Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 118, de Libertate
Rationes illorum dicentium non esse concordiam praescientiae ad futura contingentia
In alia lectione Antequam veniam ad materiam inducam argumenta ex parte repugnantiae praecise cum contingentia futurarum
boecius quinta de consolatione prosa 3a "si cuncta prospicit deus nec falli nullo modo potest evenire necesse est esse quod providentia futurum esse praedixerit vel praeviderit"
2o arguitur sic Si ita sunt ea futura ut esse determinari ut eius vel fieri vel non fieri posse cognoscam quae est haec praescientia quae vel stabile compendit aliquid hoc refert ab illo ridiculo thyresiae unde thyresiae erat sacerdos appollonis qui dabat responsa quidquid aut erit aut non ita quod dabat responsa quasi sub distinctione et ideo nis sit determinatio non videtur aliqualiter de praescientia divina quam de responsis thyresiae
Item arguit homo scivit a fore igitur necesse est sic hominem praetivisse modo scientia dei non est magis mutabilis quam hominis ita quod de scientia humana sequitur igitur etc de divina unde scientiae humanae non potest sub esse falum igitur nec divinae quae est inmutabilior 3o in infinitum minus mutabilis igitur totaliter immutabilis
Item numerus praedestinorum est inchoatus et implicat contradictionem quod perpetue remaneat incompletus ergo necessarium est quod aliqui funt futuri boni et salvandi prima pars auctoritatis et est satis nota et satis videri similiter supponitur aliter millus esset in statu salutis quod est econtra ecclesiae decretum 2a pars antecedentis scilicet quod impleret contradictionem patet sequeretur evidenter numerus praedestinatus est incompletus igitur aliqui alii salvabuntur alias maneret sperito incompletus
Item ybernicus arguitur sic essentia divina repraesentat antichristum fore naturaliter igitur necessario igitur necesse est sit evenire antecedens patet quia divina essentia non minus naturaliter est suorum obiectorum repraesentativa quam creata notitia et cum creata naturaliter etiam illa
Ad idem arguit reductio deus non aliter novit facta quam fienda sed necessario novit facta igitur etc prima pars est augustini in locis inmutabilibus ubi tenet quod deus non aliter novit futura quam praeterita vel fienda quam facta sed iam facta necessario novit et scivit illa esse igitur etc futura
Ad idem arguit sic capiamus praescientiam quaeritur utrum iste potest salvari vel non si sic ergo potest mereri suam praedestinationem consequens falsum quia praedestinatio praecedit nedum merita creaturae sed etiam eius existentiam iuxta testimonium scripturae antequam boni vel mali quid quam egissent Iacob et dilexi Esau odio habuit
Item divina voluntas respectu cuiuslibet producibilis futura ab aeterno est determinata ad ipsius productionem modo haec consequentia est bona voluntas absolute est determinata respectu alicuius igitur necessario est sic determinata istam consequentiam facit aureolus et reperunt eam valde bonam quia nulla potest cadere mutabilis in divina voluntate nec potest de non determinata fieri determinata et sequitur ex hoc quod effectus necessario erit quia consequentia est bona necesse est divinam voluntatem esse determinatam respectu a futuri igitur necesse est a fore
ultimo arguitur sic si ad hoc sit futurum contingens ut antichristus vel ergo est dare maximum tempus per esse futurus vel ?m? per quod non potest esse futurus Si dicatur primum contra significato instanti terminanti huiusmodi tempus ultra illud instans potest divina libertas differre igitur talis n nisi dicatur quod instans temporis est de integritate rationis individualis tunc sequitur quod nulla res potest in alio instanti produci quam producatur et per consequens deus numquam potuit producere antichristum ante hoc instans
Etiam nullum corruptum de potentia dei posset reverti vel reparari Si dicatur secundum contra multipliciter quia quocumque tempore oporteret quod illud esset infinitum in terminatum scilicet aparte?us Sed contra quocumque tali datur minus infinitum quia lapsa aliqua parte residiuum remanet minus per quod potest esse futurus Item a est ?? etc igitur a est modicum tempus et inter tempora modica per quae non potest esse a est minimum Item probatur quod per infinitum tempus potest esse futurus per aliquantum tempus et per infinitum tantum igitur
Sed contra
In contrarium arguitur quia concorda futurorum contingentium cum praescientia divina sequitur evidenter ex fide brevior deductio est ista deus est liber libertate contradictionis ad extra igitur futura contingenter eveniunt patet consequentia quia signato instanti in quo producit effectum futurum Quaero utrum habeat libertatem contradictionis ad nam producendum si sic igitur potest non producere et per consequens effectus si perducitur ad utrumlibet est vel potest non produci vel produci Si non sequitur quod ex necessitate naturae producit quod est contra ypothesim
