Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 129, de Libertate
Contra heri dictam
primo si positio esset vera sequitur quod voluntas esset omnino indifferens ita quod sine actu staret obiecto alliciente vel movente et sic esset omnino indifferans et ultra igitur non remitteretur et per consequens nullo modo resisteret
Respondendum est distinguendo de hoc quod est voluntatem esse indifferentem si intelligitur voluntas esse indifferens quia ex se non potest in unum vel in reliquum sic absolute est negandum quod sit indifferens obiecto alliciente et movente Si vero sic intelligitur quod sit indifferans id est ex se et sua intrinseca ratione possit prosequi vel non obiecto alliciente vel mo?ve illo modo esse indifferentem non est aliud quam esse vel habere intrinsecam libertatem sicut de m? quia esset indifferens ad hanc vel hanc dispositionem vel formam illo modo negandum est voluntatem esse indifferentem iuxta primum modum sed si 2o modo conceditur
2o sic si ita esset ut ponis sequitur quod voluntas infinite modice resisteret quia resistendo positive per aliquem actum intensius resisteret per sub duplum quam per purum non velle et iterum per subduplum actum intensius quam per purum non velle et sic in infinitum minuendo propter possibiliorem resistentiam igitur infinite modice resisteret per purum non velle quia sperimus quam per quaecumque actum positivum et per actum potentia infinite modice potest igitur per non velle vel non actum infinite modice resistit
Respondetur negando consequens illatum et consequentiam unde respondetur sicut heri de omissione concedo quod per actum positivum intensius resistit et utrumque per subduplum intensius resistit quam per puerum non velle et sic in infinitum nego tamen quod si resistat actu positivo in aliquo gradu quod in duplo remissiori actu in duplominus resistit quia non subduplatur tota resistentia sed solum partialis et minima quae est in actu
Difficultas
Contra nam resistentia voluntatis est intrinsece finita et activitas vel motivitas obiectalis potest esse aliquantae quantitatis scilicet potest habere subduplam proportionem respectu activitatis sic igitur b graduum et motivitas obiecti ut 4or ponatur quod motivitas obiecti dupletur et in duplo plus moveat tunc erit aequalitas tunc iterum augeatur tunc erit proportio maioris in?clitatis obiecti ad voluntatem igitur necessitabit voluntatem cum sit agens naturale et habet resistentiam minorem quam sit eius activitas et per consequens dabitur passio illicita quae superabit eius resistentiam et necessitabit igitur non est intrinsece simpliciter libera plures solutiones possunt dari in hac materia dimisis aliis quia alias dedi modum respondendi dicitur pro nunc quod obiectum licet moveat voluntatem scilicet per primos motus eos causando nihilominus ad actum liberum nec cognitio nec obiectum concurrunt active
ideo quantum ad hoc in voluntate minimus gradus resistentiae sufficeret quia nec obiectum nec notitia secundum aliquas agit in eam sed notitiam praecise concurrit in genere causae exemplaris ostendendo praecise in concurrendo effective vel non causando actum liberum Ita quod productio actus liberi est in sola voluntatis libertate Et sit consequenter dicunt quod voluntas quantum ad actum suum liberum nullo modo potest difficultari sed difficultas est per potentias sensitivas quae non obediunt prompte voluntati in agregando ardua vel fugiendo delectabilia Et istam viam concedunt alii licet concedant actum cognitionis concurrere
Alia via respondendi dicendo de perceptiva potentia voluntatis et activa considerando voluntatem ut activam et ut perceptivam dicendum consequenter quod voluntas est magis activa quam perceptiva unde denominationes perfectionales habentes ordinem inter se sic se habent quod priores semper perfectiori modo id est maior gradu correspondet quam posteriores ut esse actum est denominatio prior quam esse perceptivum
2o considerandum est consequenter quod voluntas per idem formaliter est activa sui actus libere et per idem intrinsece est eiusdem suspensiva et per idem formaliter est resistitiva ita quod eadem causalitas comparatur tripliciter et quia ut dictum est minus est perceptiva quam resistitiva non igitur potest tantum percipere quantum resistetur et quia non movetur ab obiecto nisi perceptive ideo motio a perceptiva non potest esse tanta sicut est eius resistitiva Ita quod illa motio est perceptio et sic semper est maior voluntatis resistentia quam obiecti motivitas
