Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 131, de Incarnatione
Propositio
Alia lectio Primo ponam conclusionem fidei in hac materia ex qua inferam contra errores deinde particularius declarabo
propositio sit haec sicut christus ihesus verus s dei filius a patre per generatione procedit aeternaliter sic idem filius homines ex matre virgine processit aeternaliter sic idem filius hominis temporaliter etiam per generationem
haec est satis elbam?m series Ioannes primo capitulo nam postquam filii dei generatio descripta est ibi in principio erat verbum et consequenter descriptum est quod "omnia per ipsum facta sunt" quae sibi competunt per aeternam generationem sequitur temporalis generatio scilicet "verbum carum factum est" quam generationem ad utrumque modum ysae 53 "reputat in enarrabile dicitur enim generationem eius quis enarrabit" quam quod non vita humana sed spiritu sancto revelante confessus est petrus apostolus dicens "tu es christus fili dei" vini quam ad primum Quantum ad utrumque apostolus ad philippenses 2o "inter cetram dicit formam servi accipiens factus de muliere" hoc idem ipse met ostendit quantum ad 2am generationem dicens "pater maior in esse" Item "tristis est anima mea usque ad mortem" quae quidem competunt ipise christo secundum naturam assumptam quantum ad aequalitatem divinae perfectionis ostendit se esse deum dicens "ego et pater unum sumus" Item per quam philippo factam "qui videt me videt et patrem" igitur clare innuit se esse filium verum hoc est contra haereticos dicentes ipsum esse praecise filium ad optimum
Corollaria: contra errores
Primum: contra errorem assentium christum esse hominem purum
patet primo error seu haeresis hebeonis et pauli sarrositani et fotini haereticorum asserentium ipsum hominem purum sed participatione divinae maiestatis glorie etc denominabitur esse deus more antiquorum etiam philosophorum unde scriptura "dixi dii estis" Etiam homerus gentilis dicit hectorem filium priami esse quasi dei filium propter virtutis excellentiam ymmo et heroycam virtutem habentes gentiles gentiles vocabant deos vel divinos patet 7mo ethycorum ut ponitur exemplum de hectore et homero narrante patet igitur quia haec est haeresis pescifera Item inducitur testimonium christi dicens "exivi a patre et veni in mundum" scilicet aeternaliter a patre unde dicit "antequam abraham fieret ego sum" ubi asserit se esse ante eisu generationem temporalem
Secundum: contra Manichaeos
2o infertur contra haeresim manararum dicentes quod non assumpsit sibi corpus verbum christum sed praecise fantasticum et apparens solum et non habebat corpus patet quod est contra scripturam iam indictam nisi forte diceret quod loquitur secundum multitudinem more scripturae quia aliquando vocatur leo quandoque agnus et sic etiam homo similitudinarie Sed repellitur quod sacra scriptura numquam consequenter et conformiter utitur similibus quin 2am regulam sint nulla recipienda ut apparet de rebus in se virorum apprentibus habrae statim sequitur et adorat verum ubi denotatur quod vel angeli vel trinitas personarum sub similitudine describatur tamen subiungitur et innuitur quod non erant veri
Tertium: contra errorem quod christus corpus caeleste sibi assumpsit
3o patet circa valentinam dicentis quod corpus celeste sibi assumpsit et nichil de virgine sed materiam celeste sibi vivit Et haec error et praecedens ex eadem radice per pullularunt scilicet tenuerunt quod sunt duo praterita rerum scilicet bonum et aeternorum et aliud malum et corrumptelum infra concavum oribs lunae contentarum quorum scilicet corruptelum principium est princeps tenebrarum scilicet diabolus ideo tenuerunt quod omnia corruptibilia sint realiter et intrinsece mala et sic contraria secundum quod sunt mala habet effectus malos ideo non decuit quod christus expugnaret infinituum reciperet materiam sibi subiectam Conta istum errorem est scriptura sacra quae contra eos probat exemplo consedebant se esse christianos unde ad Romanos primo "factus est ex semine david secundum carnem" Item vocant eum esse "factum ex muliere" ergo de virgine sumpsit corpus suum Item ad hebraeos 2o "angelos nusquam apprehendit sed semen abrahae" id est non assumpsit angelum etc