Via solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia
Circa praesentem materiam sciendum primo est quod licet deus sit res simplicissima ut testatur philosophia et thel? et quod idem sit in eo intelligere scire et velle et quidquid est in eo est essentialiter idem propter tamen infirmitatem nostrae cognitionis sicut partialiter incomplete et inperfectio cognoscimus ita vocabilia diversa sic in ponimus propter necessitatem inperfectionis nostrae naturae quia non est possibilis nobis aliquis conceptus unus quae ?rn eaedem 2m omnem s?m modum ut potestate effectus in esse vocamus eum voluntatem et quia ordinate sunt experimur eum i?gere vocamus ipsum sapientem et sic de aliis Iterum 2m quod varie ipsum consideramus in ordine ad dispositiones creaturarum vocamus eam notitiam indicativam et sic de aliis quorum distinctio patet primo huius distinctione 3ii in qua diversitate est maxima aequivocatio ut praescientia restringantur ad notitiam futurorum malorum ideo debet tolli aequivocatio et vocabula debent resolvi ad beatos conceptus
Prima via
Pro generali responsione ad istam difficultatem prima via est ista quod articulus de libertate contradictionis di?a est articulus fidei ideo est aenigmaticus non habens evidentiam unde haec propositio quod deus sit contradictorie liber est articulus fidei et quod potest agere adextra libere contradictione ad quem natura humana non sufficit ex primis naturalibus nisi iuta fide vel longa exercitatione et ex consequente propositiones particulares ex huiusmodi propositionibus deductae circumscripta speciali evidentia extrinseca sunt eiusdem generis id est sunt aenigmantice nedum aenigmatice sed quantum est de esse sunt minus evidens apparet ex processu doctrinali in unaqucumque doctrina nam semper propositiones priores sunt posterioribus evidentiores nisi semper superveniat alia extrinseca evidentia et est doctrina philosophi quia principia sunt magis nota quam conclusiones et quanta est maior distantia veri?cum a suis principiis tanta est minor evidentia et sic diceretur quod concordia praedicta est particularis conclusio sequens ex divina li?o? et fide non habens maiorem evidentiam et apparentiam quam fides habeat ex qua deducitur ideo debet esse minus evidens quam principium
Secunda via
2a via per magis eruditis quod respectu infinite competunt proprietates oppositae proprietatibus competentibus rebus finitis hoc late deductum est alias et in omni natura fidei ubi de proprietatibus dei agitur debet suppositi unde in ysaia "non enim cogitationes meae ut cogitationes vestrae" Scientiae enim finitae vel limitatae naturaliter creatae repungnet contingentia Ita quod de scientia creata naturaliter creata sequitur sortes scit ergo est necessario 2m modum loquendi philosophi de scientia ante in creata consequentia nulla et ? est resolvendum ad aliam proprietatem et conditionem quam limitate et finite illo altento nec consideratus debet intellectus quietari quod haec co?la sit possibilis deus sit a fore et scientia dei est inmutabilis omnino et necessaria et a potest non fore ymmo possibile est a non fore et pure contingens ad utrumlibet est a fore et debet concedi nec est laesivum p?arum aurum dionisius septimo de divinis nominibus dicit quod deus inmutabiliter cognoscit mutabilia et indivisibiliter divisibilia et sic de aliis proprietatibus quae prima facie respectu humano scientiae viderentur aliena Iuxta quam viam unusquisque debet rationabiliter contentari
Tertia via
3a via contentandi vel satis faciendi magis particularis notat quod compositio et divisio sunt ratione etc perfectionis in nobis quia partialiter res cognoscimus etiam creatas valde partialiter ideo etiam partiales assensus formamus secundum quod ex apparentiis simplicibus vel compo?tis compositibus possumus concludre in deo nulla esse omnino inperfectio sed eius notitia est immense perfecta ideo est simplicissima nec compositiva nec divisiva proprie loquendo et est omnium virtutum unita Iuxta hanc radicem facile est dicere ad praesentem difficultatem quia scientia dei non est compositiva nec proprie assensiva sed omnium virtutum intuitiva nedum existentium sed possibilium vel contingentium Tunc iuxta hanc viam si ulla simplicem rerum notitiam vocemus scientiam tunc deus necessario scit antichristum fore quia necessario ipse est eius virtutis possibilis evidentissima intuitivo tunc concedi potest quod sit deus contradictionum ut ly scientia referatur ad divinum intuitum quae intuetur omnes rerum habitudines et modos et successiones et possibilitates ad contrarium
