Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 119, de Libertate
Recapitulatio et plures vias solvendi difficultatem de concordia praescientiae ad futura contingentia
In alia lectione Qua viae heri tactae sunt satis ardue et quaelibet requireret plures lectiones pro distinctione saltim quantum ad ultimas tres vias
Tertia via
Circa tertiam advertendum quod deus contradictoria potest scire sine sui mutatione Et haec est una de difficultatibus arduissimis huius materiae scilicet quod deus potest scire ante christum fore etc salvatur tamen evidenter per hanc viam nam ratione perfectionis divinae notitiae unice simplici intuitu non compositive vel divisive non dico negando compositionem realem vel divisionem sed secundum quandam similitudine in nobis repertam sicut concipimus si sic et compositive
divina cognitio debet resolvi ad primum modum nostrum divina intuitio repraesentat rem appraehensive 2m omnes habitudines intrinsecas et extrinsecas rei appense sicut nobis simplex intelligentia numquam potest esse falsa Ita proportionaliter in deo simplex intelligentia scilicet simplex intuitus est respectu utriusque partis contradictionis ideo sine eveniat hoc vel illud nulla arguitur mutatio Si deus cognoscat a fore et ponatur quod erit salvatur quod si non esset cognoscat esse ipsum non fore quia eadem intuita adaequate cognoscat utrumque oppositorum
Alexander de halis tenet illud in primo ubi movet istam quaestionem utrum scientia dei sit oppositorum Respondet quod sic Arguit contra hoc quia si sic sequeretur quod deus sciret utrumque oppositorum esse verum ergo sunt simul vera Respondet quod dicendum est de ly simul quia vel terminat ly scit vel scire etc concedit quod unum est quod deus scit utramque contradictorum Sed determinat ly oppositorum vel hoc complexum utrumque oppositorum sic quod sit sensus quod sciat simul utrumque oppositorum esse verum est negandum
Quarta via
quarta via ponit quod sicut homo de singularibus et contingentibus invenit sibi modum concidendi certitudinaliter scilicet per certos terminos tales universaliter enunciando ut omnes triangulus habet 3s etc haec scita secundum modum universaliter enunciandi quae tamen nichil significat praeter res sunt existentes vel contingentes Etiam invenit modum enunciandi demonstrative certitudinaliter scilicet antichristus erit vel non erit et includitur in inperfectio quia prius non est sine confusione ut 2us ymaginemur quod in divina nomina remanet certitudo cognoscendi deinde abstrahatur quidquid est imperfectionis in nobis tunc ista concurreret quod distinctissime cognoscit quod certitudinaliter et simpliciter non confues proportionaliter deus aeque certe et evidenter cognoscit de quolibet futuro contingenti sed intellectus humanus demonstrative enunciando
Quinta via
Quinta via est ponere quod intellectus divinus practicus incognoscendo veritates contingentes se habeat ponere libere non quin scit necessarium quod scit alterum illarum libere tamen hanc vel illam recte proportionaliter sicut dicitur de voluntate quae eadem existens adaequate nunc est causa ponendi a et in alio instanti uniformiter se habens est causa destruendi a et iste est modus libertatis et sic de scientia proportionaliter et talis conditio etiam reperitur in voluntate humano quia positis quibusdam requisitis voluntas praeter quia voluntas productiones suum actum ex eo quod producit vel recipit ideo si actus voluntatis non inhaeret eodem modo se habet quando produceret et quando suspenderet
Sexta via
Sexta opinio via quod inter divinam cognitionem et quantumcumque veritatem sit talis necessariam habitudo quod absolute sit necessariam deum omnem veritatem cognoscere et quia aliquae veritates sunt omnino contingentes ymaginandum est quod habitudo divini intellectus ad quamlibet veritatem est taliter necessaria quod necessarium est divinum intellectum cuilibet assentire et quia aliquae sunt contingentes ad illas est contingenter assensus si?c?e est alterum istorum esse verum scilicet antichristus erit vel non erit necessarium est quod divinus intellectus respectum illius est assensus sed respectu cuiuslibet est contingens
