Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 117, de Libertate
Tertio propositio
In alia lectione Tertia propositio negativa non est possibile in se futura in se intrinsece esse contingentia et necessaria ad divinum relata intuitum Aliqui ymaginatur quod sunt pure contingentia in se relata Relata vero ad divinum intuitum sunt necessaria
Et est via sanctae thomae de aliquo pro parte contraria nec consequens videtur fulatus auctoritate Boetii 4o de consolatione dicentis "fatebor quidem rem solidissimae veritatis sed tibi vix animus nisi cui divini speculator accesserit Respondebo namque idem futurum cum ad divinam notionem refertur necessariam" consui vero in sui natura perpenditur liberum prorsus
Rationes pro conclusione et contra opinionem Sancti Thomae
pro conclusione mea et contra suam arguo primo sic nam expositione sua sequitur quod deus necessario produxisset mundum consequens falsum et consequentia probatur nam cum mundi constitutionem mundus erat producibilis in relatione ad divinam voluntatem praecise vle ergo in relatione ad divinam voluntatem et providentiam poterat contingenter produci et sequitur contra ipsum vel necessario et sequitur inconveniens illatum
2o haec consequentia est bona b effectus habet necessitatem ab aliquo igitur habet necessitatem quia undicumque recipiat necessitatem eo ipso quod recipit habet necessitatem igitur etc Et ultra igitur illi effectus sunt necessarii et per consequens non est contingens
3o articulus est expressus dicere quod "nihil contingenter eveniat considerandum omnes id est in ordine ad omnes causas error" ergo vel ad alia est contra articulum
Quarto vel deus est in se est sic determinatus vel divina providentia ad effectus productionem quod in nullius potestate est quoniam producatur et sequitur quod de necessitate et inevitabiliter eveniat vel non sicut est divina providentia determinata in se ad effectus producendus quoniam posset non producere effectus praevisus Si sic tunc effectus relati ad divinam providentiam sunt contingens
Responsio ad opinionem Boetii
Ad rationem suam scilicet ad auctoritatem boetii breviter r?dum est quod boetius in illo libro expressive distinguit duplicem necessitatem unam absolutam et aliam conditionatam unde inquit "duae sunt necessitates simpliciter una veluti quod necesse est omnes homines mortales esse"
"Altera conditionis ut si quem ambulare scientias eum ambulare necesse est" Et licet boecius non servat formam quantum ad modus quia modus scilicet ly necesse debet praecedere tamen inquirentes veritatem non utuntur rigore loycaelogicae intellectibus In proposito boetius nichil plus vult nisi quod effectus relati ad divinam notionem sunt necessarii id est formae consequentia talis deus scit effectum fore igitur effectus erit est necessaria sed tamen propositio in se considerata est contingens scilicet a effectus erit Si autem istum intellelctum habuit sanctus thomas est bonus sed non videtur sic intende
Breviter circa hoc advertendum quod augustinus et anshelmus et doctores dicunt quod necesse est futurum esse futurum quae glosanda sunt de necessitate conditionali scilicet necesse est praedestinatum salvari vel necesse est futurum evenire Intelligitur si a est futurum a erit quia de necessitate absoluta nullum futurum est necessarium unde deus posset facere quod iudicium non foret Beati possent subito annihilari quia deus posset subtrahere suam conservationem
Advertendum quod anselmus concedit quod necesse esse futurum esse futurum sicut esse praeteritum esse praeteritum esse concedetur demonstrando ante christum necesse est hoc futurum esse futurum Sed negaret istam necesse est futurum hoc esse futurum Respondetur secundum gregorium de arimino quod anshelmus posuit differentiam inter propositiones ubi idem praedicatur de se ipso Et ubi non praedicatur idem de se ipso ubi tamen extrema supponunt pro eodem Adam notat quod anshelmus habet istum modum loquendi quod propositiones ubi idem praedicatur de se ipso recipit tantum necessarias ex conditione quasi in subiecto inteligeretur praesupponi suppositum subiecti scilicet si hoc erit hoc futurum est futurum vel necesse est futurum esse si hoc erit Sed melius resolvitur ad hoc quod aliqui antiqui reputaverant propositiones necessarias ubi idem praedicatur de se ipso unde monachus albus ista necessaria homo est animal licet nullus homo esset Unde non debet concedi quod necesse est futurum esse futurum Et male alegant anshelmum
Quarta propositio
