Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 14, de Fide [Palatine Transcription]
[Recapitulatio praedicta conclusio: cum fide, ratio naturalis potest devenire in cognitionem articulorum fidei]
In alia lectione fuit tactum qualiter fides habet roborare intellectum augere eius activitatem et illuminare quantum ad exire in actum in tantum intellectus sit intus potest devenire in actum unde ad cognitionem articulorum fidei uno modo per media extrinseca Alio modo per media intrinseca per media intrinseca scilicet illa quae habent ordinem per modum processus scientifici a principiis ad conclusiones scilicet per media eiusdem generis cum conclusionibus et ex terminis consimilibus terminis conclusionum per media extrinseca secundum quod prius dictum fuit de triangulo vel quia ab auctoritate quia dicitur quod euclides demonstravit vel etiam licet aliquando exivi et pro nunc non occurrit medium recordatum quod alias demonstravi et tunc arguerem sic quidquid est scitum a me alias vel demonstratum mihi alias est verum sed etiam igitur etc Ita potest esse de articulis fidei primo quod aliqui sunt qui realiter non relucent in creatura ut est de articulo incarnationis Alii sunt qui habent habitudinem necessariam ad creaturam tamquam causa ad effectum sicut deum esse quia est habitudo creaturae ad deum et ergo potest ex creaturis concludi deum esse et potest concludi non ut currit respectu productionis creaturarum ut essentia sed ut trinitas et ideo effectus habet habitudinem ad causam tamquam ad causam trinam Et ideo rationaliter dicitur quod articulus fidei relucet in natura ita quod lumen naturale adiutum fide potest de ducerededucere articulum sic quod intellectus adiutus lumine fidei potest roborari id est quantum ad eius activitatem dico ista solum probabiliter et credo quod non debeat alicui imputari ad malum si loquatur solum probabiliter nichilnihil asserendo cum sobrietate et humilitate
[Media extrinseca per quae potest probari fides]
Restat adducere media extrinseca ex quibus habet probari fides primum medium quod tangit wilhelm parisiensis in libro Nam ab initio mundi ante sufficientem promulgationem fidei fuerunt facta miracula in attestationem veritatis fidei et duraverunt miracula apud iudaeos quam diu non recesserunt a lege unde cristus "non solu veni solvere legem sed ad implere" Sed postquam recesserunt a fide non fuerunt per eos facta miracula et illa miracula apud nos sunt continuata quam diu fides indiguit et quam diu non fuit satis promulgata
[Ratio octo Scoti ad probandum fidem]
Doctor subtilis in prologo suo ponit octo media quae debent merito movere quod ista fides sit saluberrima
primum medium firma prophetia evidentium quia multa dyxeruntdixerunt prophetae quae postea facta est evidentia
2m per istam concordia doctorum distantium ab invicem distantia locali sibi secuti sunt per moysen et concorditer locuti sunt quantumcumque distarent omnes de christo nostro salvatore quamvis aliqui obscurius et aliqui clarius et erat tota expectatio in deorum et quando venit refutaverunt
3m auctoritas scribentium si videamus quales fuerunt in vita et moribus etc Unde aliqui exposuerunt se morti ergo bonitas morum excludit fallaciam seductionis ergo non erant suspecti de mendacio Aristotelis quarto ethycorum "omne mendacium de se pravum" 2o mendacium est totius religionis subversivum et ideo nephandissimumnefandissimum est et ideo non potuerant stare in hominibus bonorum morum mendacium impedit optimam conditionem hominum inditam homini scilicet quod unus credat alteri
4m simplicitas promulgantium si per magnos philosophos et rethores secus si esse quia forte imputaretur prudentiae sed hoc non per simplices utque de facto petro qui fuit grossus antiquus piscator promulgavit coram potentibus et sapientibus ita quod ceperit ignaros ad fidei altissime demulgationem ergo signum quod ille deus fuit ex quo tales simplices ita illustravit
Quintum medium sollicitudo recipientium quia spiritu sancto docente erant multi libri scripti resecati
Si obicitur de miraculis gentilium lactantius bene respondet dicit enim quod daemones libenter seducunt genus humanum iam aliquando faciunt miracula ut adorentur Et sicut legitur in legenda sancti anthonii ipsi scivit applicare aliqua laesiva et postea removeret illa et sic videntur curare 2o licet aliquando apud gentiles fuerint visa miracula tamen non ad fidem sed ad alium finem etiam semper fuerunt facta per malos Dico nominaliter mirabilia