Septima via
Septimam ponit viam hybernicus ymaginatur quod in deo respectu omnium scibilium sunt ydeae et rationes cognoscendi
2o quod ad secundum aliquod futurum contingens requiruntur plures notitiae aggregatae secundum plures habitudines et concursus plurum ad hoc quod effectus producatur
3o quod eadem notitia sic agregata potest esse non notitia illius Exemplum sacerdos summus hoc complexos supponit pro papa praecise et sine sui mutatione desinit suppono pro illo quando desinit esse papa Ita proportionaliter in divina essentia est quaedam agregatio notitiarum respectu huius antichristus est Etiam est assensus quando futurus est et si non erit sine sui mutatione desinit esse assensus respectu illius ipsa non mutata reputo istam viam valde bonam et probabilem ut adam esse reprobatus
Octava via
Alius modus ymaginandi quod divina veritas vel notitia se habet ad omne aliam virtutem ratione sicut virtus eius conservativa ad res in esse positas consequenter sicut ad desi?onem alicuius rei in deo nulla sit mutatio ymmo eadem virtus coservativa adaequate remanet et tamen hanc rem non conservat Ita quidquid intrat latitudinem veritatis intrat latitudinem assensus et sic de desi?re unde per eandem vim adaequate producit rem in esse et destruit Ita ymmo videtur radicem materiae tangere et explicare
Propositiones
prima est non stat deum necessario scire quod dependent a voluntatis libertate patet quia ad hoc quod deus necessario sciret a fore sequitur necessario a fore et sequitur concursus non liber voluntatis
Quinta propositio loquendo de posse non demonstrativo sed illativo voluntas creata potest deum facere aliquid scire quod tamen nescit patet nam potest facere deum scire quod a actus erit qui actus subiacet libertati voluntatis creatae quae non produceretur et quia voluntas potest ipsum producere potest etc
Sexta propositio de praescito loquendo de potestate pure illativa creatura potest facere quod deus ab aeterno omnia non praedestinaverit et potest facere aliquem actum ex cuius productione sequitur quod stante lege creatura fuerit praedestinata ab aeterno Consimiliter de praescito in potestate creatura est actus ex quo sequitur quod stante lege ab aeterno fuit praescita Sequitur quod quilibet praescitus potest esse praedestinatus et econtra Sequitur quod de posse illativa adiuncta constantia subiecti de lege posita in potestate praesciti est quod ipse sit praedestinatus etc et econtra in potestate praedestinati est quod ipse sit praescitus non loquendo de potestate demonstrativa sed illativa adiuncta quod lex stet Sequitur quod divina praescientia vel reprobatio vel electio nullum penitus imponit necessitatem nec praecludit viam salvandi nec electis quin possit cadere et dampnari
Rationes pro apparentia contra possibilitatem divinae praescientiae cum futuris contingentibus
et venio ad aliqualem manuductionem gressum unde consurgit tanta apparentia contra possibilitatem vel concordiam divinae praescientiae cum futuris contingentibus
3a est ignorantia divina inmensitatis et assimilatio ipsius cum nostra potentia cognitiva quia in nobis expermiur quod non est compossibilitas scientiae ad ad hoc contingens ita quod non staret de scientia quod sortes sciret a fore et contingens esset a fore et si staret contrarium non staret quin esset deceptus sic non est de divina notitia inmensa quae est utrique contradictorum compossibilis sine sui mutatione
Alia causa est praesumptio cognoscendi arduas veritates sine doctrina studio vel labore unde est de altissimis conclusionibus ad quas requiritur secundum theologiae 20 annorum ad quos vetulae volunt attribuere
