Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 132, de Incarnatione
Notanda
Primum notandum
Alia lectio pro declaratione praesentis materiae sciendum quod suppositum est ultimata alicuius naturae subsistentia quia difficultas ad inteligendum quid nomine suppositi intelligatur pro cuius intellectu notandum quod ordo reperitur tendentiarum unius rei ad alteram
Quinque tendentia
prima est formae ad suum subiectum sive illam sit substantialis sive accidentalis Et haec dividitur quia quaedam est actualis et quaedam habitualis primum notum est Exemplum 2i ut est tendendum animae separatae ad suum corpus proprium
2a tendentia eset partis ad partem in ordine ad totius constitutione et ex hac consurgit unio partium continui et earum continuitas
3a est locati ad locum suum naturalem hac enim tendentia tendit ignis ad contactum concavum orbis lunae quae est sibi conveniens locus et naturalis
Secundum notandum
2o advertendum quod praeter quinque dictas habitudines tendentiarum est alia tendentia cuiuslibet rei ad se ipsam vel ad sui existentiam si nata sit ex se existere vel in alterius existentiam si non sit nata ex se existere tamquam in quod termino rationem quietis habente licet non ultimate quantum ad creaturas et hoc temrinus vocatur subsistentia Iuxta quod modum quodlibet compositum substantiale sibi et suae naturae derelictum tendit in se ipsum tamquam in propriam unitatem quod appetit et in qua quodammodo quietatur quamvis non ultimate deinde omnia accidentia et cuius pars in ipsum tamquam intrinsecam eis unitatem tendunt subsistere
Tertium notandum
3o notandum quod denominationes concretive omnium tendentium in aliquem terminum vel in aliquo tamquam in illud in quo subsistunt communicatur ipsi subsistentiae unde et accidentia in toto composito naturali ex istentia sive inhaereant primae materiae sive non tamen toti compositorum nominationes communicavit scilicet subsistentiae principali qua subsistunt unde proprie quamvis causalitas inhaereat materiae non tamen denominant eam calidam sed subsistentiam principalem scilicet totum compositum Consimile est de forma substantiali quae licet inhaereat materiae non tamen denominat materiam viventem vel intellectivam ex sua inhaesione sed totum compositum quae est ultimata rei subsistentia
Corollaria de tendentia creaturarum
Consequenter sequitur ex hoc quod variabiles sunt secundum beneplacitum divinae voluntatis sicut alias exemplatum est detendentia naturali ignis ad concavum orbis lunae quae sic subiacet divinae voluntati quod naturaliter potest ex divino statuto deorsum tendere et ibidem naturaliter quietari
Sequitur quod licet quodlibet compositum substantiale totale suae naturae derelictum tendat inpropriam subsistentiam quodlibet tamen tale impropriam subsistentiam potest non tendere vel in se tamquam inpropriam subsistentiam
Sequitur quod quodlibet compositum substantiale totale suae naturae de relictum tendat inpropria subsistentiam quodlibet tamen tale quod realiter nunc est suppositum vel subsistentia vel ypostasis potest realiter desinere esse suppositum subsistentia vel ypostasis patet ex radice tacta Nam tendentia creaturae ad se vel ad aliud citra finem ultimum est variabilis ideo deus potuit cuiuslibet creaturae tendentiam in se ipsam tamquam inpropriam subsistentiam suspendere ita quod potest actualiter in se non tendere Sequitur ex eadem radice quod quaelibet creatura potest actualiter in deum tendere tamquam in subsistentiam ultimatam Ita quod actualiter appetant in deum subsistere et non in se et quia divinae potentiae non repugnat hanc tendentiam terminare
Conclusio quod stat naturam humanam non tendere in se vel ad eius subsistentiam propriam sed in Deum
hic radicatur difficultas et concluditur quod stat naturam humanam tendere ad se tamquam ad subsistentiam ultima causa nec consequenter stat quod in deum tamquam in ultimatam subsistentiam tendat et sic habetur sufficiens ymaginatio praesentis materiae quia sufficit quod natura humana non tendat in se tamquam in subsistentiam propriam et quod in deum tamquam intendentiam quam appetit et quod deus terminet huiusmodi tendentiam quia
Corollaria
ex hoc sequitur quod sit huius naturae subsistentiae et suppositum vel ypostasis scilicet ex descriptione posita Et ex 3o notabili sequitur quod in huiusmodi habitudinis subsistentiae deus sit realiter suscipiens denominationes coniectivas tam naturae competentes quam accidentibus in ea subsistentibus