3a solutio dari potest ymaginando quod motio vel allectio obiectalis consurgit ex quadam proportione convenientie obiecti ad potentiam et quia illa datur maxime possibilis inter hanc potentiam et hoc obiectum quae tamen est minor quam activitas vel resistentia voluntatis secundum quam maxime gradu motivitatis movetur potentia tamen minus movetur quam sit eius resistentia
Et quando dicitur dupletur obiectum Respondet quod sic minus movebat hanc potentiam causa est quia habet minorem proportionem convenientem ad potentiam igitur unus movebit igitur duplatio magis probat contrarium quia propositum Ideo in esse motivitatis conveniente minus voluntatem allicieret
Consequenter addebatur una ratio facilis tamen quia si voluntas se sola sufficeret resistere tunc virtutes morales superfluerent consequentia nulla est quia licet sufficeret ex sua intrinseca libertate tamen redditur promptior et ex eis habet modum et ipse multum conformit voluntati et reddunt eam tutam quia cuius habitibus talibus semper resistit ideo fixatur in bonum
Consequenter dicendum est de 2o argumento principali scilicet utrum voluntas subito vel successive agat prima propositio voluntas subito potest producere suum actum id est totum simul vel in instanti Ista propositio supponit quod voluntas se habet active respectu sui actus ad hoc sunt innumerales auctoritates sanctorum ad hoc etiam est ratio nam potentia passiva non habet actum suum in sua potestate ergo numquam respectu actus est libera antecedens probatur quia actus potentiae passive est in potestate agentis applicati ad passum et per consequens agens naturale applicatum ad voluntatem semper ageret naturaliter artum voluntatis igitur non libere et sic licet libere ageret tamen voluntas necessario reciperet
Tamen circa hoc potest esse cantelosa responsio dicendo quod ymmo salvaretur libertas pure passiva per talem modum quia dato agente et applicato ad actus liberi productionem in facultatem voluntatis est actum in se recipere vel non recte sicut causalitatem effectivam ymaginamur liberam in voluntate et non in agentibus inferioribus quia eius causalitas differet specie sub activitate elementarum etc Item passiva potentia voluntatis recipere est alterius speciei a potentia passiva naturali igitur salvatur quod applicato agente ad actus liberi productionem est in facultate potentiae passivae voluntatis recipere actum vel non recipere Quamvis ista positio non potest improbari tamen non videtur rationabiliter fundata ex eo quod tota latitudo causalitatis active videtur supra totam latitudinem causalitatis active videtur supra totam latitudinem causalitatis passive ergo activa causalitas caloris vel ignis vel alterius agentis naturalis perfectior est latitudine causalitatis passive igitur concederet libertate voluntatis quod est inconveniens
Item causalitas libera est nobilissima causalitatum nam deo competit cui nulla causalitas passiva potest competere Ideo de ratione sua scilicet voluntatis est causalitas activa et non passiva
Item arguitur fortius dato eodem agente ad actus liberi productionem applicata voluntas potest oppositos effectus elicere et producere quia dato movente ad persecutionem voluntas potest elicere velle vel nolle sed diversitas effectuum non potest ab eadem causa naturali immediate procedere respectu eiusdem passi igitur est reducendum ad causalitatem activam liberam voluntatis et hoc quantum ad supremum propositionis
Quantum ad principalem propositionis
Sed quia voluntas subito potest etc probatur quia agens naturale materiale quantum est de se potest suum effectum subito producere igitur et voluntas consequentia probatur pro tanto quia velocitas actionis dicit perfectionem in causa agente quia secundum augmentum potentiae minuitur tempus si ergo agenti naturali et materiali convenit quod subito possit etc competit superiori ut fortiori antecedens probatur de lucido quia si subito applicetur ad diaphanum subito causat lumen patet per aristoteles 2o de anima et ex per alia ad hoc est
