Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 12, de Fide [Palatine Transcription]
Conclusio
In alia lectione 13a Sequitur ex praedictis quod humana investigatio nec diligit dirigit debite nec sufficienter intellectum practicum nec speculativum patet ex praedictis patet etiam ab effectu de intellectu practico
primo nam circa felicitatem tot vera fuerunt opiniones quot philosophantes unde augustinus 19 de civitate dei capitulo 1o dicit verronem quem alibi vocat subtilissimam recitasse centum et octaginta octo sectas varias philosophorum de felicitate humana et hoc provenit ex caecitate et debilitate investigantium quia unicus est modus attigendi signum
quantum ad intellectum speculativum patet quia sicut dicit sanctus thomas in libro de angelis primi philosophantes in corpore non poterant intelligere nescio si habeant dictum sanctae thomae in forma unde prima principia posuerunt corpora et illa aliquando vocaverunt deos et aquam deum et ita poetae proportionaliter finxerunt unde aliqui tamquam primum principium aquam et vocaverunt occeanum et secundum eos est nomen dei Et alii thetim aliud posuerunt ad principium litem et amicitiam
[Objectio]
Obicitur de socrate et platone et aristotele quia sequendo humanam investigationem consuetudinem unum deum nam reprehendit socrates athiniensis quod coluerunt plures deos quia tandem propter hoc oportuit eum recipere venenum et plato etiam ad idem aristoteles in 12o metaphysicae ponit unum solum principem Entia nolunt male disponi etc
Responsio
Respondetur tenendo propositionem ut prius notandum quod secundum quod dicit iosephus in libro antiquitatum caldaei et gentiles in principio sicut non cognoverunt nisi creaturas adoraverunt aliqui stellas etc et sicut ymaginandumimaginandum quod illi qui fuerunt derelicti proprie investigationi non coluerunt nisi creaturas cor[?] et aliqui postea coluerunt postea deum verum quia aliunde adiuti fuerunt
2o ymaginandumimaginandum est quod nedum ex consuetudine audiendi sed etiam ex scriptura quia multi libri fuerunt ante bibliam in quibus facta fuit mentio de colendo unum solum deum ut dicit etiam Iosophus
3o potest dici quod deus voluit specialiter concurrere cum philosophis ad hoc ut crederent unum solum deum et sic non ex pura investigatione humana et forte 3s nominati habuerunt fidem quae sufficiebat pro illo statu
Nicolaus de lyra quod ante adventum christi sufficiebat populo gentili credere duos alios scilicet deum esse et ipsum toti mundo providere et quando dicitur nullus salvabitur nisi fide ihesu christi Respondet quod non oportebat in speciali gentiles habere notitiam articuli de incarnatione sed sufficit quod habuerunt articulum generalem sub quo ille continebatur scilicet deum providere toti mundo si dicatur ipsi erraverunt in aliquibus articulis specialibus ita dico quod aliqui nunc errant secundum opiniones inter multos est contraversionem inter doctores Aristoteles dicit in topicis quod est propleum[?] mundus est aeternus narratur de socrate quod habuit spiritum familiarem sed non debet intelligi ad malum sed de intellectu agendi scilicet deo sicut dicit commentator 3o de anima quod intellectus humanus intelligit per intellectum agentem modo ille ponitur scilicet deus scilicet per modum vitalis immutationis intellectus divinos alicuius est intellectio modo speciali etiam consimiliter dicit albertus magnus in 12o metaphysicae etiam augustinus quod non perfecte cognoscimus nisi per etc