Text List

Lectio 112, de Libertate

Lectio 112, de Libertate

De libertate voluntatis creatae

In alia lectione Secundum argumentum factum contra libertate voluntatis creatae ex causalitate et concursu primae causae Arguebatur sic deus vult concurrere cum voluntate creata ad producendum actum igitur necessitatur et antecedens non est in potestate voluntatis creatae igitur nec consequens

Propositiones

pro intellectu et declaratione ponuntur propositiones

Prima propositio

Prioritas concursus primae causae non est aliquo modo durationis

prima prioritas concursu causae primae respectu voluntatis creatae non est aliquo modo durationis patet nam ali? esset effectus productus ante concursum voluntatis creatae quia signetur iustans in quo voluntas divina concurrat in illos instanti ponit effectu

igitur voluntas creata si concurrat bis produceretur effectus vel ergo solum haberet se passive

Secunda propositio

Talis prioritas concursus primae causae non necessario includit praeter effectum aliquid causarum in voluntate

2a propositio talis prioritas concursus primae causae non necessario includit praeter effectum aliud causari in ipsa voluntate patet nam si sic pari ratione ad illud influendum in voluntate requiretur alia dispositio prima et sic esset processus in infinitum ergo co tenendum quod deo concurrente cum voluntate ad actus productionem nihil aliud producit deus nisi ipsum met actum ad quem voluntas concurrit

Tertia propositio

Respectu actus boni deus voluntatem primam et inclinat ad agendum

3a propositio respectu actus boni deus voluntate praemovet et inclinat ad agendum patet nam ita est de facto in iustificatione impii unde apoca 3o dicit spiritus sanctus "Ego foris ad ostium pulso" ita quod peccatores specialiter praemovent ut convertantur Etiam praevenit in iustificatione impii gravum primam inferendo et actat voluntatem ad actus boni et meritorii executionem

Quarta propositio

Respectu actus prohibiti concurrit deus secundum minimum gradum possibilem

4a propositio regimen actus prohibit concurrit deus secundum minimum gradum possibile et extensive indivisibilem Advertendum quod ut alias tenui concursus divinus regimen respectu cuiuscumque effectus est simpliciter infinitus nichilominus extensive potest dico minimus respectu actus mali vel prohibiti quia non concurrat in quantum necessitas effectus requirit quaelibet effectus requirit concursum esse inmense unde non inclinat motibus specialibus praemiis

Quinta propositio

Prioritas dei concursus est sufficientiae necessitatis et excellentiae

Quinta propositio prioritas domini concursus est sufficientiae necessitatis et excellentiae dictum est in propositionem quod non est durationis igitur non primo concurrat deus et deinde voluntas creata

dicitur quod est sufficientiae quantum ad primum membrum nam causalitas prima non indiget causalitas 2a ad ponendum effectum in esse ideo habet praevenitatem sufficientiae

2o necessitatis nam quilibet effectus requirit eam necessario concurrere id est si effectus producatur oportet quod a prima causa 3o excellentia appatet quia illa est superema et excellentissima causalitas in primo gradu a quo omnis causalitas 2o derivatur igitur habet praevenitatem dignitatis et excellentiae

De causalitate divina

Advertendum quod sicut aeternitas habet quandam prioritatem respectu temporis et praevenitatem et priorem et posteriorem aeternitas continet modo perfectionis et excellentiae totam ymaginabilem latitudinem temporis Consequenter quantum ad situm quia licet divina essentia sit simpliciter indivisibilis Tenent tamen situm ymaginarium continet et pravenit

ita divinam causalitas habet aspectum causalitatis creatae excellentiam eminentiam continuendo ante et post et est posterior et prior et illo modo causalitas habet respectum causalitatis divinam est prima in cursu effectus communis sibi et esse creatae in quibus magis particularizando advertendum quod prima causalitas continet 2am et producit eam tamquam umbram suae causalitatis et tenuissimam vestigium causalitatis unde quidquid producit ad extra hoc continet in infinitum nobiliori modo

2a divina causalitas dat mensuram et limitationem causalitati creatae

3o quia divinam caualitas conservat creatam

4o actuat et vivificat plus quam anima corpus advertendum quod creatura producta in esse nedum ab eo conservatur sed etiam ratione cuiusdam intuitis quam habet ad deum effectiva ipsa elevatur et vivificatur et redditur in potentia propinquissima ad hoc quod possit exire in operationes ymaginantur alii quod si deus praecise aservaret creaturam in esse tollendo actuatem et vivificationem creaturam non esset in potentia propinqua producendi aliquem effectum ymmo aeque vel magis redderetur destituta sicut materia vel corpus non habens actum

Quinto quia divinam causalitas est origo fatalis omnium producibilium ideo quantum ad hoc habet prioritatis rationem.