2o in actionibus naturalibus secundum proportionem potentiae agentis ad resistentiam passi augetur velocitas ergo stante eodem gradu agentis per continuam diminutionem resistentiae augetur contingentiae velocitas igitur si tollatur totalis resistentia igitur infinita velocitas igitur subito producitur Si dicitur quod aliqua non infinita probabitur quia primum suppositum non erat verum sed quia proportio velocitatum sequitur proportionem activitatis ad resistentiam quia potest in infinitum augeri
Corollaria
Primum corollarium
Sequitur quod non repugnat angelo in primo in instanti suae productionis mereri vitum aeternam quia deus potest cauare angelum tamen notitiis sufficientibus in intellectu et dictaminibus sufficientibus ad meritorie agendum et voluntas potest subito producere suum actum ex quo non habet resistentiam igitur etc
Secundum corollarium
2o sequitur quod res in primo instanti suae productionis non trahat necessitatem suae praeteritionis id est si ad potentiam rei non sequitur ipsum esse vel fuisse Gregorius concedti quod adhuc nam plura libertas Tenendo hanc viam dico quod prius angelus in primo instanti suae creationis potuit peccare mortaliter patet ex radice tradita quia potuit habere notitiam dei et praeceptoris quia deus potuit in eodem instanti ostendere sibi 2o in eodem instanti potuit negligere vel transgredi unde patet praecedens corrollarium quod potuit mereri igitur etiam demereri quod ita fuit de facto videtur augustinus assenstire credo 11o de civitate dei draco ille ab instanti suae creationis non stetit Tamen augustinus in eodem determinat se ad contrarium scilicet quod non fuit causatus malus nec ex hoc quod primus angelus in primo instanti peccasset argueretur deus malus quae aeque libere potuit in eodem instanti exire in actum binum sicut in malum et est qualificatus pro tunc in instanti pro quo peccavit Si teneatur quod omne quod est etc id est quod haec consequentia est bona a est igitur necesse est a esse vel fuisse non est salvabile quia potuit peccare in instanti suae productionis non curo de lo?ca quia potuit ante illud creari non tamen concedendum quod potuit etc quia tunc non libere sed necessario peccasset licet adam videatur dicere quod haec copulativa est possibilis esse quod est etc et tamen voluntas in eodem instanti in quo producitur mere libere producit quia prius natura producitur Sed contra arguitur quia huiusmodi actum est necesse esse vel fuisse unde prioritas illa nulla est vel non sufficit tollit praeteritionem est illius effectus
Tertium corollarium
3m adiungo dato quod non potuit peccare in primo instanti suae creationis tenendi quod etiam in eodem instanti tantum potuit incipere peccare quia licet posito quod esse etc et quod non in instanti posset etc tamen in eodem in instanti inciperet peccare vel successive producere in actum quia incipit producere actum prohibitum igitur et peccare Sequitur quod haec consequentia valet sortes tenetur non per incipere peccare in instanti quia ipse incipit peccare in eodem instanti igitur peccat vel non est transgressor praecepti quia replicaretur de primo angelo quia positum est etc ponamus quod habeat praeceptum tunc angelus iste tenetur non incipere in hoc instanti et incipit igitur in hoc instanti peccat Breviter consequentia nihil valet
Ex quo patet solutio rationis fieri consuete scilicet talis ponamus quod deus praecipiat sorti et quod non incipiat peccare per remotionem de praesenti tunc dicunt consequenter quod sortes non potest transgredi praeceptum quia si sic hoc esset quando inciperet peccare per remotionem de praesenti Contra peccat in a igitur etc antecedens probatur quia in a tenetur modo incipere et incipiat igitur peccat
Respondetur patet ex dictis quia consequentia non valet et conceditur quod potest transgredi tunc si sic sit in a igitur incipit etc concedo et nego quod peccat in a Ad probationem quia est obligatus ad non incipiendum in a et incipit igitur dicitur quod solum sequitur quod incipit peccare in a quia ad concludendum transgressionem oporteret arguere per propositiones non dependens a futuro unde consequentia non valet Ego sum obligatus quod non peccem die dominica tamen peccabo ergo transgredior sed bene sequitur quod peccabo quia licet ista sortes incipit peccare videatur de praesenti quantum tamen ad aliud est de futuro et sic propositio de incipit esse non est ponitur de praesenti igitur non sequitur quod peccet sed etc