pro clariori intellectu utetur modus loquendi respondendi in scolis tales propositiones deus scit antichristum fore dicunt distingui Nam si quis per eas intelligat divinam scientiam in se consideratum tunc concedendum est quod haec est necessaria deus scit antichristum fore ymmo quod haec necessaria deus scit antichristum non fore 2o potest recipi in hoc sensus deus scit antichristum fore id est deus habet perfectissimam scientiam circa hoc complexum antichritus erit et cum hoc antichristus erit tunc haec copulativa convertibilis cum hac deus sciet antichristum fore est pure contingens et hoc ratione 2ae partis possibilitatis quod antichristus erti quem contingens Et sic eadem scientia divina ad intra stat cum utroque contradictorum et sic primo modo considerata est accidentia et ideo consequentia non valet deus scit antichristum fore igitur antichristus erit quia antecedens est necessarium et consequens contingens Communis tamen modus loquendi est quod recipiantur 2o modo scilicet quod includat perfectionem divinae scientiae vel cognitionis circa hoc evu?le antichristus erit vel contradictionem et cum hoc includit quod ita erit a parte rei non consequenter conceditur esse contingens ratinoe 2ae partis copulativae quae est contingens posset tamen dici hic circa primum modum et probabilius apud me quod haec deus scit antichristum fore primo modo sumpta est vera et haec neganda deus scit antichristum non fore reverendo ad divinum intuitum cur tam varie s resolvendo ad divinum intuitum cum aeque cognosciet modum 2m quem potest verificari quod non erit sicut quod erit
Breviter haec resolvitur ad rationes divinae inmensitatis quae eodem modo se habens adaequate nunc producit sortes et nunc non producit ymaginatio stat in hoc quod divina essentia non cognoscit compositae vel indicative sed uno simplici intuitivo cui omnino repugnat falsitas 3o de anima omnis cognitio simplex est vera quo tamen in infinitum perfectiori modo videt quam assertive et sibi nullo modo potest sub esse falsum et istam vitam est doctor subtilis et sollempnis in prima parte summae suae et schaton licet hoc non explicet tamen materiam de praescientiam quas isto modo resolent unde ad istam deus scit antichristum fore quaero inquit quid intelligitur ergo per illam si sic intelligas deus habet notitiam universaliter perfectam de hoc enunciabili et de quolibet et cum hoc quod antichristus erit ratione 2ae partis est contingens prima tamen pars est necessaria et inmutabilis virtutis et stat cum utraque parte contradictionis eo quod non est assentiva vel non est limitata nam negativa assentiva est limitata et valde limitato facit cognoscere suum obiectum et illi nuta?o facit cognoscere dicto
Quarta via
4a via sicut intellectus noster circa singularia et circa contingentia reperit modum habendi scientiam infallibilem et scientiam scilicet per universaliter contingere vel demonstrative vel 2m demonstrative vel 2m alios modos quos si quantum poterit procuravit de mutabilibus immutabilem scientiam scilicet quantum ad faslitatem ita ymaginandum est intellectum divinum se habere respectu omnium virtutum circumscripta habitudine inperfectionis quae invenitur ita ymaginandam in universali vel in confusione distinctionum ita quod intrinseca conditione suae perfectionis deus habet modum cognoscendi singularia sine inperfectione Et Wilhelmus parisiensis videtur sequi hanc viam in 2a parte de universo ponit exemplum nam inquit haec propositio alterum istorum est viam scilicet qua?di?m puta antichristus erit antichristus non erit ymmo intellectus noster hoc scit et deus hoc dis?me et sine confusione cognoscit et non nos et alii etiam subiectum supponit pro aliquo contingente ut ita alterum istorum est verum et sic est vera et illa pro qua spiritus est mere contingens
Quinta via
Ista via quod notitia vel scientia divina respectu futurorum contingentium est scientia practica mere libera nec est numerale bene resolventi quia formaliter idem intellectus ymaginandum quod sicut voluntas est mere libera respectu effectus producibilis ita ymaginadum quod scientia practica divina respectu eius sit omnino libera et voluntas in deo et non habet originem ista difficultas non ex infirmitate nostrae cognitionis visa igitur inmensitate divinae voluntatis contra se habens uniformitur nunc antichristum sine et per eandem vult eam non sine et per eandem vult ipsum fore et postea quomodo fore h et in hoc denominatur libera non quod eliciat novos actus sed eadem volitio adaequate est quia vult antichristum fore et potest velle eum non fore et ipsum esse etc Ipsa nullo modo mutata ita de scientia quod eadem eest adaequate qua scit ipsum fore esse fuisse et qua potest ipsum non fore unde proportionabiliter sicut voluntas seq?m sic ad fore ita scientia ad sic esse ita quod nunc incipit producere alium formaliter se habens adaequate et ante non produxit maior difficultas est de hoc quam de praescientia ideo dicendum quod talem habitudinem haberet sicut nostra libera voluntas et sic est propter eius inmensitate sicut non sequitur voluntas vult quod in hoc instanti a fiat et ante non valebat igitur aliquo modo mutatur quam non valet ita de scientia non scientia respectu futurorum contingentium potest salvari proportionabiliter sicut volitio respectu producibilium In alia lectione videtur 6a via