Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 111, de Libertate
Executio divinae providentiae est triplex
In alia lectione Quantum spectat ad propositum et pro maiori declaratione materiae tractae Sciendum quod triplex est divinae providentiae executio
quantum spectat ad propositum una per influentiam summi boni concreta providentis et illa est volitio divina quae est semper uniformis omnium quae fiunt ad extra nam ipsa est pura et suamsumma libertas simpliciter inmensam et concurrit respectu effectus infirmi et arduissimi et non est activa ad extra nisi pure libere quod non competit causae creatae
2a est respectu causarum 2arum quae non est naturalis et est respectu creaturae quam executionem divinae providentiae faciunt angeli non appropriati naturaliter ad agendo aliquibus corporibus vel orbibus seu materiis corporalibus et sic seraphim contemplatur divinam providentiam bonitatem secundum habitudinem quam habet ad ipsum deum quantum ad finem ex quia consideratione rerum in finem ultimum concluditur inmensa bonitas propter quam omnia bona fiunt facta et in ipsum or?ta ex qua bonitate respectu creaturarum in deum sit considerata consurgit maximus amor ideo officium seraphin est circa obiectum amoris occupari ideo interpretatur ardentes et negandum est ad est eorum officium sed etiam officium earum est eandem veritatem et angelis et hominibus revelare
Officia circa regimen humanum
Consequenter descendendo ad ultimam ierarchiam sunt alia angelorum officia scilicet circa regimen humanum et hoc tripliciter
Primum officium
Nam aliquod officium angelorum est circa bonum humanum commune polliticum et ad hoc deputati sunt angeli quuorum officium est conservare pollitiam principes instruere de modo iuste regendi vel gubernandi pollitiam unde macrobius sompnia principum sunt vera nam etiam ipsis dormientibus inmmittunt angeli revelantes politiae necessarias ut est fictitium unde sacra scriptura idem testatur daniel 10 capitulo ubi dicitur quod michael erit princeps iudeorum regens populum iudaicum Alius angelus erat graecorum et alius personarum
Secundum officium
Ad officium habebant negandum circa communem polliciam et rectorem eius sed circa illam et quamlibet personam simul et ad hoc officium deputantur angeli ad revelandum et enunciandum illa quae tanguit religionem debitam et divinum cultum et sic gabriel annuntiavit inclinationem verbi quae sint fons totius nostrae salutis et religionis
Tertium officium
Aliud est circa particularem personam et actus eius et sic dicitur "angelis suis mandavit de te" etc quod exponunt doctores respectu cuiuscumque rationalis creaturae et sic officium angelorum non est naturale sed ex divina gratuita institutione scilicet sic homines dirigere nisi ipsi met ponant obicem et istae acceptiones sunt extra propositum
Difficultas: Utrum angeli non naturaliter inclinati ad orbes vel ad alia?
difficultas est utrum angeli non naturaliter inclinati ad orbes vel alia corpora movendi regimen naturalium rationum concurrant effective
et utrum omnes angeli non uniti vere breviter quia materia est positiva potest dici quod secundum quod est ordo essentialis perfectionis ideo quantum ad hoc potest esse influxus et sic superior angelus influeret per modum voluntatis respectu accidentium naturalium nolo tamen asserere propter articulum parysiensis dicit quod error est "quod intelligentia movet solo voluntatis imperio"
Alia difficultas: qualiter motores orbium ordinantur
Sequitur de 3o genere magis ad propositum scilicet de influentia naturali videndum est qualiter motores orbium vel causae superiores naturaliter agentes inter se habent ordinem et qualem inter se habent dependentiam utrum quaelibet sufficiat quaestionibus speciem producere vel una sola unam et alia aliam speciem Circa hoc sunt modi dicendi
Prima via
primo quod prima intelligentia coniuncta orbi dato quod deus non moveat se solo orbem ipsa scilicet prima intelligentia coniuncta orbi creata movens primum orbem scilicet 10 speram habet naturalem causalitatem universalem respectu omnium producibilium naturaliter materia respectu omnium hic inferius educibilium de potentia materiae habet tamen confuse et taliter quod non sufficeret exire in actum ymmo ymaginandum est quod 2a intelligentia scilicet novi orbis vel agregatum ex ipsis non curo habet causalitatem naturalem super omnes quidditates rerum et species producibilium naturaliter et per eductionem formae de potentia materiae ymaginandum est quod nova addit super 10am