Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 13, de Fide [Palatine Transcription]
[Qualiter fides est curativa potentiarum et infirmitatum animae]
decima quarta lectio venio ad hoc quomodo fides languorum animae sanativa unde partes ymaginisimaginis sunt deformatae patet quia potentia conversa est indebilitatem et pro tanta subiecta sensualitate
[Circa primum partem: deformitas imaginis Dei]
Defensio primi
Confirmatur quia fides facit intellectum exire in assensum respectu non apparentis et hoc est maxime virtutis et vigoris et non ex apparentis obiecti confirmatur sicut se caritas habet ad voluntatem ita fides proportionaliter habet ad intellectum sed caritas reddit voluntatem potentiorem ergo etc posset addi quod fides est potentiae quod sibi annectetur quantum esset si ex primaria suae institutione virtus faciendi miracula ymmoimmo ipsa posset dici virtus faciendi miracula unde cristus videns hoc confirmare dicens "si habueritis fide etc dices uni monti" etc Item apostolus ad corinthios "si habueris fidem transfera montes" etiam habente fidem obedierit corporalis creatura Advertendum quod sane intelligatur Nam non dico aliquam creaturam quantumcumque habere vim faciendi miracula ex se utrum vis miraculorum creaturae est alia quaestio
Dico tamen secundum gregorium in dyalogo quod vis miraculorum est aliquid creatum vel aliquod donum probatum Et sic probabiliter potest dici quod virtus faciendi miracula communicata creaturae pater vocari fides 3o ymaginandumimaginandum quod illa virtus remansit sibi quantum oportuit scilicet quantum ad fidei sufficientem dimulgationem ergo in ymmoimmo non oportuit fidem postea habere huiusmodi efficaciam
et sic potest ymaginariimaginari quod fides connotat effective ad miracula et credo quod habeat certam magnitudinem et hoc incerto gradu secundum quos si se haberet esset virtus faciendi miracula saltem aptitudinaliter nescio si actualiter istud videtur mirabiliter sonare in sacra scriptura non tamen est retractandum a modo loquendi doctorum et ista vis debet merito attribui fidei quia miracula erant fidei manifestata ergo quod fides fuit respectu illorum aliqualiter causa effectiva probabiliter tenere non videtur erroneum Sequitur quod intellectus efficitur victor carnis dyabolidiaboli et mundi per fidem unde Iohannis nescio quoto capitulo hoc inuat Ad hebraeos 11o "Sancti per fidem fecerunt regna" scilicet potentiarum animae quantum ad primam partem intelligentiae confert fides intellectui lumen postea sequitur quod tollit affectiones malos
[Aliqua corollaria]
Sequitur qualiter lex christi et adventus christi non potuerunt praenosticari ex constellationibus Item intendo ostendere quod in talibus intromittere est contra astrologiam
Sequitur veniendo ad propositum quod ratio probabilis vigore fidei efficitur scientifica et hoc dupliciter primo quia intellectus vigorosior et fortior efficitur per fidem Unde proposita ratione quae esset probabilis solum propter intellectus debilitatem et alter demonstro habenti fidem infusam ut stat unam esse cui una ratio solum esset probabilis quod non esset capax et alter esset demonstratio Capiamus ergo intellectum sub gradu quem habet ex se et gradu quem habet ex fide et sic pateret quod quia fides illuminat et ideo magis facit cognoscere
Sequitur quod fides intantum posset augeri quod vigorabit intellectum proprie elevationem status innocentiae quantum ad vivacitatem et vigorem et ideo tamen volo dicere quod maneant aliquae penalitates patet quia addit certum gradum ergo si in duplo augeretur et sic de aliis
Sequitur quod adiutorium fidei deducuntur articuli fidei in lumine naturali Nam in lumine naturali posset fieri rationes aliquae probabiles ad probandum quod quidque ymoimmo lumen naturale continet neccessarionecessario articulos fidei principales scilicet deum esse et deum esse trinum et unum Sed deductio latet ex nimia distantia a principiis et quia fides potest roborare intellectum et illuminare intellectum mediante ex lumine naturali potest venire
[Instantia et responsio]
Concedo antecedens et nego consequentiam quia firmitas fidei in intenditur in esse firmitas quia firmitas fidei omnem rationem et apparentiam abnegat et quilibet gradus facit hoc et sic quantum ad firmitatem non capit latitudinem tamen bene intenditur in esse luminositatis et etiam in esse vigorositatis
[Utrum theologia sit superior fide?]