Quartum: contra errorem antiquorum dicentium deitatem supplere vicem animae
Sequitur quintus error scilicet arrianorum dicentium divinitatem supplere vicem animae ymaginantur christum realiter compositi ex corpore et deitate falsum est quia non est homo quia divinitas non est communicabilis secundum gradum praecise figurante Et non constitutive et si sit non tamen limitate
Quintum: contra errorem Theodori[?] et Nestorii
patet sexto error theoderii monestem et nestorii sectatorum eius dicentium quod christus est realiter homo sed conceditur esse deus quia est templum dei in quo singularissime habitat tota deitas Ideo dicunt communiter quod virgo gloriosa non dicitur proprie mater dei sed hominis quia licet praedicata deo competentia attribuantur hominem christo non tamen dicunt econtra quod secundum eos conceditur christus esse filius dei dominus gloriae sanctus sanctorum non tamen econtra conceditur quod deus sit passus vel mortuus vel de virgine natus Contra quam nestorium processit sirillus allexandrinorum episcopus et fecit generale consilium congregari ubi determinatum eset quod virgo gloriosa deum genuit et quod realiter est mater dei et quod persona hominis et dei sunt adaequate unica persona et quod homo vere est deus et deus homo unius et sic nedum convivatur nestorius ex auctoritate sed ex consilio generali ecclesia solempniter congregata
Sextum: contra errorem quod christus non in duabus naturis consistit
Septimo patet euticis unde ex caracteribus non potest haberi utrum sit euticis vel euticis unde ponit quod licet christus ex duabus naturis in una persona cnosistit non tamen in duabus naturis Contra quem boecius edidit librum de duabus naturis in una persona christi ymaginatur ad salvandum unitatem per se humanae et divinae quod duae naturae concurrant pure ydemptice et sic licet christus ex duabus naturis subsistat non tamen in duabus eo quod ydemptitate concurrunt Contrarium est verum alias non esset verus homo nisi habeat humanitatem ut humanitatem haberet nisi materiam et formam ex quibus constituitur
Septimum: contra errorem quod filius dei assumpsit sibi hominem identitatum sibi
Octavo patet falsis opinionis datentium filius dei assumpsit hominem ydemptitatum sibi haec opinio modernorum non ponitur inter haereses reputo quod sit falsa est enim modernorum ymaginatio istorum
et hanc viam recitat Auticiodorensis et dicit eam fuisse episcopi seu onen? in 3o de ista materia et videtur sentire cum eo unde ymaginatio scit in hoc quod ihesus christus natus de virgine et conceptus realiter est homo et videtur ymaginari quod humanitas christi realiter est homo et persona et deinde quod 2a persona in divinis taliter vivit sibi illum hominem quod realiter sunt eadem persona scilicet vivit pure ydemptitate quod una sit alia et econtra et sic sunt una persona
Contra argitur primo data ista sequitur quod quaelibet creatura potest fieri deus et incipere esse deus quia qua ratione deus ydemptificat sibi aliquam creaturam eadem ratione aliam ponit et sic quaelibet creatura potest esse beata independens et inmensa Consequenter quod materia prima potest beatificari esse independens actus et immensus et purus et sic sequitur quod omnia praedicamenta perfectionalia cuiuslibet speciei quantumcumque in fine esset communicabilia
Item sequeretur quod deus esset realiter annichilabilis patet in casu nam homo christus est realiter annichilabilis quia potest dimitti et annichilari et tamen est deus igitur deus est annichilabilis
Item sequeretur quod deus potest peccare quia homo christus potest dimitti et suo humanitati reliquae igitur peccare et rem miserrimus et per consequens deus et communiter dampnari