causalitatem productivam quidditatum et specierum universi ita quod est ydeatam omnium specierum et quidditatum producibilium naturaliter ut excludatur anima humana deinde haec causalitas non sufficit quia est praescise quidditativa 10 octavo habet vim productivam dispositionem de quarta specie qualitatis scilicet figurarum et llinea mentorum corporum secundum edeductam quantitatem et debitam proportionem figuram 10 omnes antiqui astrologi et moderni ponunt figuras in 8va spera ex dispositione stellarum ut omnes figurae hic reperibilis in octava spera reperiantur Et in nona ponuntur ymagines non quidem significabiles sed virtuales quae sunt causae quidditatum rerum
Consequenter ponunt ulterius quod planete et orbes planetarum non habent in se ymagines rerum sunt tamen sustep?ni influentiarum trium superiorum orbium et a prima capiunt vim producendi pro se conf?e sicut dictum est
a 2o vim producendi quidditates rerum et species universi a 3o vim producendi secundum certam figuram et tunc a natura propria habet vim constituendi effectus individuales in esse secundum accidentia individualia scilicet ex hoc materia et secundum talem dispositionem hoc enim sit a plentis ideo planetae moventur tot diversi motibus ut consequantur a superioribus virtutem inferius influendi quam non possunt exequi nisi recepta influentia superiori et secundum hoc est mirabilis concathenatio Et omnes varii modi ponuntur propter necessitatem susceptionis influentiae quia non sufficiunt exequ? virtuale suam causalitatem nisi etc ideo indigent diversis aspectibus ut istud intelligatur facilius comparaemus maiorem mundum ad minorem videbimus quoddam similem nam cor habet universalem influentiam respectu totius iundi ?moris sed per illam non potest omnes particulares effectus consequi nisi habent diversa membra sibi subordinata recipientia illam non posset eius influentiam et mente illa usque ad ultimos effectus et ideo est maxima similitudo minores mundi ad maiorem
Secunda via
Alia ymaginatio quae videtur apud aliquos esse contra primae sed videtur michi quod quantum ad aliquid satis coincidit ymaginatio est quod planete sunt effectuum hic inferius primo et principaliter effectum et ydeatum Ita quod continent rationis causales universales rerum etiam quidditates rerum nichilominus possunt exire in effectum nisi superioris orbes influant cum eis influentia satis generali et modice perfectionis Exemplum sicut poneremus quod color est naturaliter suae speciei visibilis et contentivus et productivus ita planetae nec radiantibus superioribus et ideo orbes superiores concurrunt cum planetis non proprie agendo sed actuando orbes sicut lumine non producit se?men coloris sed tamen color non potest sine lumine et sic de planetis sicut lumine non producit s?men coloris sed tamen color non potest sine lumine et sic de planetis dicitur quod non possunt suas effectus producere nisi assit influentia superioris
Tertia via
3a via quod planetae habent proportionales stellas fixas et stellae fixae proportionalies influentias non nona spera ideo effectus fuint nec a planetis nec speris superioribus sed quasi aeque primo planetae et stellae fixae continent effectus inferiores Ideo planetae moventur ad hoc quod sint correspondentia planetae ad stellas sibi proportionales et secundum quod est correspondentia vel non correspondentia effectus eveniunt
Advertendum quod rationes seminales et causalitates inferiorum non semper requirunt causalitatem superiorum eius correspondentem adaequate sed sufficit quod est communis nam ut plurimum est communis propter varientem et pluralitatem influentiarum quod patet quia quacumque dispositione caeli data ignis produceret ignem applicabiliter sibi materia disposita ideo sufficit quod correspondeat in communi et non oportet adaequate
Advertendum quod ratio seminales vel causalitas hic inferius quantum ad mixta perfecta ymmo generaliter ad omnia mixta vel promovetur vel impeditur a causalitate proportionaliter vel contraria in dispositione caelestium Avicenna quod sine concursu inferiorum causarum superiores possent producere animalia et mixta perfecta Albertus magnus notat quod monstrat consuerunt contingere non solum ex parte materiae
sed etiam influentiae ut quod asinus videtur assimilari equo et etiam in specie humana contingit monstrum habens similitudinem equi et in aliis habet similitudine hominis non ratione materiae sed ratione influentiae vigentis tempore ev?s?ois semines et sic salvat mala mirabilia et monstrat
