Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 121, de Libertate
Responsio ad rationes
Ad primam et secundam rationes Boetii
In alia lectione Respondendum est ad alias rationes inductas circa praesentem materiam primo ad ratione boecii deus cuncta prospicit et nullo modo falli potest igitur necesse est sic oneu?r sicut cognoscit vel indicat confirmatur nisi quia divina scientia esset ad unam partem limitata sequitur quod non haberet evidens iudicium
primo respondetur quod boecius loquitur de necessitate conditionata vel congrue intelligendo istam consequentiam esse necessaria deus ita novit fore igitur ita erit et sic facilis est solutio sed per hac non plene evacuatur difficultas ideo redibit ridiculum thirisiae nisi divina notitia sit aliquam partem immobiliter limitata
pro cuius declaratione praemittit boecius in loco praeallegato quod sunt plures gradus cognoscendi quorum superior semper corrumpit inferiorem istud clare patet in eadem supposito de sensu tactus et sensu visus nam sensus visus melius iudicat et distinctus de quantitate rei quam sensus tactus Item sensus communis certius indicat et nobilius et maior est eius ambitus ita ius aestimativa de aliquibus indicat de quibus non sensus communis et intellectiva de quibus non aestimativa etiam alio modo fertur in obiectum ergo an?do ad supremum gradum concludit boetius quid habet alium considerandi modum pro cuius ampliori satisfactione praedictorum et sequentium rationem Advertendum quod quaelibet viarum tactarum posset pro responsione applicari Eligo tamen viam quam magis reputo probabilem scilicet quod divinae habet se per modum potentiae libere respectu virtutum contingentium ita quod sicut divina voluntas dicitur ex hoc libera quia uniformiter se habens adaequate in se et intrinsece nunc agit et nunc non agit Ita proportionaliter ymaginandum est de divina cognitione quod quantum ad hoc habet modum libertatis ut uniformiter se habens nunc sit scientia alicuius et uniformiter se habens sic vel potest esse scientia contrarii vel instanti
et sic per eandem volitionem intrinsecam adaequate deus producit rem in esse et per eandem postea descrivit Ita similiter divina voluntas vel volitio eadem existens adaequate est diversorum effectuum ad extra productam ita quod per eandem rationem causale producit vermen et angelum
se?de vero quod non sunt rationes causales in deo formaliter ad intra distincte hic est dicta inter theologiam et philosophiam nam non capit philosophus quod idem in quantum idem id est adaequate eadem modo se habens praecise sit causa diversorum ymmo philosophi non capiunt hoc ideo oppositum habuerunt philosophi quod pro principio ex quo plures errores processerunt Theologus concedit quod idem inquantum idem ratione suae inmensitatis cum unimoda simplicitate est assensus formaliter istius antichristus erit et per idem formaliter potest esse dissensus eiusdem et assensus virtutis contingentis et per idem formaliter ostensus istius deus est summum bonum
per hanc consequentiam non valere aeternum exemplar adaequatur a exemplato adaequatione simplicis virtutis et idem adaequatur etiam b exemplato igitur a et b inter se adaequatur Advertendum quod secundum doctores veritas creata consistit in quod adaequatione exemplati ad exemplar factum vel productum creaturae modo consequentia non valet b effectus adaequatur suo exemplari et c adaequaretur eidem ergo a et b adaequentur inter se cum ydemptitate exemplarum stat summa diversitas exemplatorum tamen habitudine exemplatorum ad exemplar tunc dico quod quaelibet veritas scilicet simplex adaequatur suo exemplari et sic alii non adaequentur inter se veritates exemplare et istud habet locum in obiectis assensibus nam adaequate idem est assensus quod antichritus erit et potest esse istius antichristus non erit
et istud confert quomodo deus potest incipere stare a propositionem sine sui mutatione patet consequentiam istam non valere extra praesentem materiam supponendo quod unum infinitum non sit maius alio et ad intelligendo quod infima ad finitum sit infinita proportio tunc stat quod tales in infinitum ad ymaginationem signatum vel duratio infinita Si actualiter daretur eandem proportionem habet ad annum sicut ad diem ergo proportio infinita durationis ad annum est essentialis proportioni eiusdem durationis ad deum et tamen dies et annus non aequantur et facit multum ad videndum qualiter res infinita habet alias habitudines quam etc
Et ad tollendum quod si idem an?sus in nobis non potest esse duorum contradictoriorum successive non sequitur quin divinus possit Sci?dum exemplificatum est de duratione ita de corpore infinito ratione ergo inmensitatis divinae provenit utrumque unde quantum est ex parte divinum an?sus est sufficiens pro omni veritate actualiter existere vel possibili sed quia pura veritas est cui repugnat falsitas ideo non conceditur quod sciat duo contradictoria vel falsum licet habeant eandem cognitionem unius sicut alterius
Sequitur compossibilis infallibilitatis divinae praescientiae et eius inmutabilitatis omni mutabilitate scibilium patet quia idem sensus adaquate respectu huius antichristus erit si destruatur antichristus erit dissensus respectu eiusdem ratione suae inmensitatis Sicut per idem velle adaequate producit et corrumpit ymmo per idem adaequate vult sortes esse et non vult sortes esse quia omnino eodem modo se habet quando producit sortem et quando corrumpit et antequam