Et sic salvabitur quod est homo rationalis risibilis et sic de aliis quae competerent naturae humanae si per se subsisteret Et ista est manuductio clarissima in hac materia quantum pati potest unde ysaias generationem eius quis enarrabit quod de utraque generatione nititur
Sequitur primo quod nulla materia est essentialiter et intrinsece suppositum vel subsistentia nisi realiter sit tria sumpta et tres subsistentiae patet ex deductione prior Nam quaelibet creatura tendens ad sui subsistentiam vel in se tendit tendentia primae contingenti et ab ea remobili ergo non est intrinsece realiter essentialiter et inseparabiliter sua subsistentia ypostasis vel suppositum Ideo sola essentia divina quae est huiusmodi est talis unde nulla est natura creata nisi possit desupponiri quod est medium conludendi in se non subsistere sed tendentia naturae divinae ad suas proprias ypostases est inseparabilis perpetur et aeterna ideo est intrinsece
Sequitur ulterius quod quaelibet subsistentia creata potest desinere esse subsistentia absque hoc quod aliquid a parte rei desinat esse vel aliqua res patet ex possibili variatione tendentiae creaturae in propriam subsistentiam ex qua nichil apaerte rei variatur id est nichil non acquiratur vel dependitur
unde dato quod quaelibet creaturam subsistentiam suppositaretur et esset eius subsistentiam tunc quaelibet desineret esse subsistentia et tamen etc Cum tamen stat quod aliqua res desineret esse ad igitur non sequitur a incipit esse asinus ergo a incipit esse nec sequitur a desinit esse asinus igitur a desinit esse primum patet in hoc casu quo deus esset cuiuslibet creaturae actualis subsistentia vel inciperet esse etc ad removeret Naturam humana asinina etc et deus inciperet esse asinus lapis homo et sic de aliis denominationibus suppositionibus tamen non inciperet aliud
Item in alio casu non supernaturali stat quod aliquid incipiat esse homo et tamen non incipiat esse aliquid nam significata per residua hominis praeter eius brachium illa incipit esse homo et non incipit esse aliquid quia nichil acquirit sed potius deperdit aliquid Similiter angelus de potentia dei absoluta ut videtur posset vel met informare vel cum alio angelo unitive concurrere ad modum quo duo gradus albedinis simul concurrentes constituunt unam quantitatem quo dato angelus desineret esse suppositum eo quod de ratione partis est non esse subsistentiam ultimatam sed in suo tota subsistere Ideo angelus scilicet materiam reformat desineret esse subsistentia angelica non tamen desineret esse vel si cum alio angelo concurreret et iterum fieret suppositum vel acquirendo Et sic potest esse suppositum vel subsistentia vel ypostasis modo naturali patet ex dictis quod praedicata concretiva suppositionalia contingenter competunt creaturis quia esse hominem et sic de aliis concretis denominationibus personalibus pure contingenter dicuntur de natura humana vel humanitate per carentiam tendentiae possunt removeri quia talis tendentia ut dictum est ponitur contingens et adnutum dei variabilis
Sequitur quod omnes res creata mundi potest deo suas denominationes concretivas communicare patet quia potest in eo ultimate subsistere igitur consequentia tenet quia de ratione subsistentiae est denominationes contrarias concretivas omni tali subsistentia subsistentium et quia ut dictum quaelibet res creata potest in deo subsistere subsistentia ultimata ideo potest deo communicare sua praedicata concretiva
Dubium de unione
Utrum quaelibet res sit a deo supposibilisAdvertendum tamen quod dubium est inter doctores utrum quaelibet res sit a deo supponibilis vel suppositionaliter deo unibilis
una opinio dicit quod nulla nisi sit nata esse suppositum vel subsistere subsistentia propria verbi gratia quia accidentia non possunt esse sua intrinseca subsistentia ideo non potest ea vivere sibi suppositionaliter Q?tur etiam partes sive sunt essentiales sive integrales maxime tamen essentialis non possunt per se subsistere ideo non sunt unibiles deo ypostatice vel suppositionaliter quia non habent propriam subsistentiam ideo deus non posset eis sic uniri ut sit eorum subsistentia