Sequitur quod multum recipienda est radix inferior in generationibus inferioribus quia rarissime superior habet effectum nisi infertur secum concordaret
Sequitur quod praesumptuosissimum est intromittere de astrologia indicativa nisi quis sit maxime naturalis
Sequitur quod etiam licet monstrat pestilentiae et varie imitationes reducantur in causam caelestem et superiorem radicem ut plurimum tamen debent reduci in inferiorem quia super inhabundante materia potest fieri monstrum vel ratione male dispositionis materiae ubi materia habundata fuerit plura membra Et pestilentiae possunt fieri ex resolutione cadaverum et f?r ex alterationis et sit ex aliqua materia pluvia vel alia inpressio metaphorica et alia materia manet et putrefit et sic iterum causatur pestilentia
nihilominus tamen aliqua resolvi possunt in causas superiores nam sicut aliqua animalia sunt nobis venenosa et aliqui planetae Ita influentia productiva illorum posset nobiliter aliquo tempore vigere et inprimere in aere dispo? venenosam nobis et sic possunt oriri mortalitas vel pestilentia et sic talia non debent praenosticari vel iudicari per astrologiam sed per utramque
Corollaria
Primum corollarium
sequitur primo quod tota naturalis influentia corporum celestium non se extendit ad aliquam electionem liberam causaliter effective productive patet nam secundum omnes influentia corporum celestium et intelligentiarum non est nisi ad imitationem elementorum et ipsorum mixtorum et productionem specierum secundum mixtionem scilicet elementarum vel suarum qualitatum dico ipsorum quod plures et valentes philosophi secundum mixtione tenerunt quod elementam materiam realiter in mixto Ideo actio naturalis orbis vel cuiuscumque angeli moventis orbem appropriate non se extendit ad productionem actus liberi quia non agit nisi realiter naturaliter quia non se extendit ad animam nec eius actus quantum ad superiorem potentiam Sequitur quod tota causarum concathenatio aurea n?a potest inferius necessitatem primo non quantum ad actus liberos nec respectu propter/semper naturalium corporalium quia stat quod influentia spiritualis equi productiva tamen non producitur equus nisi sit applicatio causae particularis
Secundum corollarium
Sequitur quod fiant productiones seditiones et talia non debent attribui vel imputari saturno nec homicidia mara nam homines met sunt causa suae malitiae Sequitur quod nec Iovi attribuendus divinus cultus nam Iupiter praecise influit naturaliter alterando elementa et complexianando mixta Et sic patet ex hoc quod regia dignitas non attribuitur soli
Tertium corollarium
Sequitur quod nec illa quae pertinent ad sectas sacrilegas vel ad sacram religionem Et sic secta machameti non fuit introducta per venerem Et ita de caldeis et aliis nec a mercario lex christiana sed a deo summo qui misericorditer voluit nobiscum agere Sequitur quod ymagines fabricatae mortis constellationibus nullam habent efficaciam et r?e tradite ad faciendum et habendum amorem id est ut ametur ad habundum honorem id est ut honoretur est ficticium quare corpora celestia non se extendunt ad illum ideo inpressio ab eis facta in materia quae non est capax non habet efficaciam nisi forte quantum ad naturalem influentiam bene fiat inpressio quae remanet vadata influentia et sic si influentia erat calefactiva forte remanet inpressio quae forte faciliter excluderet et hoc est maius quod potest eius attribui Et si forte variant aliquid hoc est diabolo seducente ut homines recurrant ad astra et non ad deum vel forte per accidens quia talia homines animantur et sollicitantur ad fines quos intendunt Et quia radix est mala et ideo peccat horribiliter Ideo animus qui non vult frangi non debet talibus subici
Quartum corollarium
Quintum corollarium
Sequitur quod magnae coniunctiones quae sunt cum mutatione triplicis non sunt causa mutationis sectarum et regnorum et quod sunt per saturnum et iovem quia graves in novo domo sic quod tria signa faciunt triplicitatem non habent efficaciam
Consequenter potest inferri de materia nativitatum sed est superstitiosum unde de gemellis natis in eadem heri astrologi non possent capere experientiam quia sunt quandoque variate diversorum modernorum vel nascentur duo eodem tempore unius erit filius regis et aliter pauperis non erit rex et provenit quandoque ab extrinseco Etiam staret filium pauperis esse melius complexionatum et licet unius esset inclinatus ad malos mores ratione consue?vis et exercitationis cum bonis possent fieri bonorum morum