Sexto divina causalitas est sua libertas et summus gradus libertatis ideo in genere potentiarum liberarum ipsa est prima et summa

Sequitur quod de prioritate praedicta et non de prioritate temporis concedendum est quod prima causa prius influit et incipit influere regimen effectus qui est communis primae causae et 2ae quam causa 2a

2o sequitur quod posterius desint nam habet rationem continentiae virtualis unde sit prius influere dicit perfectionem quia excellentiam activitatis inde pendentis et inmensi et sic deo competit Consimiliter posterans influere dicit etiam perfectionem nam ratio continentiae a parte et post non est ymaginanda ad durationem temporalem sed magis intensive

Sexta propositio

Desinere prius influere dicitur[?] imperfectionem

Quinta propositio desinere prius influere dicit imperfectionem patet ex simili radice

Sequitur quod divina causalitas respectu creatae in infinitum est prior et in infinitum posterior patet proportionalem modum comparandi causalitatem divinam ad creatam sicut comparando eternitatem ad tempus

Sequitur ex hoc quod aeque posterior est sicut prior quia ab omni parte continet immense excede?o

Sequitur quod haec prioritatis habitudo est totale impertinens ad neccessitandum liberum arbitrium quia non est nisi prioritas dignitatis et excellentiae et non est temporis vel durationis et ymaginatio concludens formaliter voluntatis libertatem eo quod concurrat liberi volendo causam 2arii liber concurrere igitur etc

Corollaria

Pro declaratione supponitur quod talis influxus dei cum voluntate creata non est aliud nisi volitio divina ad intra quia vult talem actum libere a voluntate tanta creata produci quia sola voluntate agit deus ad extra et sic non indiget ministro sed sola voluntate sua efficati res producit Apostolus "vocasti ea quae non sunt tanquam ea quae sunt" Item mandavit et creata sunt Item dixit et facta sunt et sic divina causalis regimen respectu creaturae est circumstantionata taliter quod vult officium produci mente creatura libere concurrente patet quia volitio illa habet pro obiecto hoc totum effectum libere produci ab hoc voluntate creata ideo illa influentia includit formaliter voluntatem creatam libere concurrere

Sequitur quod licet in se divina volitio sit talis simipliciter inmensa ut sic tamen circumstantionata dicitur quod non est positiva effectus nisi creatura concurrent libere patet ipsa includit hoc quia non est volitio talis nisi quod res sit a creata libera potentia et per consequens negandum non tollit sed formaliter ponit libertatem exemplum de effectu quem deus vellet producere tamen tali causa eam tali tempore et in tali gradu et loco cum qua volitione nam staret effectum ab aliquo produci nec a se solo cum tali volitione nec necessario gradu nec in alio tempore nec loco

Sequitur quod censenda est magis libera voluntas creata ex divina praeventione quam si prima causa concurret in genere finis praecise ita quod auget libertatem et est magis libera quod si prima causa communicaret sibi potentiam per se producendi patet nam si quid deus influit voluntatem praeter actum non influat movetur libere agendi ex eo quod iste est ordo eorum 2o reddit voluntate magis efficacem ad prompte et libere exeundum in actum

Sequitur quod non solum ex sua intrinseca libertatis conditione voluntas non necessitatur ad suas elevationes

sed etiam per divinam praeventionem et ex praeventione divina quam intrinseca potentia libertatis

sed prima causa determinat voluntatem creatam non necessitando multipliciter primo vivificando eam vel armando suam libertatem quia non suff exire in actum nisi voluntate divina actuetur 2o limitat eam quantum ad individualem actum quia quaelibet causa creata est indeterminata respectu effectuum ab ea producabilium eiusdem specei aequate

Sequitur quod nullatenus imputandum est primae causae quod concurrat ad actum prohibitum patet quia nullo modo necessitat voluntatem ipsius productionem ymmo concurrit remississimo gradu et ita remissio et praecise tantum quantum naturalis necessitas requirit quod male eligat voluntas creata est suae imperfectionis Etiam talis actus non est deo illicita vel prohibitus

Sequitur error negantium actus positivus voluntatis propter peccatum commissionis vel singentium respectus ymaginati sunt quod non staret cum divina unam quod actus voluntatis esset quid positivum quia concurrit praeveniendo igitur esset causa deformitatis Ideo dicunt quod actus voluntatis nichil est sed est met voluntas et hoc propter ignorantiam istius prioritatis dictae dixerunt quod actus non sunt peccata sed ponitur respectus qui suas modo rerum ad quos deus nullo modo contra quia non potest ad peccatum concurrere

Sequitur error negantium divinum concursum respectu talium quia impossibile est quod creatura sit aliqua entitas et producta adextra quando sit adeo effective

Sequitur error dicentium liberum arbitrium prius agere in electionibus sine bonis sine malis quam deum et quod deus concomitanter concurrit nam propter prioritatem concursus non oportet sequi necessitatem

Sequitur error barguerdini dicentis quod ex praeventione primae causae respectu creatae voluntatis in tertia parte summae suae de causa de 18o capitulo 2o 3o 4o dicentis quod ex praeventione primae causae respectu voluntatis creatae voluntas humana necessitatur ad quemcumque suum actum sive bonum sive malum Istud est periculosum et erroneum et sapit haeresim quia tollit in praesent?tem ad peccatum ipse rationes ponit et solvit aliorum rationes in sequenti lectione tangentur etc

PrevBack to TopNext