Item si sic nulla est differentia essentialis nec aliqua diffinitio est essentialis quia quaelibet cuilibet potest competere quia qua ratione potest creaturam ydemptificare sibi ita creaturam creaturae et sic diffinitio hominis competeretur materiae primae et cuilibet ydemptificabili et sic ars demonstrativa diffinitiva parum quae sunt contra theologiam et logicam unde haec positio concedit consequenter sicut dicit auticiodorensis has propositiones Quae sicut deus incipit esse homo ita econtra homo incipit esse deus et sic concedunt quod aliqua res potest realiter incipere esse deus et esse noviter deus patet de homini assumpto
Item dato quod praeexisteret non repugnat quin deus assumpsisset in unitatem personae et sic inciperet esse deus absque sui inceptione Consequenter concedit quod deus est assumpsit quia homo est assumptus hominem ut ponit differentiam inter has assumpsit hominem et assumpsit naturam humanam Consequenter concedit quod idem eset assumens et assumptus Consequenter quod homo assumpsit hominem Consequenter concedit quod de est assumptus quia homo est assumptus qui est idem cum deo Ex ista positione sequuntur inconvenientia dicta salvat tamen haec positio multas auctoritates primo dicente quod homo factus est deus qui non potest salvari dicunt nisi per ydemptifcationem potest responderi quod nititur sic homo factus est deus id est factum est ita quod homo est deus Similiter homo incipit esse deus id est ita incipit esse quod homo est deus unde de vi vocabuli sunt falsae quia numquam aliquid incipit vel potest incipere esse deus quia christus semper est deus fuit deus et inseparabiliter est deus quia semper emanat emanavit etc
Si arguitur quod ymmo ad potest incipere vel desinere esse deus Sit a instans dimissionis humanae naturae christus tunc homo non est deus et immediate ante hoc homo erat deus igitur in hac instanti homo desinit esse deus Ita de incipit per remotionem de praesenti scilicet hoc instans incarnationis Responsio est facilis nam in terminiis connotativis talibus dupliciter providendum est uno modo quod in propositione de praesenti demonstretur absolute sine connotatione est pro quo supponit subiectum et tunc patet faciliter quia demonstrando personam verbi illa de praesenti est falsa scilicet hoc non est deus ratione convocationis conceditur ista homo non est deus Simile est de ista album desunt esse unde licet sortes desinat esse albus tamen non sequitur quod album desinat 2o potest dici quod propositio de praeterito ubi agitur de desinit debet praecedere et de praesenti debet sequi cum pro nomine relativo ut christus desinit esse deus exponitur sic christus immediate ante hoc fuit deus et ille nunc non est deus et tunc 2a est falsa quia ly ille non refert nisi significatum materiale et sic patet quod instantia non concludit
Octavum: contra errorem quod natura divina et natura humana identice concurrunt in unam personam
Sequitur conclusio falsitas opinionis dicentium quod licet natura humana et divina sint inter se realiter distincte concurrunt tamen ydemptitate in unitatem personae ymaginor concedo quidque scriptura sacra dicit quod realiter sunt ibi duae naturae realiter divina et humana et iterum humana composita est ex duabus naturis scilicet materia et forma et licet istae tres sint inter se distinctae concurrunt tamen in viam ita quod sunt christus et unicum suppositum et est opinio multerum modernorum ymaginatur sicut anima et materia prima sunt realiter prima humana et illa simul iuncta sunt christus et cum anima est etiam eadem persona Ista expresse fuit opinio opinio hugonis de sancto victore quod anima se vere homo et persona humana et cum hoc anima et corpus simul sunt etiam eadem persona humana hanc viam tenuit wilhelmus parisiensis etiam wilcliff in tractatu quodam Item proportionabiliter ymaginatur quod istae 3s naturae simul iunctae sunt verbum dei et 2a persona et christus et vera per se et cum hoc natura divina in eidem persona