Alii dicunt quod ymmo generaliter Ista difficultas est vocalis per?ae et non realis Nam si per suppositare intelligatur esse suppositum alicuius rei quae sibi derelicta esset met suppositum tunc evidens est quod positio prima haberet veritatem Si autem intelligatur per supponitare esse subsistentiam alicuius sic constat quod cuiuslibet rei deus potest esse subsistentia vel suppositum et quamlibet sibi suppositionaliter vivere Et sic iste modus est magis tenendus quam primus patet nam inter duo defacto fuit unio materiae ad verbum quae tamen materia non habet rationem suppositi sed potius partis sibi derelicta vi tamen cuius unionis verbum suscepti denominationes concretivas ex parte materiae sibi communicatas ut iacere inseparabiliter quod non potest competere verbo divino indivisibili ex parte sui sed ratione rei corporalis sibi unite vel naturae assumptae Ideo patet quod res quae non est de se natura esse suppositum potest de uniri suppositionaliter id eest deus potest esse eius subsistentia ratione cuius competunt sibi denominationes concretive Simile est de anima quia conceditur quod christus descendit ad inferiores ymmo eest articulus fidei et tamen hoc non esset quod nisi fuisset unio talis quod verbum dei fuisset animae subsistentia ratione cuius habitudinis reciperet denominationes concretivas animae competentes id est per animam communicabiles Et sic patet quod illa difficultas resoluta ad sua principia valde modica est patet ergo quod respectu cuiuslibet creaturae potest deus habere habitudinem talem ex qua consurget ydeomatum communicatio patet quia potest cuiuslibet creaturae esse subsistentia ideo potest recipere praedicata concretiva et per consequens ydeomata illi naturae compotentia
pro declaratione advertendum quod ydiomata est vocabulum graecum Et dicitur ab ydos quod est forma et enoma quod est nomen quasi nomen formae vel proprietatis rei vel sumptum ab illa
2o notandum quod naturae causatae duplex competit ydeoma vel duplicia competunt ydeomata id est praedicata proprietatem rei experimentia Quaedam competunt intrinsece et inseparabiliter tamquam propriam ut humanitas competit hoc praedicatum esse humanitatem vel naturam humanam intrinsece et inseparabiliter et esse animalitatem et sic de aliis praedicatis abstractivis Similiter animae competit intrinsece esse vitam Alia sunt quae non inseparabiliter competunt inseparabiliter naturaliter tamen sed absolute non absolute sicut esse hominem competit naturae humanae causa quam eius proprietas naturaliter inseparabilis quia sibi ipsi derelicta in se ipsa subsisteret et sic de aliis ut esse animal corpus substantiam etc absolute tamen illa sunt separabilia quia humanitas potest in se non subsistere et sic non potest non esse subsitentia Et sic praedicta inportantia subsistentiam sunt ab ea removibilisu et sic vocantur talius praedicata ydeomata vel praedicata proprietatem rei exprimentia ymmo utraque talia
Advertendum ulterius quod alia praedicata experimentia conditionem naturae quae sunt concretiva et remobilia absolute illa possunt communicari subsistentiae in qua huiusmodi natura potest subsitere unde vi unionis humanitatis ad verbum humanitas non communicat verbo praedicata sibi essentialiter et intrinsece communicata quia non communicatur sibi quod sit humanitas vel animalitas et sic de aliis Alia autem praedicata vel ydeomata quae sunt concretiva sunt removabilia sicut eius subsistentia quia illa semper sequuntur subsistentiam rei ideo sicut contingenter competunt in se subsistit ita praedicata sibi contingenter competunt unde humanitas christi nec est homo nec animal nec corpus sumendo illa nomina seu praedicatur pure concretive nec substantia sic sumendo sed corporalis substantialitas etc
patet quod unio ypostatica in christo potest sic describi Est unio vel habitudo verbi ad humanam naturam veritate cuius facit persona divina humanae naturae subsistentia et sic vel est nisi fieri naturae subsistentiam ita quod tollat ymaginatio tendentiam naturae propriam et subsistentiam doctores utuntur terminis armatis ex quibus communiter scholares non capiunt fundamentum ideo totum aedificum est resolvere ad terminos claros
Quod haec unio est similis unioni accidentis ad suum subiectum
Pro maiori manuductione praesenti materia ymaginandum est iuxta doctorem subtilem quod haec unio est valde similis quantum ad aliquid unioni accidentis ad suum subiectum unde quantum ad aliud dissimilitudo est quia actus inhaeret subiecto et informat Et quantum ad hoc debet haec habitudo tolli operando naturam humanam ad verbum dei quia dicit potentialitatem quando et imperfectionem
