Text List

Lectio 123, de Libertate

Lectio 123, de Libertate

Tertia modi visionis et tres modis revelationum

In alia lectione Antequam aggrediar materiam sciendum est 2m Augustini 12o supra genesim ad litteram quod triplex est visio quaedam est corporalis quae spiritualis et quae intellectualis Corporale vocat quae fit per sensum exteriorem corporalem et speciem sensibilem Spiritualem vocat quae fit per sensum interiorem scilicet ymaginativam vel aestimativam lict per speciem corporis alicuius et hanc vacat spiritualem quia fit in virtute non ita corporali sicut est sensus exteriori intellectualis sit per vim intellectivam abstractam a materia etiam per speciem non sensibilem Iuxta hoc tres sunt modi revelationum

Primus modus

unus est sensibilis sensibiliter et per signum sensibile iuxta primum modum visionis Isto modo fuit de visione et revelatione realiter facta regi balthazar danielis 5o capitulo quae oculo corporali vidit manum scribentem in pariete licet non intellexerit misterium sed daniel exposuit ut apparet in loco praeallegato

Secundus modus

correspondenter ad 2m in actibus apostolorum quae vidit in spiritu "vas quattuor lintheis alligatum de caelo missum et multis animalibus repletum" hoc fuit per spiritum licet cum ymaginatione rerum sensibilium et ad hoc genus reducunturrevelationes in sompniis ut de sompno pharonis quantum ad ista duo genera revelationum sunt infinit gradus ymaginabiles 2m varias proportiones similitudinis signorum ad signata nam illud quod intelligitur per talia signa a deo aliquando est valde difficile et aliquando potest est magis simile ita potest dici proportionaliter de 2o genere

Advertendum circa hoc quod circa utramque visionem infiniti possunt contingere visiones nam iudicium quod ex puris naturalibus communiter elicitur circa tales speciales revelationes est fallax et deceptorium cuius culpa non est deo inputanda sed praesumptione elicientis leviter hoc ex hoc nam circa hoc non sufficit humanum ingenium sed requiritur habitus propheticus qui est utriusque extremorum secundum hoc balthazar non sufficit elicere nec praesumpsit sed daniel sp?io prophetico explicavit

Tertius modus

3us est modus revelationum intellectualium et iste subditur in 3s partiales in primo gradu reperiuntur visiones revelationes in verbo factae quibus scilicet videndo verbum videtur secreta quae deus vult revelare videnti infimus gradus est revelatio et visio fidei sive sit actualis sive habitualis et inter ista duo extream scilicet revelationem visorum in christo et visorum in aenigmatice per fidem sive actualiter sive habitualiter quae est necessari ad salutem ponuntur plures gradus scilicet in medio et ibidem continentur omnes revelationes prophetae et aliae quae non sunt inmediate in verbo ut sunt fides et omnes quae non sunt fides nec clara dei visio reducuntur ad medium genus et possunt ibi poni diverse species et gradus

Advertendum quod iste 3us modus quantum ad omnes suos 3s gradus potest dividi quidem est modus revelationis absolute sive sit in verbo sine prophetice sive per fidem Alius est modus revelationis conditionate quibus est modus comminatoriae revelationis ita quod aliquid praedicitur conditionaliter aliquando comminando praecise

Conclusio contradictoriam[?] de revelatio tertii generis in primo gradu

Sed quia primus modus maiorem habet difficultatem quantum ad materiam praesentem scilicet modus absolute revelationis etiam de corporali vel spirituali non est ad propositum quia non revelatio assensiva

Sed de revelatione absolute assensiva difficultas est quomodo stat cum ea futurorum contingentia pono conclusionem unam contradictoriam cuidam errori in hac materia et est ista absoluta revelatio futuri eventus nullatenus tollit eius ad utramlibet contingentiam Quidam dixerunt quod revelatio facta absoluta non conditionaliter nec comminatorie infert necessitatem futurorum contingentiam absolute quia deus non potest dicere falsum explicite vel inplicite nec decipere creaturam quibus concessis si deus revelavit et non potest dicere falsum decipere necesse est evenire quia revelatio transivit ideo praedicatum et contraxit necessitatem

Rationes pro conclusio contradictoriam[?]

