Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 104, de Libertate
Providentia producit effectos tripliciter
Propositio: quod miracula non evidens in lumine naturali, sed quod miracula sunt possibilia est probabile
Consequenter circa primum pro declaratione ponitur haec propositio quamvis non sit evidens in puro lumine naturale ad hoc esse mirabilium deum vel mirabile deum tamen posse agere potest naturae cursum est in eodem lumine probabile
Probatio primae partis
Prima pars probatur quia non est evidens in lumine naturali quod deus possit agere praeter naturae cursum quia aliter agat quam secundum institutionem naturaelm experimur scilicet quia agat modo et necessitate naturae nam si contrarium fuisset evidens philosophi non tenuissent quod agat necessitate naturae
2o probatur eodem prima pars ex ista radice quia naturae facultas vel potestas est ignota ideo de nullo effectum constat vel potest constare evidenter quin fiat necessitate naturae ymmo dubium est nobis dato effectu quantumcumque magno utrum potestas naturae ad illud se excedat patet ex infinitis conbinationibus quae non sunt scibiles a nobis primo per applicationem agentium ad sua passa nam sicut magnes quandoque ferro applicatum trahit ipsum ita forte quaelibet res habet passum in quod ageret nobilem effectum si applicantur et impossibile est quodlibet agens ad quodlibet passum applicari magnes forte respectu alterius passi haberet effectum nobiliorem quam respectu ferri
2o aliquod agens est productivum alicuius effectus cum alio agente et non per se sed impossibile eest omnia agentia simul combinare vel quodlibet cum quodlibet ergo latet etc unde color non potest multiplicari nisi coagente lumine et sic de aliis
igitur impossibile est scire naturae facultatem vel potestatem unde combinatio agentium facit numerales effectus ut in tyriaca pure venenum quod tamen praeservat a veneno propter conbinationes aliorum agentium etc
ex diversitate distantiarum quia forte in certa distantia produceret effectum ubi citra vel ultra non produceret similem
Item secundum qualitatem vel quantitatem passorum possunt in filium effectus diversificari Ideo circa operationes naturales est infinita difficultas
igitur naturae potestas potestas est ignota igitur quocumque effectu dato non est evidens quin posset fieri per naturam Iuxta illam ymaginationem in libro de mirabilibus sacrae scripturae qui ascribitur augustino ipse omnia mirabilia a creatione mundi usque adventu christi resolvit in causas naturales
Et rabi moyses recitat opinionem dubium quod ab initio non fuit ad unitumque opus instituta vero primaria impositione ad omnes effectus contingentes in hoc mundo unde mare stetit fixum in transita filiorum israel de egipto ad deserta et fuit mari naturali illo tempore sic stare ET iterum naturale fuit 2m eos igni in camino ignis non adurere
Advertendum quod intentio eorum nullum generat scandalum licet falsum dicant Nam ymaginatio illorum est specialiter illius qui condidit librum de mirabilibus sacrae scripturae quod deus ratione suae potestatis est taliter naturae dicens quod quodcumque deus vult hoc natura facit obediendo deo et sic dicitur facere naturaliter ex divino imperio et clementise sibi scilicet naturae et in evalis?e et sic omnes comparatio quae est conveniens agenti et ad quam inclinatur est sibi naturalis et sic dicuntur naturales quae fiunt a natura obediente deo patet ergo potestas propos? scilicet quod non est evidens in lumine naturali non adiuto per fidem etc nec valet consequentia sortes nescit hunc effectum resolvere in causas naturales igitur non est naturalis
Probatio secundae partis
// 2a pars propositionis in primo lectionis positae probatur nam deus est libera agens vel lib?e contingenter agit adextra et habet infinitam potentiam ergo se solo quaecumque effectum quantumcumque magnum potest producere consequentia est bona in lumine naturali et antecedens est probabile in eodem probatur quod antecedens sit probabile in lumine naturali probatur quia probabile est quod deus sit omnipotens quia esse omnipotentem dicit perfectionem simpliciter et omnis denominatio perfectionis simpliciter sibi competit Aristoteles 12 Metaphysicae deus est proprie etc
Item philosophus in 4to physicarum videtur deo attribuere hanc potestatem scilicet quod naturae concursu potest etc patet de subtiliatione modii scilicet aeris in infinitum et libere agentem Sed in aliquibus ymmo in omnibus quasi loquitur solum secundum apparentias adextra
primus 2m propriam naturam specificam vel individualem Isto modo res operantur operationes proprias suae speciei sic terra naturaliter intentio collocatur et descendit naturaliter ad locum proprium
2us est modus 2m naturam communem sic quod oportet ymaginari specialem distinctam ab individuas Sed vocatur natura communis respectu operis vel effectus quam omnis causa intenderet vel quaelibet causa data inclinaretur ad hoc quo instinctu vel quaelibet res appetit decorem universi boni et sic quaelibet se habet respectu vacui et huiusmodi operationes omnes sunt naturales
3us eset 2m obedientiam supremi extra duos primos modos cuius principis mandatum potest esse novum id est deus potest velle noviter aliquam causam producere aliquem effectum cuius ante non fuit productiva in potentia propinqua nec secundum inclinationem propria nec communem et sic de omnibus effectibus miraculosis Sicut ad preces Iosue stetit sol sic quod per modum meriti impetravit praeceptum divinum quod deus praecepit creaturae suae scilicet soli quod staret