Aliter ymaginati suerunt alii scilicet dato asino et quod anima humana informaret totam compositum asini tunc resultans ex omnibus ut dicunt esset asinus et homo et idem homo esset asinus et tamen praeexistens esset asinus et esset homo et sic plures naturae concurrunt ydemptitate in aliquod unum suppositum et inter illas aliquae sunt idem spiritum proportionaliter divina natura et duae quae humanam constituunt concurrunt ydemptitate in unitatem personae sic quod sunt una persona et divinitatem personae est illa eadem Contra viam quam videtur tenuisse sanctus bernhardus in floribus suis dicens quod sicut unica natura divina est tres personae distinctae quarum una non est alia Ita christus est unica persona universa et tres naturae realiter inter se distinctae
Contra arguitur quia sequitur pirmo quod persona divina sit multitudo rerum essentialiter et intrinsece distinctarum quia christus sic est 3s naturae quarum una non est alius ymmo essentialiter distincta quod videtur divinae simplicitati repugnare Sequitur ymmo quod est compositus ex multis essentialiter distinctis
Item nulla pars multitudinis essentialiter distinctorum est agregatum ex omnibus simul ergo sequitur quod christus vel verbum dei quod est pars huius multitudinis quia constituitur ex tribus et divina natura habet unitatem in hoc trinario ymmo nulla pars multitudinis est tota multitudo ideo christus habens rationem partis non potest habere rationem totius
Nonum: contra errorem quod natura assumpta est realiter deus et sic deus factus est homo
Sequitur 10o contra tenentes quod natura assumpta realiter est deus et sic deus factus est homo et homo deus haec positio deficit primo quia supponit quod deus possit per intrinsecam actuationem et informationem creaturae communicari cuius contrarium fuit alias deductum 2o deficit quia dato humanitas christi esset deus etc non salvat tamen difficultate materiae scilicet qualiter persona divina et humana sunt una persona non relinquatur
Decimum: contra errorem quod in christo sunt duae sumpta et unita persona
Ultima opinio ponit quod in christo realiter sunt duo supposita et unica persona ymaginatur quod humanitas assumpta realiter sit suppositum distinctum a divino supposito
2o quod de ratione personae es habere suprema dignitatem saltem negative inter aliqua unita et ideo quia divinum est principalius quam humanum agregatum consistit una subsistentia personali et licet sicut plures subsistentiae non tamen personales
haec positio deficit quia coincidit cum nestorio quia habet concedere quod homo christus non sit deus quia ibi est unus homo alius a deo et secundum veritatem idem est suppositum humanae naturae et deus modo secundum istam positionem suppositum divinum non est suppositum humanum
Item idem est formaliter in homine persona ypostasis et spiritum quia nihil est persona humana nisi ex subsistentia quia creatura rationalis est persona unde suppositum generale est ad subsistentiam omnem Etiam subsistentia humana vocatur subsistentia Ideo in divinis ponantur tria supposita ideo quia subsistentiae creaturarum vocantur subsistentiae et sic apparet quantum ad modos dicendi quod nullus eorum dictorum potest cum veritate stare
On this page
Primum: contra errorem assentium christum esse hominem purum
Tertium: contra errorem quod christus corpus caeleste sibi assumpsit
Quartum: contra errorem antiquorum dicentium deitatem supplere vicem animae
Quintum: contra errorem Theodori[?] et Nestorii
Sextum: contra errorem quod christus non in duabus naturis consistit
Septimum: contra errorem quod filius dei assumpsit sibi hominem identitatum sibi
Octavum: contra errorem quod natura divina et natura humana identice concurrunt in unam personam
Nonum: contra errorem quod natura assumpta est realiter deus et sic deus factus est homo
Decimum: contra errorem quod in christo sunt duae sumpta et unita persona