Quinta causa est defectus logicae quae inducit huiusmodi errorem dicunt ii ordinatum est Ita erit vel non erit quod ergo agendum Salburiensis ponit exemplum de stayto quod qui dixit an posset aliquid facere quod non es facturus posset Respondet alter iterum stoycus dabo tibi nullae an? scientias quod non est facturus ecce promissio est totaliter inpertinens quia ponit contradictoria sint simul vera ideo praesens difficultas est omnino inpertinens concordiae praescientiae dei cum contingentia futurorum ymaginemur 2m aristotelem quod deus concurrat solum in genere causae finalis vel vel cognoscat adextra eadem remanebit difficultas nam ad sortes curreret vel non curreret et duo contradictoria non possunt simul esse vera sed apparet alterum eorum esse verum quem necessitatem imponit tamen qualibet continuis et sic iterum decipit intellectum quia quaerit et credit quod ex contingentia sequitur possibilitas utriusque partis ideo ista difficultas est omnino inpertinens ad materiam praescientiae
6o def?nt ex mala consideratione modorum enuntiandi nam ex modo enuntiandi quod a erit sequitr quod ab aeterno futurum erat quod a erit modo ista perpetuitas futuri communis nullam imponit necessitatem futuro effectum sed est ex modo enuntiandi et est inpertinens Nam ponatur quod nihil cognoscat nisi se ipsum eadem occurrit difficultas unde semper fuisset haec vera antichristus erit ante f?us poi?is antichrist in esse et potuit esse falsa tamen non potuit mutari de veritate in falsitatem
Dua manuductiones de concordia ad futura contingentia
Remotis ergo illis tamquam inpertinentibus potest esse ymaginatio ad percipiendum materiam Advertendum quod aliquae conclusiones determinatae habent evidentiam ex praemissis quibus deducuntur utroque geometria scita per principia et aliunde etiam habeat evidentiam scilicet ex consuetudine audiendi ei vel autoritatem dicentis vel persuasione rethorica Alia est conclusio vel potest esse deducibilis ex suis principiis nam habens apparentiam nisi quantum principia cogunt apparentiam nis quantum principia cogunt ad propositum divinae cum contingentia futurorum debet resolvi ad 2m genus virtutum quia non obicit semper modum intrinsece apparentiae et causatur sic deus est praescius et scit omnia distincte et faciliter concedunt quod voluntas nostra libere operatur
et ex hoc consurgit concordior ergo consequens erit evidens evidentia principiorum et ista via debet sufficere cuiuslibet literato
2a manuductio est boetii 5o de consolatione quid ymaginatur sic capiamus primo quod deus nichil cognoscat adextra deinde ratione suae aeternitatis omnia sunt sibi praesenti ita quod suppositio aeternitate et quod res se habeant sicut nunc tunc clarum est quod voluntas nostra est libera et expermiur libertatem ponamus ergo quod deus vel alia creatura sic quod nullam habeat causalitatem respectum actuum nostrorum tamen clare videat quidquid agimus et quidquid acturi sumus certum est quod illa videns actus nostros nulam imponit actibus nostris necessitatem ut video sortem currerre tamen etc et sic voluntas potest producere actum nec non superveniat divinus intuitus solum percipeindo dispositiones rerum videbit necessaria sicut se ipsum et aliqua contingentia sicut actus voluntatis ymmo omnes suos actus adextra adhuc remanet contingentia essentialiter in rebus ac si deus nichil cognosceret unde boetius oculus mens videns solem moveri non necessitate eum et sic de cognitione dei ergo praescientia rerum nullam penitus imponit necessitatem
et ad istam ymaginationem videtur esse augustinus in libro arbitrio per istum modum bee assumit res sunt in se contingentes modo divina cognitio superveniens non variat conditiones rerum alias esset erronia ergo cognoscit eas etc et sic non imponit necessitatem plus quam in exemplo posito de stoyco modus respondendi speculative traditus est primus et modus inducendi grosse ponitur hic