Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 120, de Libertate
Recapitulatio
In alia lectione In praecedentibus visum est quod divina cognitio vel praescientia nullam necessitatem inponit futuris evenientibus plusquam aliqua creabilis quae de sui natura esset omnium virtutum cognitio constat quod nullam necessitatem imponeret sicut nec si videam sortes stantem vel currentem in ea visio valeat contingentia u? vel effectus illius liberi
Difficultas de praedestinatione et reprobatione
Restat difficultas maior de praedestinatione et reprobatione nam ultra veritatis cognitionem praedestinatio videtur dicere actum voluntatis divinae et determinationem specialem quae habet determinationem causalitatis Et sic licet praescientia non poneret necessitatem tamen videtur quod praedestinatio ponat necessitatem ex inmutabili determinatione divinae voluntatis respectu praedestinatorum et sic proportionaliter de reprobatione
Propositio: Quilibet qui est viator potest esse praedestinatus stante lege
pro declaratione materiae sit haec prima propositio Quilibet quae est viator potest esse praedestinatus stante lege patet nam quilibet potest facere quod in se est stante lege ad sui finis executionem quae lege stante numquam excidit a gratia quia quandoque aliquis facit quod in se est deus confert sibi gratiam et si non faciat contrarium deus non aufert gratiam quia in potestate sui est facere quod in se est et sic uno adiuncto scilicet nostra divina stante lege potest esse praedestinatus
Advertendum quod si divina scientia nullam imponat scitis vel scibilibus necessitatem a fortiori nec divina voluntas cuius intrinseca conditio vel causalitas eset intrinsece libera patet ergo quod praedestinatio ratione actus voluntatis seu determinationis nullam penitus addit difficultatis gradum nec eset color ad ponendum quod aliquam inducat necessitatem patet quia voluntas divina respectu talium est intrinseca libera
patet contra aureolum hanc consequentiam non esse bonum ymmo periculosum voluntas divina determinata fuit ab aeterno ad producendum a e f factum futurum ergo necesse est eam sic esse determinatam respectu eiusdem effectus nam antecedens est unde et consequens est contra veritatem fidei nam sequitur quod necessario produceret huiusmodi effectum pro tempore praefixio unde ipse deficit ex eo quod non considerat de ratione libertatis quae est idem actus et potentia in deo sit quod univormiter se habens posset nunc agere et nunc non agere hac ut ipse dicit reperitur in voluntate nostra et sic consequenter de deo sed non advertit de inperfectione nostri intellectus indigentis alio distincto ap?mo actu et sic non habet se uniformiter omnino
Sequitur quod deus magis positive concurrit et aliter ad praedestinationem quam ad inprobationem licet utrobique aequae contingenter 2m modum est primum apparet quia deus respectu operationis elicite et a viatore praedestinato habente usum rationis concurrit primo modo in gloriam conferendo gratiam non sit autem de inprobato quia non specialiter vult nullum finem scilicet aeternam mortem vel dampnatione peccatorum Consequenter probabiliter potest dici quod se habet negative et privative divina voluntas respectu praesciti vel reprobati et se habet positive respectu praedestinati
Quod duplex gradus praedestinationis[?]
Advertendum pro declaratione quod duplex reperitur gradus praedestinatorum primus est generalis de quibus constat divino intellectu quod felicitatem aeternum consequenter finaliter et tamen hoc voluntas divina est determinata licet contingenter ad conferendum gratiam in hac vita et postea futuram gloriam et haec eset generalis cum qua bene stat vel potest stare non agere conformiter quia pure contingenter voluntas faciet actus quae includuntur in ratione tota habentis usum rationis
Alius gradus est specialior electionis scilicet specialis cum confirmatione et inpossibilitatione respectu creaturae scilicet de carentia finalis perserverantiae aliqui praedestinatorum taliter fuerunt praedestinati quod not fuit in eorum parte ut antecedenter etc non esse praedestinatos ut Iherimas antequam ex utero egrederetur sanctificatus fuit Etiam Iohannes Baptista et verisimile est quod eos in hac vita confirmaverit quod a gratia non potuerunt excedere vel discedere quantum erit ex sua facultate licet absolute posset vel potuisset eos desere sed non stante lege sed de praescitis habentibus usum rationis non sic quia licet deus posset creaturam confirmare tamen stante lege non potest obstinare in via igitur nullum praecluditur quin posset esse praedestinatus
Advertendum quod doctores loquens in praesenti materia et scriptura quandoque quod sancti dei non possunt eadem tales auctoritates intelligendae sunt iuxta 2arii acceptionem reprobationis unde concedendum est quod non est in eorum potestate quod sunt praescitae stante lege et sic potest concedi quod electi e non possunt gratiam finalis perseverantiae de reprobatione dicitur quod non cadit sub misericordia divina quia impossibilitate aliquem viatorem ad bonum unde est contra eius bonitate et sic dicuntur se habere respectu illorum et istorum misericordissime tamen
Propositiones de gradu praedestinationis[?]
