in ordine ad stellam cuiuslibet virtutem
2m dictum quod homo est tamquam minor mundus nam sicut inmundo reperitur certa diversitas et entrogeneitas ita proportionaliter in homine patet alanum in de contemplatu naturae Addit tamen albertus movens totam speram generabilium et corruptibilium et maxime inter omnia generabilia et corruptibilia propter eius amorem perfectionem et continentiam omnium deductorum in ipso ad meliorem proportionem
3m dictum radiatio cuiuslibet rei iuvatur proportionali radiatione ita quod res saturni iuvant radiationem eius quantum ad effectus suos et sic de aliis Et sic quaedam radiationes promovet quosdam effectus proportionales suae armoniae et alias impedium
ulterius dicit quod radiationes huiusmodi inferius factae habent motum ad illam armoniam caelestem consequentiam sed inter se et dependentiam et concathenationem et una iuvat aliam
Consequenter quod radiatio hominis est maxime iuvatur istis radiationibus scilicet intentione ymaginatione desiderio fide spe vocat fidem assensum firmum non habitam infusam sed acquisitum et sic dicitur quod radiationem habitudinis iuvatur radiationibus convenienibus quarum prima est ordinatio radiatio intentioris animae quae influit deinde ymaginatio fortis respect effectus intenti deinde vehemens desiderium Consequenter isti subordinatur vocalis expressio vel sermo prolatus habens conformem efficientiam ad praedicans radiationes et tandem manuum operatio et caractorum fabricatio et iste radiatio ens sunt proportionales et adiuvantes radiationem animae vel hominis et quando simul combinantur cum prima quae est fortitudo caelestis dispositionis vel armoniae respectu effectus intenti Tunc istis concurrentibus sic effectus numeralis ulterius ultimo superaddit quod pro comple?to dispositionis spherae generabilium et corruptibilium expedit sacrificium aliud facere sed scilicet interficere aliquod manu nam violentia eius interfectio est omnium electarum inmutatio quibus sic conbinatis potest fieri effectus numeralis in fine a belli dicit quod in inceptione vel productione cuius cumque effectus datur sibi certa constellatio scilicet vel fortuna vel fortunatum regens effectum usque ad finem vitae unde inquit desiderium additum ymaginationi est velud schamonia addita medicine vel sicut lux additur etc Item quod sic illa se iuvant muto
Contra opinionem Alkindi
Ista positio est valde periculosa et nepharia propter subtile et cautum ab usum verae artis astrologiae et gratum in oppositum ymaginandi non est tantum fundata nec roborata ratione sed vere filius instigatione diabulo inducta p?u in hoc quod reducit omnia in corpora caelestia tamquam in causam necessariam quia dicit quod spes timor et desiderium procedunt ex ignorantia Istud est qua tholomeum et alios quia vocat omnes effectus omnino inevitabiles et libros et diffav?it astrologiam
2o quia magus fuit et diabuli discipulus sed ad colorandum malitiam suam ista scientia ab usus est et sub eius pretextu diauli invocationibus usus est ideo magis gladio quam ratione exterminandus est unde provocat hominem ad sacrificia exhibendi quae realiter implicite vel aequivalenter diabulo exhibentur quia ad hoc inducit diabulus ad sacrificia hominem eum odit et libenter pervertit et libenter divinum honorem usurpat unde in psalmo "Confitemini domino quoniam bonus quoniam" etc postquam narravit beneficia in ponsis egiptiis sequitur quod egerunt "commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum et serverunt sculptilibus eorum etc et ymola?nt filios et filios daemonis"
Advertendum quod iste alkindus licet non fuit augustinus ponere de homine tamen expresse ponit quod animal nobiliorum complexionis utilius est ad ymolandum sed quid sequitur in psalmo "iratus est furore dominus" et sic positio extrema passo sed secundum quantitatem praemodis expressimus non quod in deo sit furor
sed dicitur sic detestando hoc genus et tunc pena tradit eas in manus gentium in signum suae detestationis huius ymolationis et sic apparet contra alkindum tamen quia contra sacram scripturam fidem philosophandum et astrologiam tenuit hanc viam
On this page