probatur consequentia in probando simul errorem dictum

Prima ratio

quia talis notitia creata quae est revelatio de futura contingenti est omnino inpertinens ad habitudine causalitatis effective vel finalis ad effectum revelatum ergo eius positio non variat habitudinem causarum ordinatarum respectu effectus producendi nec naturam effectus in se Etiam quo ergo si causae fuissent potestate contingenter iterum contingenter poneretur

Confirmatur nam nomina divina ut prius probatum est nullam imponit necessitatem tuentibus futurorum ergo nec nomina creata quo est revelatio patet consequentia quia creatura minorem habet efficaciam respectu effectus futuri quam divina scientia sed divina non imponit necessitatem effectum producendo etc

Secunda ratio

2o principaliter si esset una intelligentia pure speculativa et nullo modo practica cuius intrinseca conditio esset distincte cognosceret omnem veritatem etc nulla imponeret rebus necessitatem ergo nec nomina quae maioris est efficaciae antecedens patet quia in 1o casu nullam haberet habitudinem ad causas efficientes respectu effectus producendi ex quo praecise intelligeret Etiam patet de oculo videte sorte currente quae non necessitat sortes ergo nomina revelatat quae nullam habet causalitatem non infert necessitatem

Tertia ratio

Item 3o arguitur fortius etiam apparenter dato isto errare sequitur quod christus ymmo tota trinitas cum toto exercitum angelorum non potuisset liberasse christum a sua morte consequens est absurdum et offendit christianum consequentia probatur quia animae christi in incarnatione christi fuerit revelata futura passio absolute ergo si inferat necessitatem oportebat christum patere

Item falsum esset dictum christi dicentis pilato "nescis quia possum rogare patrem ut mittat plus quam 12 legiones angelorum" quia revelatum erit quod non invocaret auxilium

Quarta ratio

Item sequeretur quod deus posset suam potentiam derivere consequens est erroneum consequentia probatur ponendo quod deus revelet se non facturum a actum possibilem fieri cras absolute et catholice tunc arguitur diversimode potentiae dei quia ante poterat facere a actum etp ost non quia revelat quod non faciet ergo non potest antecedens est necessarium igitur consequens et sic poterat se reddere per revelationem in potentem respectu b et sic consequenter respectu aliorum actuum et esset inpotens

Quinta ratio

Quinto posito quod "anima christi ab instanti suae conceptionis cognovit omnia quae verum" patet per magistrum tunc sequitiur quod verbum dei in sua incarnatione inpossibilitat se ad omnes effectus qui ante erant possibiles et qui nunc non erunt patet quia in illo instanti anima christi recepit revelatione de omnibus effectibus possibilibus prius qui non fient igitur ad infinite se impossibilitat ad quae poterit prius igitur fuisset deri?o infinita per incarnationem

Item sequitur quod verbum dei non potuisset aliter redemisse genus humanum de potentia absoluta nisi per mortem patet quia revelatum fuit ita igitur necessariam fuit consequens est contra augustinum et omnes doctores consequenter.

Item sequeretur quod petrus necessario peccavit post revelationem factam a christo quia revelatum fuit sibi absolute quod negaret christum et primo caret ergo necessitabitur ad peccandum ymmo videri necessitabantur ad coc?si?dum et sic inferretur quod omnes peccantes de necessitate peccarent ymmo ex revelatione facta animae christi sequitur quod omnia futura de necessitate eveniunt patet clare quia data ypothesi qudo animae christi omnis veritas est revelata sequitur necessitas et sic nullus praescitus potest salvari nec electus potest dampnari

Sexta ratio

ultimo arguitur investigando quaeritur unde provenit istius necessitas ex revelatione facta non ex divina scientia quia illa esset licet non esset facta revelatio illa etiam non imponit necessitatem ut probatum est prius ymmo est compossibilis continue futurorum nec a n?cu?a creata quia non habet se causaliter respectu effectus

Corollarium

Item inconveniens est quod nomina creata necessitet deum et trahat divinam potentiam ad executionem effectus et sic subicitur divina qualitate creatae quod implicat et sic sequitur quod ista positio habet concedere quod potentiam pure liberam et libere activam facit esse pure naturalem et puere naturaliter concurrere quia per revelationem deus immitteret libertatem et ageret per modum naturae

PrevBack to TopNext