7m rationabilis contentorum quia ista lex nichilnihil praecepit nisi rationale et prohibet omne malum
Advertendum quod difficultas credendorum est inpertinens ad agibilia si credamus in particulari quod deus est aeternus et unus qui sic ponit uno cultu colit essentiam et trinitatem istud non est contra moralia et ideo contra quodcumque philosophum apparetur fides nostra Avicenna in libro suo ultimo metaphysicae dicit quod felicitatem corporis optime tradidit machametus propheta michimihi felicitatem anima alterius theologi machametus praedicavit voluptates sed naturalis philosophus non Et dici avicenna quod evitando et faciendo contra legem corporis anima efficitur quodammodo saeculum intelligentiae et reputatum totius universi et sic avicenna videtur dicere de nostris theologis licet non ita expresse
[Plus rationes morales pro probandum fidem]
Item in materia morali non semper oporteret habere demonstrationem Secundum alphorabium multi sunt modi probandi fidem per testes actuum primo vobis michimihi testes per legem sicut christus met arguit contra dyabolum Scriptum est non temptabis divinum etc per pactum permenentum per veritatem Affectio vehemens ad bona temporalia tollit affectionem spiritualium
[Corollaria contra aliquos, qui dicunt quod theologia est scientia superior fide]
magister henricus de eucha dicit quod theologia est supra fidem Sed dico quod habitus fidei est nobilior et debet poni superior
dicitur tamen contra quod habitus theologiae est clarior et declarabilior igitur tenet consequentia quia quanto in aliqua latitudine aliquid magis appropinquat ad summum tantae est altioris speciei modo ista est clarior et alia scilicet fides est aenigmatica Respondetur quod aliquae sunt perfectiones essentiales et quaedam modales modales quae non habent se tamquam proprie passiones illae non communicantur proportionaliter sicut essentiales et stat bene quod denominatio modalis communicetur inferiori speciei et sic theologia quantum ad aliquam materialem denominationem magis imitatur deum ergo est superioris speciei negatur consequentia
Eutha dicit quod theologia est scientia et tamen praesupponit fidem istud non stat quia nulla conclusio potest esse evidentior principiis ex quibus etc quia si sic conclusio demonstrata vel credatur et aliquod principium est dubium conclusio non erit scita
ergo si theologia praesupponit fidem vel in modo arguendi semper supponit unum articulum non habebit maiorem evidentiam Contra aureolum dicentem quod est falsum solum habitus declarativus et non adhaesivus Contra alios dicentes quod theologia non est nisi una notitia consequentiarum ita quod non est nisi habitus quo unus scit consequenter loqui istud est falsum quia tunc non esset una pars logicae scilicet ars obligatoria et sic theologus nichilnihil cognosceret assensive Etiam claudianus fuisset theologus et hoc non quia fuit paganus dicit multa de christo
[Duae conclusiones]
[Prima conclusio: scientia et fides sunt compossibiles simul]
Infero duas conclusiones prima scientia et fides sunt compassibiles de eodem adaequate patet capiamus istum articulum deus est de isto est fides et cum hoc scientia verum est doctores faciunt difficultatem utrum de eodem simul stant evidentia et aenigma gregorius tenet oppositum
[Prima objectio et responsio ad primam conclusionem]
si ita esset quod aliquis simul haberet actum sciendi est fidei sequeretur contradictio quia evidenter assentiret eidem et non assentiret igitur antecedens patet quia bene sequitur iste assentit per fidem ergo non evidenter et ultra iste assentit scientifice ergo evidenter et per consequens idem assentit evidenter et non evidenter
