Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 122, de Libertate
De concordiae revelationum cum contingentia: divisio quaestionis
In alia lectione Post materiam concordiae futurorum contingentium cum divina praescientia Restat videre de concordia revelationis factae creaturae a futura contingentia et secundum est difficilius priore quod primum satis reducitur in inmensitatem divinae scientiae cogni?tem et eius actus quae quaedam inmensitas non habet locum respectu potentiae creatae cognitivae nec respectu eius actus ergo remanet maior difficultas quam circa materiam praescientiae prima communis est ratione prophetibus 2a est theologis Tria faciam primo dabo responsionem in generali 2o inducam obiectones partibus materiam tangentistibus 3o veniam ad tractionem materiae et evacuationem difficultatem quantum deus instrumentabiliter
Primum: responsio generalis
Quantum ad primam conclusio certa tenenda est quod revelatio facta creaturae in miricula inponit necessitatem futuris eventibus etiam revelatio rectissima et infallibilis cognitio per revelationem est compossibiliter eorum continuum probatur primo quod de facto omnia futura contingentia sunt animae christi revelata et tamen non propter hoc tollitur libertas arbitrii vel contingentia in actibus quos experimur scilicet voluntatis et alii evenentibus futuris ut patuit in alio argumento antecedens magistri qui expresse tenet quod anima christi cognovit "omnia quae verbum" ergo distincte omnes actus futuros possibiles qui contingenter et qui non
Confirmatur nam anima christi vel christus 2m animam vel hominem cognovit futurum iudicium et tamen non potest fore quia cognovit patet quia est executio illius 2us iudicii etiam secundum hominem igitur non latet eum etiam scit totum dispositionem ecclesiae quam regit.
Secundum: Decima obiectiones contra conclusio
Prima obiectio
deinde arguam contra conclusionem positam quia si conclusio esset vera sequeretur primo quod in potestate meae esset decipere christum consequens falsumquia repugnat deo quod decipiatur eo quod est omnipotens et omnis sciens sed per communicationem ydiomatum si anima christi deciperetur christus deciperetur ideo dicunt doctores esse impossibile quod anima christi peccet vel deciperetur quia attribueretur supposito divinus cui etiam repugnat hoc
Item nullum beatum possum decipere eo quod tunc in potestate est mea est ipsum fore cadere a sua beatitudine ergo nec animam christi quia beatissima est et omnium beatorum capit consequentia probatur quia dato actu contingenter a me producibili per adversarum quam anima christi per revelationem scivit me producturum scivit ab instanti suae conceptionoins si sic in nostra libertate tunc posito ipsum non producere ponatur quod non producam casus est possibilis et antecedens est necessarium scilicet quod anima christi novit etc qui transivit in praeteritum igitur possum decipere christum et facere eum errari ad meritum et per consequens vel a qualibet creatura et per revelationem possit cognoscere futura
Secunda obiectio
2o sequitur quod aliquis dato cas potest salvare ex falsa credulitate ex errore etiam ex mala electione et aliquis potest dampnari ex nam credulitate et bona electione consequens est contra divinam voluntatem etc probatur consequentia ponendo casum quod deus revelet sorti quod plato peccabit cras et praecipiat sibi quod hoc credat et quod bo deus donum vel bona temporalia propter hoc futurum peccatum auferat quo casu stante credat sorte conformiter ad revelationem et destruat platonis donum tunc ante rei eventuam ponamus quod non peccet sortes l iam defuncto tunc sequitur illatum quod sortes evolavit ad caelum quia ad implevit praeceptum a et tamen res sic non evenit ergo sortes ex errore et mala electione meruit vitam aeternam destruxit donum innocentis nec erat licitum nisi propter futuram culpam quam non est executus proportionalis casus potest poni de dampnatione
Tertia obiectio
3o sequitur quod aliquis licite posset desperare de sua salute et velle dampnari consequens falsum quia est peccatum in spiritum sanctum circa quod non cadit dispensatio saltem non est licitum quacumque revelatione facta argumentum probatur in casu quo praescito revelaretur veritas sui status futuri scilicet finalis in p?na et futura dampnatio et perpetue beatitudinis carentia in quo casu divinae revelationi assentiendo desperaret et sic si conformiter velit nolet suam salutem