Quartum corollarium
Sequitur quod non inplicat vel possibile est michi permanentis dare ultimum instans quia voluntas existens in gratia potest incipere peccare per remotionem de praesenti quia inmediate post hoc peccabit igitur inmediate post hoc non erit in gratia
et hoc est ultimum instans esse in gratia quia tunc non est in gratia et immediate post hoc carebit gratia Nisi diceretur quod daretur ultimum instans in esse gratiae sed non in esse qualitatis
via tamen communior est quod non desinit esse gratiae quin qualitatis via tamen communior est quod non desinit esse gratiae quin qualitatis
Item quod possibile sit probatur in exemplo communi tenendo quod qualitatis sit res distincta tunc in rarefactione vel condensatione datur ultimum instans qualitatis aqua incipit motus
2o deus conservat nunc modum vel creaturam aliam mere libere contingenter et potest numquam post hoc creaturam conservare igitur datur ultimum instans rei permanentis in esse quia deus mere libere conservat res
3o deus nunc non producit a effectum producibilem successive et inmediate post hoc potest et in minori tempore potest in duplo et in triplo igitur subito post hoc potest producere et sic datur ultimum instans non esse rei ante sui productione rei producibilis tamen non successive ut a agentibus nunc non est et inmediate post hoc erit
Solutio ad argumentum Altissidorensis
Iuxta hanc viam solveretur argumentum auticiodorensis casus est quod si voluntas possit sic subito producere actum suum sit a et interveniat praeceptum quod sortes teneatur infra horam praesentem producere a actum taliter quod quandocumque potest producere sufficit quod producat scilicet quod in aliquo instanti quocumque deinde adiungitur quod sortes realiter non producat Et in instanti terminante horam sit primo mortuus tunc sortes habuit praeceptum quod produceret actum et non produxit igitur transgressor quaeritur quando non in illa hora nec in instanti terminate quia iam est extra viam nec ante quia quocumque instanti dato ante illud inter ipsum et praesens instans si terminus etc est tempus medium quod potuit ad implere igitur semper ante est in gratia potest dici quod sortes inmediate ante hoc peccavit et tamen in nullo instanti huius fore fuit in peccato vel peccavit sicut si deus non crearet nunc angelum et immediate post hoc crearet tunc nullum instans esset significabile post hoc quando angelus est ante hoc productus Ita sequitur in ista materia dicitur quod sortes inmediate ante hoc peccaverit et tamen nullum fuit instans ante hoc quin in illo fuit in gratia et quod in illo non peccavit sicut de angelo de quo daretur ultimum non esse ante sui productionem Adam dai aliam viam Auticiodorensis dicit quod non peccat in hora sed prius est inpeccato in instanti suae mortis et contraxit peccatum in hora
Contra non est in via igitur dicitur quod si peccare capitur pro aliqualiter se habere in aliquo tempore ad quod sequitur post tempore vel natura se esse in peccato tunc non peccat in instanti illo sed prius scilicet in tempore praecedenti quia in toto illo tempore prae?ati aliqualiter se habent ad quod sequitur quod in hoc instanti peccat et sic peccat in primo instanti suae mortis nec est inconveniens quod contrahat peccatum in gratia Aliter dicit adam scilicet quod realiter peccat ante finem horae quae intellectus noster est limitatus ad discurrendum partis temporis igitur datur ita parva pars quae est insensibilis nunc ante finem horae peccavit quia iam non sufficit discernere tam parvam partem temporis Sed istud non valet quia capiatur infinita potentia quae cognoscat infinitam partem temporis tunc cessit solutio Alia solutio dicitur quod peccat quia exponit se periculo quia tenetur cogitare de praecepto et non facit et sic non ex solo illo mandato peccat sed etiam quod non facit diligentiam suam
unde staret quod duorum contradictoriorum quaelibet inmediate haec erat vera ut ponatur quod una in qualibet parte proportionali denominata ami?tur paris sit vera et alia etc signemus finem horae quaelibet inmediate ante hoc erat vera quia una immediate ante hoc erat pars denominata amo?tur pari et quinque fuit in pari fuit in gratia etc Istud ponit climitio in 2o sophismate a tangit b quod est sophismata 15m