Respondetur concedendo sortes assentit evidenter a et sortes assentit non evidenter a nec sunt de praedicatis contradictoriis quia ly assentit includit suum participium unde bene concedetur sortes vidit hominem et sortes videt non hominem et sic concedendo ambas Et ultra ergo sequitur quod sortes evidenter assentit et sortes non evidenter assentit Si negatio est infirmitas concedo quod simul stant ut homo est alias et non homo est alias Si teneatur infirmitanter negantur in illa non evidenter assentit etc est falsa vel negatur illa consequentia Sortes assentit non evidenter ergo non evidenter assentit sortes bene actus sciendi est actus clarus et evidens et actus fidei est obscurus modo non est inconveniens quod christis vidit sortem in vero et etiam per sensum et tamen una notitia est infinitum clarior Et potest dici de compositis sicut est simplicibus ut quod cristus a conclusionem sciret in verbo et etiam sciret a conclusionem in proprio genere Item stat quod aliquam rem videam immediate per radios rectos et eandem simul in speculo per radios reflexos modo una est clarior quam alia
[Secunda et tertio objectio et responsio]
Si argueretur per apostolum "fides est non apparentium" ergo veritas fidei non apparet debet intelligi quod non est apparentium per eam Ita quod obiectum non escenditur evidenter per fidem ita quod fides est habitus aenigmaticus et sic licet non apparet per eam ergo non oportet apparet vel non est apparentium nego consequentiam Augustinus dicit quod non vides debet intelligi per fidem
2osecundo sic pari ratione in patria posset esse actus fidei tamen clara dei visione hoc est falsum et contra augustinus de doctrina cristiana et apostolum quia solum remanet caritas
primo dicitur quod de potentia dei ordinata est quod fides non remanet ergo non potest negatur consequentia Aliter dicitur quod non remanet actus vel quo ad actum sed bene quo ad habitum et hoc bene tenent multi doctores ulterius dico quia non est in conveniensinconveniens concedere quod maneat quo ad actum quia est actus nobilissimus et ergo ponere ibi ad decorem universi
Contra arguit clara dei visio repugnat aenigmatice Responsio quod de potentia dei absoluta contraria possunt simul stare Aliter dicitur quod non contrariantur ut dictum seu declaratum est 3o arguit sic quod fides non staret cum cognitione sensitiva ergo dico aliquid est falsum ymoimmo staret cum cognitione sensitiva et intellectiva Alii doctores dicunt quod habitus scientificus bene stat cum actu fidei et etiam habitus cum habitu et quod consideramus probatur primum nam sic aliquis habituatus credendo quod deus est postea fiet demonstratio tunc habitus credendi stat cum actu sciendi quia habitus ille non subito corrumpitur Totum dictum eorum stat in hoc quod actus non est compassibilis actui Et ego superaddo quod actus est compassibilis actui quia possibile est quod per illos habitus exeant in actus
[Secunda conclusio: lumen naturale in infinitum procedit cum adiutorio fidei]
2a conclusio lumen naturale in infinitum procedit ascendendo per latitudinem veritatum a principiis distantium unde lumen naturale non iutum est valde parvae efficaciae sed mediate etc sicut dictum est prius
Circa quod ymaginariimaginari potest quod daretur aliquis gradus luminis naturalis quo dato variaretur modus communis investigationis verbi gratia eadem propositio potest valde diversimode sciri ut patet de quinta propositione euclidis quae dicitur fuga miserorum quae difficulter demonstratur ab euclide Sed bragnus valde faciliter demonstrant eam ita quod dabitur unus gradus in lumine naturali per quem exiret in actum sine discursu unde aliqui sunt ita depressi quod non intelligunt vel non capiunt istud principium Si aequalibus aequalia demantur remanentia erunt aequalia Confirmatur quia principium et discursus non requiritur nisi propter defectum luminis sed fiunt discursus ut acquiratur lumen ergo si lumen esset sufficiens habens ipsum immediate exiret in actum sine discursu unde in lectione sequenti moderationem aliquorum in dictorum utque in conclusione de actibus in credendi et sciendi
Circa textum
Circa textum conclusio Spiritus sanctus non procedit prius aut posterius a patre quam a filio unde posset aliquis ymaginariimaginari quod pater produceret mediate filio ex quo est ibi ordo dicitur licet quod pater est priori ordine quia producit filium tamen pater et filius respectu spiritus sancti habent se aequae aeve ita quod unus non prius aut posterius ulterius notandum est pro intellectu aliquarum conclusionum sequentium in textu quod filius dei procedere a patre per modum naturae et spiritus sanctus dicitur procedere vel spirari per modum voluntatis unde generare est procedere et spirari est procedere Item spiritus sanctus procedit a patre non quomodo natus sed quomodo datus aliud vero procedit per modum generationis
On this page