primo modo et communiter argumenta nullum tribuit intrinsece dignitatis gradum praedestinato nec reprobato indignitate patet nam cum aeterna dei praedestinatione stat quantumlibet intensus gradus malitio et proportionaliter de reprobato cum aeterna reprobatione stat quantumlibet magnus perfectionis gradus quiat potest in caritate perficere primo potest perficere recipiendo sacramenta et postea potest consequenter perficere in caritate per exercitium bonarum operationum et proportionaliter correspondet divina acceptatio ad intra et istam materiam deduxi in materia caritatis dicebatur quod divina acceptatio quia creatura principaliter denominantur grata et secundum quam creaturam redditur vita aeterna digna est alia quam praedestinatio quia illa potest esse respectu praesciti utque de puero praescito quia sic habet gratiam informantem ita acceptantem
Item praedestinatio quantum est ex parte divinorum actum intrinsecorum dicit cognitionem de futura felicitate deinde proportionalem volitionem sed constat quod determinatio divinae voluntatis respectu actus dependet a libera voluntate humana nullum dicit perfectionis gradum nisi dum voluntas humana exit in actum eligendo conformiter ad divinam voluntatem igitur
Sequitur deinde quod dictum scripturae de Iacob et esau potest intelligi 2m allegoriam ut figurarent ecclesiam dictorum et malignantium et non sit quasi dictum personale et secundum hoc facile esset solvere
2o potest intelligi de speciali electione scilicet quod dilexerit iacob praedestinatione 2o modo dicta et quia non datio alicuius boni vocatur apud deum quandoque odium et quod hanc gratiam non contulit esalo ideo dicitur esalo odio habuisse scilicet per subtractionem eius gratiae
Advertendum quod aliquorum fuit opinio quod praedestinatio quasi quandam causat necessitatem respectu creaturae ut vitam aeternam consequitur licet concedant possibilitatem ad quam tamen eodem modo super de revelatione divina vel futuro iudicio sed haec via non removet quod credunt evitare quia daretur occasio negliendi falsum quia dato quia sit praestitu ad hoc in libertate sua est praedestinari ita quod stante lege et misericordia etc sequitur quod salvabitur ergo melius est ponere quod quilibet potest salvari
Sequitur quod nulli praescito repugnat habere libertatem ad vitam aeternam et mereri vitam aeternam quia omnia requisita potest esse in eo quia illa praedestinatio divinae voluntatis est inpertinens patet quia aequaliter reperitur vel reperiri potest dignitas tam in praescito quam impraedestinao sequitur quod vel se habet repugnare in praedestinato ad culpam mortalem et mortem perpetuam sequitur falsum esse quod esse meritum est effectus divinae praedestinationis patet ex eo quia stat quod sortes realiter meratur et tamen scit praescitus igitur etc quia actualiter meretur Quis audeat negare quin petrus peccavit negando christum david accidendo et fuerunt praedestinati et si decessissent fuissent pu?i?? Item quicumque servaverit mandata salvabitur unde si vis ad vitam ingredi serva mandato modo stat praescitum servare mandata et mereri vitam ultimo advertendum quod tenendo aliam viam non est alia resolutio nisi quod divina inmensitas est ultima respectu iustitiae vel bonitati non repugnaret aliquem non exigentibus suis demeritis aeternaliter vita aeterna privari etiam sublata libertate deus occulto suo iudicio iustissime faceret quod unum eligeret et alium reg?m non respiciendo opera scilicet merita vel demerita ideo qui vellet sequi sicut dicit apostolus "figulus facit" etc tamen via videtur melior quod quilibet potest salvari et econtra est in libertate voluntatis antecedentis et dispositive quod praescitus salvetur posset alias dari occasio neglientiae salutis vel occasio desperationis