Quarta obiectio
4o staret quod aliquis obligaretur ad peccandum dato casu consequens inplicat et divinae bonitati repugnat nam sicut necessitaret ad peccandum et exequendo legem obligatoriam peccaret et admittendo peccaret quia transgressor esset obligationis et mandati consequentia probatur ponendo crisum quod deus revelet sorti quod aliquis est peccaturus et quod ille solvere saluabitur finaliter tunc isto casu posito sortes scit evidenter vel credit quod si non sic ille ipse dampnabitur s ex casu ideo si sortes velit salvari tenetur ad peccandum aliquis eligeret esse demovetur dampnandorum
Quinta obiectio
Quinto quod congregatio futurarum contingentium praecipue clara infallibili et certa est propria divinae essentiae igitur vel ly creaturae potest communicari consequentia est bona antecedens tenetur nam cognitio evidens futurorum consurgit tamquam ex una causa ex aeternitate tam potentiae cognitivae quam etc actus cognoscendi per hoc enim in esse cognitivo omnes creaturae et effectus praesentis praeteriti et futuri sunt sibi aequae parentes Et quia proprietates vel conditio aeternitatis nulli creaturae potentiae
Sexta obiectio
Item nulla revelatio facta creaturae est certa vel cum certitudine igitur conclusio falsa antecedens probatur quia nulla revelatio potest evidenter sciri esse a deo ergo semper habet creatura dubitante an sit illusio consequentia satis patet et antecedens probatur nam quidquid requiritur ac causandum revelationem in creatura potest suppleri et fieri per secundam causam deo nam concurrente inmediate obiective deus solum generaliter concurrent ergo potest ad daemone fieri et per consequens stat de qualibet quod sit illusio vel deceptio nec est medium concludendi aliquam revelationem esset certam vel a deo et eadem difficultas manebit de iudicio reflexo et sic non certificabitur nec per actum reflexum nec alium quod sit a deo et per consequens omnis revelatio divinam in se divina
Confirmatur nam omnis revelatio facta est talis quod illa stat aequae evidens iudicium de possibilitate ad contrarium ergo nulla potest esse per frevelationem certitudo vel ex assecuratio ex hoc potest introduci de angelis et sic eorum securitate quod non possunt in beatitudine perfecte quietari vel assecuu?ri
Septima obiectio
7mo posito quod per revelationem sortes assentit quod antichristus erit vel a arguitur sic antichristus sortes assensit per revelationem quod a erit ergo a erit et antecedens est necessarium igitur consequens quod antecedes sit necessarium potest quia sortes operabatur in praeterito et eius operatio transivit in praedicatum assentiendo igitur est necesse ipsum sic assensisse nam operatio 2am non dependent a futuro sed lapsa est igitur absolute transivit de necessaret igitur effectum fore transivit in necessitatem igitur cum revelationem facta non stat contingentia deo
Octava obiectio
sequitur quod illud quod iam est praedicatum realiter potest numquam fuisse consequens falsum consequentia probatur recipiendo tempus quo christus oravit patrem ut ab illo transiret calix suae passionis vel illa passio potuit non fore tunc sequitur quod praeteritum potest non fuisse nam illa passio in genere finis erat causa totalis orationis igitur scilicet causa potuit aufferri et eius effectus et per consequens maiore completa potuit non orasset et sic quod iam praeterierat potuit non fuisse venerat ibi ut pateretur si ergo tolleretur etc
Nona obiectio
Conclusio aliquae sunt veritates realiter de praesenti quae non possunt creaturae revelari saltem possibiles ergo nec de futura consequentia consequentiam quia videtur quod minus repugnat veritati de praesenti quam de futuro consequens probatur de multis habentibus revelationem supra de se de praesenti scilicet vel revelatur creaturae etc
Decima obiectio
ultimo contra totam latitudinem omnium revelationum quod in eis nulla stat certitudo probatur per historiam sacrae canonis ubi legimus multas revelationes factas quae non habuerunt effectum inter alios de subversione in ninevae etiam non sic accidit ergo revelatio nedum non habet certitudinem ymmo actualem deceptionem ideo ionas deceptus verecundatus est videns suam revelationem fuisse falsam et per consequens singuli aliae redduntur suspere et sic non est adhaerendum revelationibus igitur in eo non est certitudo