Sequitur contra de eutha magistrum henricum quod theologia non est firmior fide quia licet sit clarior tamen non est perfectior unde lumen fidei est superioris speciei et nobilioris non obstante quod sit aenigmatica notitia Sequitur quod ad proficiendum theologice expedit proficere maxime in fide patet quia est causa necessario requisita ad bene theologicandum
[Prima objectio et responsio: quomodo habitus fidei infusus potest intendi]
Sed quaeritur quomodo intendi potest huiusmodi habitus ymaginorimaginor de fide sicut de caritate quia quando occurrit materia de deo ad regratiandum et etiam de creatura intenditur caritas Item etiam per frequentem exitum habitus in actum intenditur habitus et sic st sibi meritorium si sic frequenter exeat sine ratione
[Secunda objectio et responsio: quomodo contingentes propositiones ex principiis naturalibus possunt deduci duo genera deductionis]
Quaeritur de articulis fidei contingentibus quomodo possunt de ducideduci ex lumine naturali quia articulos incarnationis non habet aliquam habitudinem ad totam latitudinem luminis naturalis
Aliqui sunt articuli qui habent necessariam habitudinem ad creaturam sicut deus est et deus est trinus et unus et illa possunt deduci per media intrinseca
unde duplex est deductio una per media intrinseca alia per media extrinseca scilicet suadendo vel quasi rethoricerhetorice ut de triangulo ego recordor me alias scivisse demonstrare quod habet tres angulos etc et nunc non scio demonstrare et quodammodo tamen scio quod habet tres etc quia alias recordor me scivisse demonstrare
et sic articuli contingenter ut articulus incarnationis non potest deduci ex lumine naturali quia non dependet ex eo nec habet habitudinem annexionis necessariae ad lumen naturale fides per theologiam non debet probari ut credant articuli sed ut credatur credulitas eorum esse rationales contra haereticos
Circa textum
Circa textum conclusio catholice tenendum est quod spiritus sanctus procedat a patre et a filio Advertendum est consilio icio fuit congregatio patrum solempnissimorumsollemnissimorum et fuit in factum symbulum missae et ibi nichil fuit dictum de filio Ita quod ibi fuit consilium quod procedet a patre et postea in fine consilii fertur sententia anathematis Si quis aliquod addiderit et propter hoc istud graeci inputatimputat nos scismaticos quia nos addidimus filioque Doctores dicunt quod istae additiones intelliguntur de falsificantibus vel contradicentibus in illis contentis scilicet quod aliquod adderetur quod falsificaret ibi contenta et sic quando fuit consilium occurrit materia et fecerunt de patre et non fuit totum completum et sic non debemus imputari infideles vel scismatici ymoimmo maiores eorum tenuerunt nobiscum ut recitat magister in littera unde graeci non fuerunt vocati quia ab eis fuit ablata sapientia et fuerunt facti ebetes Credo in libris moysi in fine habetur "Si quis addiderit" etc Sed dixit magister petrus pleu quod non crederet quod moyses tendebat quod non fierent alii libri bibliae sed intendebat quod si quis adderit falsificas dicta in illis libris et sic stat in proposito quod ecclesia dixit pro tunc quod spiritus sanctus procedit a patre expectando ulterius quousque aliud esset magis determinatum et discussum per doctores etc