et sic sub isto modo qui est alterius speciei a praedictis o?o mirabilia continentur Sed locum fuit soli naturali Et etiam igni naturale non solum non comburrere sed etiam communi creaturae dulcedinem rerum quia delectabat tactum existentium in ipso
difficultas est in vocabulo unde non est naturale primo modo quia non est ex inclinatione naturali indita sibi a principio nec 2o modo sed si vocaretur naturale obediere mandato summi principiis sic esset naturale inconveniens Et iste modus non scandalisat fidem ymmo magnificat eam scilicet ponendo habitudinem et ordinem creaturarum ad deum Et sic resolvitur in inmensitatem divinae potestatis et infrustrabilitatem divinae voluntatis et sic miraculum est supra naturam et naturalem causalitatem rerum tam primo modo quam 2o modo
ulterius est advertendum quia loquitur de mirabilibus effectibus quod quantum ad effectus de 3o genere ibe?stis plures f?os etiam ita quod sunt plures species miraculorum prima quando aliqua causa producit aliquem effectum supra causalitatem institutam vel quantum ad speciem vel quantum ad gradum vel quantum ad medium vel quantum ad tmepus vel quantum ad locum vel quantitatem quantum ad speciem ut si deus faceret lapidem concurrere ad productionem azini sic quod species inferior produceret superiorem effectus esset miraculosus nam talis causa ageret supra causalitatem sibi inditam sed absolute loquendo potest esse eius causalitas ad hoc elevari et sic esset effectus miraculosus Exemplum quantum ad gradus ut si aliqua causa sit nata producere effectum ad certam distantiam et ageret in duplam esset etiam effectus miraculosus
Quantum ad tempus ut si causa sit productiva sui effectus cum talibus circumstantiis in una hora et producat individua hora et effectus miraculosus Quantum ad locum multipliciter quia vel una res potest esse in diversis locis quia unica res solum unicum situm sibi determinat vel in eodem situm aliter locatur quam sibi a natura sua determinat ut situatio corporis christi in sacramento quia est in isto et in alio etiam situabitur potest communem naturae medium nam in quolibet puncto hostiae est totum corpus christi Quantum ad quidditatem quia res corporales habent certos terminos suae quidditatis et si ultra talem terminum miraculosum est et sicut dicitur hic de excessu ita potest dici de sub ut quantum ad speciem si homo produeret lapidem vel aliam rem inferioris speciei esset miraculosum quia sub sua naturali causalitate ageret quantum ad gradum ut scilicet causalitas ut 10 non produceret nisi ut unum Etiam si sol non ageret ad causatam tantam distantiam sicut nunc sed solum ad concavum orbis lunae esset miraculum quantum ad medium et sic illa potest esse 2a species
Corollaria
primum corollarium ex ignorantia cursus naturalis negaverunt philosophi mirabilia mundi patet nam scilicet potestas naturae fuisset eis nota scivissent evidenter aliqua fuisse facta quae non sufficiunt naturae facultati sed supra eius luminis et excesserunt naturalem naturae facultatem
2m corollarium ad complete philosophandum requiruntur cognitio fidei Et ideo concedat Aristoteles in libro de secretis secretorum quod philosophia fuit revelata.
3m corollarium licet creatio animae intellectivae sit supra naturae facultatem non tamen est proprie miraculum patet quia non est miraculum respectu divinae potentiae eo quod non potest agere supra suo potentiam quae est simpliciter immensa ymmo respectum eius vel est miraculum est quemlibet effectum excedit ymmo evangelio divinarum personarum et summe naturalis naturalitate increata non creata sed anima intellectiva non est nata produci a causis secundis sed producto eius bene est super naturalis extendens totius naturae creatae facultatem Consequenter dicitur de donis spiritualibus quae sunt supernaturalia et tamen non sunt mirabilia quia non habent ordinem ad causas secundas quo ad eorum produci
Sequitur ulterius quod deus producendo animam intellectiva se solo non agit miraculose tamen producendo anima asini ageret miraculose 2m patet quia ageret se solo effectum producibilem mediantibus causis 2is nam 2m communem cursum non producitur nisi 2m dispositionem materiae a veritate seminali etc
4m corollarium si sacram novae legis efficiant quoque figurant concedere potest quod faciunt mirabilia Opinio aliquorum doctorum fuit quod attingunt realiter productive gratiam sic quod sacramentum exterius non solum significat gratiam sed realiter producit Et per hoc differunt a sacramentis veteris legis Ex quo sequitur quod miraculose agunt quia supra naturae facultatem teneo quod haec positio est possiblis nam ex divina opera tione et potentia obedientali scitis habetur quod festuta posset concurrere respectu cuiuscumque effectus hic inferius
Sequitur quod potestas faciendi mirabilia esset creaturae communicabilis ymmo hanc potestatem videntur accipisse apostoli unde dicit dedit eis potestatem eiciendi daemonia Gregorius in dyalogorum dicit quod potestate creatura contingit facere mirabilia scilicet dum se extendit ultra naturae limitates ut quod fides appostolorum in primaeva ecclesia in tanto gradu vel tanto erit potestas faciendi mirabilia possibile est unde salvator et appostolus videtur hoc dicere quod fides est vigor transferend mentes