Iuxta ymaginationem philosophi haec est conditio et proprietas intrinseca potentiae libere quod eodem modo se habens possit in contraria et hoc habet locum nedum circa divinam essentiam sed circa creatam libertatem nam ceteris eodem se habentibus stat quod voluntas exeat in actum nec aliquid acquiritur sibi unde staret productio actus voluntatis absque electione patet quia posterior est
Item intensiorem et remissiorem in eadem specie igitur si in causa creata reperiatur non erit mirum de inmensa et sic non est inconveniens concedere quod respectu futurorum contingentium habet libertatem
Iuxta hoc potest glosari boetius 5o de consolatione prov et sui sequaces dicens quod futura contingentia in se considerata similiter sunt contingentia Relata ante ad divinam scientiam sunt necessaria per quod non videtur parecise intelligere necessitatem conditionalem quia nullius est facultas quod haec consequentia est bona deus scit a fore igitur a erit Et dicit quod hoc non capit nisi animus divini specialitate ergo non praecise conditionatum necessitatem intendebat boetius sed uniformitatem et sic inmensitatem et sic coincidit cum dictis nam habitudo divinae notitiae semper est uniformis stante difformitate obiectorum vel scibilium nec resolvendum est ad aliud nisi ad inmensitatem
Sequitur quod magis consurgit ex modo enunctiandi quam divinae praescientiae immutabilitate quia si deus aliquid scivit ab aeterno scivit et si reprobavit ab aeterno reprobavit antichristus est futurus ergo ab aeterno fuit futrus si ponatur quod non est futurus tunc concedendum quod numquam hoc non consurgit ex personae divinae immutabilitatis sed modi enunciandi Nam deo non repugnat noviter assentire ut instanti in quo a est assentit isti a est et numquam prius assensit habuit tamen prius cum assensum ergo repugnantia est solum ex modo enunciandi
confirmatur nam repugnat deo quod non sortes acceptet ad gloriam et gratificet sortem et ante non agitur nec quod aliquid noviter sciat sed ratione immensitatis divinae scientiae potest etc sicut volitio divina est causa productionis sortes et ante non fuit uniformiter se habens nunc producit minus et ante hoc habuit se eodem modo deus per prius agit quoniam creatura producatur et si habet uniformiter et ideo ista ymaginatio habet tantum difficultatem sicut de praescientia
Restat dubium si deus quantum est de se sic essentialiter nomina tripliciter utriusque partis contradictionis vel erit magis an?sus huius quam illius vel magis assentiet huic quam illi sicut indifferens sequitur quod movet incertus unde consurgit plus etc
Respondetur quod consurgit ex inmensitate divinae praescientiae et habitudine necessariae complexionis quantum habet ad veritatem simile est bene consurgit quod sortes producat quia similiter omnino se habet prius et posterius sufficit theologo defendenti istam materiam quod introducat exempla filiam unde posito quod deus non esset staret difficultas patet etiam solutio aliarum rationum
Ad quintam rationem
Arguitur sic consequenter auticiorensis homo praescivit a fore igitur necesse est etc igitur a simili deus praescivit antichristus fore igitur etc breviter prima consequentia conceditur quia scientia ura non est nisi necessariorum
si arguitur de deo a simili naturae consequentia quia non est simile propter causam tactam prima ratione inmensitatis divinae scientiae competit sibi quod possit cognoscere futura contingentia rectitudinaliter verum principia cognoscimus certitudinaliter et non sequitur tamen cognosco sortes esse igitur necesse est me cognoscere foret esse quia potest non esse vel non sequitur quod necesse est ipsum esse
Ad sextam rationem
Ad aliam rationem numerus praedestinatorum est incompletus ergo etc dicendum quod implicat contradictorium numerum etc non compleri dato quod maximus sit finitus Nam eo ipso quod non impleretur non essent alii praedestinati
2o dico quod absolute quasi numerus mundi potest maximus praedestinatorum quia deus potest facere quod non essent nisi duo vel unicus quia potest destruere etc
3o dico quod dato quod de lege sta?ta esset certus numerus taxatus adhuc quilibet potest fore quod non esset de numero illorum et quilbet etiam prostitus potest facere quod sit de numero illorum sicut prius dictum est scilicet quod faciat quod in se est et stante lege non totum antecedens est in potestate sua sed in bonitate dei
Ultimo dico quod licet sit in potestate cuiuslibet privati viatorum quod sit de numero praedestinatorum non tamen quod numerus ille sit maiore vel minor unde stat quod aliqua propositio dispositio communis non sit in potestate sortis nec platonis et ?tamen? dependet a tota multitudine et necesse es quod eveniant scandala possum tamen evitare et quilibet potest quod non per ipsum nullus tamen potest quin fiat scandalum Ita fuit de pro?ca? passionis christi in cuiuslibet potestate fuit quod ipse non esset causa procu?anis passionis christi in nullius tamen potestate fuit quin etc Advertendo circa hoc quod necesse est quod Christus pateretur id est sit credens numquam deciperetur vel quae sit assentiret non falleretur ita quod necessitas causatur pro infallibilitate