Quarta propositio negativa contra doctorem solempnem scilicet magistrum henricum de gandavo Et contra doctorem subtilem scilicet scotum deus non cognoscit futura contingentia per determinationem suae voluntatis cuius contrarium ponit doctor solempnis octavo qualibet Et doctor subtiles in materia praescientia dei Imaginatio doctoris subtilis erat quod divina essentia primo concipit res appraehendendo eas et omnes modus rerum et habitudines absque concursu assensu et pntem eas sub omne habitudine possibili voluntati divinae futuras contingentes et necessarias deinde voluntas quae est libera libere determinat ad exsequendum hoc vel illud Et tunc intellectus divinus vi?no determinationem divinae voluntatis elicit iudicium asensivum quod a erit et ne?m de alio possibili scilicet quod non erit Et sic intellectus deum quantum ad ascensum sequitur voluntatem divinam Et sic quia ascensus scientificus deum intellectus sequitur liberam voluntatem nulla rebus imponit necessitatem sed re?mam quasi proportionalis libertas non quod sit successio sed est naturalis prioritas
prima rationum proportionaliter quas teneo nam intellectus ordine naturali est prior quam ipsa voluntas quo ad omnes suos actus ergo ordine naturae actus intelligendi d?m non sequitur determinationem divinae voluntatis sed magis ordine naturali praecederet
2o intellectus habet aliquorum scientiam ad quae non procedit determinatio divinae voluntatis ergo etc probatur consequens maxime de deforminibus et culpis et defectibus moralibus de quibus intellectus divinus habet evidentem scientiam quod fient et futura sunt et tamen voluntas divina non determinat quia ex quo non vult vel non eligit non est de causa
3o non eandem difficultas de determinatione divinae voluntatis ad effectus contingens sicut de scientia ergo non evitat quod intendit consequentia est clara antecedens probatur nam determinatio divinae voluntatis aeque est aeterna respectu producibilium sicut scientia vel ascensus qui produceretur et est aeque numeralis igitur ex ea aequaliter concluderetur necessitas futurum nam si ex inmutatione divinae praescientiae moveatur ad immutabilitatem futurorum Ita ex determinatione divinae voluntatis quia non plus potest mutari in suo volitione quam in sua cognitione
4o determinatio divinae voluntatis si aliquid debeat suffragari quantum ad propositum poneretur libera et quasi indifferans ad effectus productionem quia ut tactum est ex absoluta determinatione aequaliter arguitur necessitas sicut exprestiam igitur erit indifferans ad utrumlibet respectu cuiuscumque effectus igitur non poterit intellectus divinus determinari respectu effectuum producibilium nec elicere iudicium ascensivum de aliquo futuro contingenti
Quinto voluntas divinae est summae rationalis et sapientinalis igitur non est natura exire in actum nisi praecedente dictamen dei intellectus vel saltem coeno sibi igitur iudicium seu ascensus de futuris contingentibus producalibus non sequitur determinationem divinae voluntatis sed est coaevum vel praecedit naturaliter
Sexto voluntas divina determinata ad effectum producendum est summe actuata et in ultima sua perfectione ad effectus productionem igitur in illo priori potest exire in actum et per consequens cum sit perfectissima et exist in actum sequitur quod agit non assensive seu agit non iudicando vel quod iudicium intellectus praecedat
Quinta propositio
5ta propositio negativa futurum contingens non est determinatum determinati verum vel confert ad concordiam divinae praescientiae cum futurorum continentia Ad salvandum istam materiam dexerunt aliqui quod propositiones de futuro contingenti nec sunt vere nec false pono quod istud nichil conferat ad praesentem materiam q?e non audierunt augere negare quoniam deus ab aeterno ordinaverit vel iudicavit aput se antichristus erit vel non Arguitur sic signo hanc antichristus erit quia ex descriptione propositionis quia concedunt est propositio igitur vera vel falsa
2o ex descriptione propositionis vere vel false quia significat aliqualiter fore Si ita erit est vera Si significat aliqualiter qualiter non erit est falsa ita magis theologice
sequitur primo quod ultimum iudicium fore non sit unum quia est propositio de futuro et nulla talis est vera per istam positionem et per consequens un?it est credendum vel non est verum resurrexionemresurrectionem mortuorum fore et sic fides obligat ad aliquid quod non est futurum
Item sequitur quod nullus debet sperare habere beatitudinem per merita quia est futurum nec timere penam peccatarum nec quod resurgere quia fuit futura igitur nullo modo ad illa obligamur Braguuardin alius modos recitat tamen sine colore in tertia parte articulo duodecimo libro usque ad 2am inclusive non oportet recitare quia sunt sine ratione Recitat aliquas dicentes quod nichil est futurum et est in quem opinio sophisticorum quia non utuntur amplicationibus quia si aliquid est futurum igitur est igitur non est futurum Climeton tangit quod ista a multis negatur antichristus est futurus
Obiectiones
Circa positionem negantem propositiones de futuro contingenti esse veras vel falsas Advertendum quod sunt duae rationes vel saltem prima ratio et una auctoritates
prima ratio si inquit vera sequeretur quod eius veritas esset inmutabiles quia significata veritate huius antichristus erit in toto aeterno ante positionem rei in esse vel ante primum instans esse antichristi illa fuit vera et immutabiliter vera quia in illo toto tempore non potuit est falsa vel mutari de veritate in falsitatem igitur simpliciter necessaria igitur non contingens
2a ratio est ex auctoritate philosophi primo peryarmenias quod in propositionibus de praesenti vel de praeterito necesse est sic esse sicut per ras significatur in propositionibus de futuro singularibus non sic nam data illa sortes erit etiam ista sortes non erit probat philosophus quod nulla illarum sit vera quia quaecumque sit illa si sit vera oportet quod habeat correspondentiam re si sit determinate vera determinate ita erit Et consequens hoc non est contingens ad utrumlibet ymmo necessarium
Responsiones
Ad rationes de immutabilitate
Respondetur primo ad rationem de inmutabilitate dico aliqua primo quod veritas huiusmodi non debet dici inmutabilis scilicet de futuro licet ab aeterno talis propositio si fuisset formata fuisset vera
dico 2o quod talis veritas licet ab aeterno fuisset veritas tamen potest transire de veritate in falsitate patet per inceptionem vel positionem rei in esse nam in 4i positionis rei in esse propositio de futuro de sunt esse vera potest futurum dicit rem non esse
3o dico quod ante posset rei in esse potest esse falsitas ita quod illa propositio non est inmutabilis veritas quia semper potuit non fore igitur etc unde haec propositionis conceduntur
prima omnis talis propositionum instans positionis rei in esse potest esse falsa tamen non est possibile quod fiat falsa patet quia si sit falsa in aliquo priori ab aeterno fuit falsa igitur talis
2a propositio quod talis veritas non est falsa et potuit esse falsa semper intelligendo ante instans positionis rei in esse tamen non potest in aliquo instanti illius temporis incipiere esse falsa Contra potest incipere esse igitur iam debet addi ipsa eodem modo significante contingentiae prius et posterius
3o talis propositio potest esse vera et potest esse falsa ante instans etc tamen nec simul nec successive in illos tempore licet in aliquo bene Advertendum quod istud consurgit praecise ex modo enunciandi et non ex necessitate ex parte re nec propositionis in se sed quia enuntiat taliter quod si res erit ab aeterno futurum erat quod foret et ista materia satis confert ad intellectum praesentis materiae quia uni modo inpertinens est divina praescientia vel quod res futura relata ad divinam praescientiam contrahat necessariam quia dato quod deus nihil adextra cognosceret adhuc staret difficultas et sit non consurgit ex habitudine divinae praescientiae et sic ymaginaretur quod deus continet communem modum enuntiandi modum ratione continentiae non erit difficile
Ad rationes aristotelis
Ad rationem aristotelis breviter aliqui doctores dubitant an aristoteles absolute fuerit opinatus quod sunt falsae proprie vel vere sed doctor subtilis et gregorius dicunt quod aristoteles hoc numquam ymaginatus fuit ymmo gregorius miratur quod revocatur in dubium doctor subtilis dicit quod aristoteles optime dicit quod differentia magna est inter propositiones de praesenti et de praeterito ex una parte et propositiones de futuro ex alia quia primae habent iam ac?s a parte rei causam suae verificationis positam in esse et irrevocabiliter maxime de p?to Exemplum adam fuit haec est vera nam res requisita posita fuit et non est in potestate alicuius tollere causam verificationis et postquam res est posita in esse consequentia est optima
A est igitur necesse est a esse vel fuisse de illis de futuro non est sic istam est vera ante christus erit sed absolute potest non poni quia mere libere deus ponet et potest non ponere et elevare festucam creatura potest tollere
Ad rationem aristotelis si ista est vera determinante non quod nocet necessitate quia si sic bene concluderet et intellectus determinate id est de necessitate sed videtur aliqualiter dicere quia sicut propositiones de praesenti requirunt etc Respondetur quod propositio de praeterito sufficit quod correspondeat sibi secundum modum suum enuntiandi ista antichristus erit non significat quod res actu sit posita sed poneretur
Ad tertiam sicut a parte nisi contingens ad utrumlibet est quod effectus ponitur vel non igitur concederem consequentiam et consequens ad istum sensum licet sit vera tamen potest esse falsa quia a parte rei erit ita erit et determinatam est unde consequenter homines considerant propositiones de futuro veras ac si illa totaliter et independenter esset lapsa in praeteritum Et sic de siderant propositiones de futuro veras divina praescientia quasi in praeteritum lapsum et sic procedit ex defectu logicae vel ex mala consideratione