Alia est habitudo accidentis ad subiectum quia subiectum est quoddam modo subsistentia accidentis et quasi eius consistentia quia habet rationem quod?o sint vel conservantis in quam alia res tendit ideo illa habitudo est ex qua consurgit denominatio concretiva quam accidens consuevit communicare suo subiecto Ad propositum circumscribendo inhaesionem vel informationem Si ymaginemur humanitatem habere illam habitudinem ad verbum per modum in iutentis suae subsistentiae in qua subsistit virtute cuius communicat sibi denominationes concretivas sicut albedo communicat suo subiecto denominationem suam concretivam habebitur ymaginatio ita quod quantum ad hoc habeat modum accidentis Et sic humanitas se haberet per modum formae et nullum per modum subiecti et subsistentiae et sic esset homo per humanitatem et tamen est res simplicissima Et sic patet quomodo salvabitur communicatio ydeomatum quia iste homo est deus et deus est homo et sic nititur fieri communicatio ydeomatum quando praedicta quae compoterent humanitati si esset suppositum competunt deo et econtra unde conceditur quod homo est omnipotens immensus et aeternus et ille homo aeternaliter a patre procedit ille homo creavit caelum et terram Et viceversa deo competit praedicata humana scilicet quod est passibilis mortuis resurrexit ascendit ad caelum etc Et haec est explicatio communicationis ydeomatum Et ista ymaginatione habita faciliumum est dicere ad propositiones difficiles
Notanda: qualiter deus utitur creatura
pro tamen particulari expressione materiae advertendum ultimo quod deus utitur creatura generaliter tamquam instrumento et praecise in bonis operibus licet servetur cum hoc valde bene libertas ut alias dictum est
2o quod potest duplici modo specialiter uti instrumento uno modo ipsum modo ad operationes spirituales facultatem instrumenti excedens secundum influentiam communem 2o quod potest specialiori modo uti instrumento extrinseco et etiam corpore proprio tamquam instrumento intrinseco vel manu vel pede vel alio membro Item duobus modis ymaginandum est quod verbum vitatur humanitate ipsam elevando quantum ad primum ad operationes naturae facultatem excedentes 2o tamquam proprio instrumento ad proprias operationes exercendas et istud est difficilius
Opinio Chatton
Ego prosequar viam schoton in 13a distinctione 3ii sententiarum videlicet quod tanta est haec benedicta unio ut verbum sit ita plene humanitati illapsum quod omnis volitio et cognitio ubi sit huic humanitati congnitio et volitio Et sic eadem est operatio dei et humanitatis assumptae ideo deus materiam humanam supra se quasi rapuit ad ultimum gradum possibilem commentari et cum tam in trinitate ut omnes divesa operatio praeter emanationem ad intra sed omnes quae est executiva adextra humanitati vel animae christi realiter competat Et haec est alta ymaginatio et pulchrum considerationis iudicio meo Ex hoc raptu humanitatis supra se et ex communicatione operum consurgit quod non subsistit in se sed subsistentia divina et nullum est super naturalis subsistentiae ex qua consurgit et competunt nullo hanc radicem ponit sanctus thomas contra gentiles in 4to
Tunc ponuntur corollaria declarativa doctoris Sequitur primo quod humanitas christi nullo modo potest peccare unita patet quia omnis eius operatio est supra totius naturae suae facultatem et quia deus non potest creaturarum speciali motione inclinare ad malum igitur etc.
2a radix est quia omnis divina operatio vel volitio vel cognitio est sibi etiam operatio vel cognitio et non potest ibi esse repugnans volitio vel cognitio igitur etc
3o sequitur quod haec benedictissia unio est formaliter habitudo quia est supremus gradus attingendi undique ultimatum sine igitur est maxime beatitudo
Infero consequenter quod beatitudo animae christi nullo modo dependet ab humanitate vel anima ymmo econtra humanitas vel anima ymmo econtra humanitas vel anima christi dependet a sua beatitudine et in ea subsistit et eius subsistentia est simpliciter beatifica
Sequitur consequenter quod vi huius unionis ipsa respectu cuiuscumque operationis est potens nam est sic in deum rapta quod omnis divina volitio vel cognitio est etiam sibi etc ergo quidquid ad extra etc patet quod tam respectu regiminis spiritualis id est militantis ecclesiae vel temporalis vel naturalis ipsa est causa universaliter inmediate deo subordinata ad omnium effectum productionem
Ex quo patet quod in primo instanti suae conceptionis habuit divinam supra omnia astra et etiam influentiam superiorem ad omnes causas concurrentes 2as ad sui conceptionem scilicet ad intelligentias angelos et totam curiam angelorum patet ex illo illapsu haec est doctorum sententia quia magister dicit quod deus communicavit sibi omnia cognoscere quae verbum Ricardus dicit quod sibi communicata est omnipotentia quia eius potentia est per velle eius imperativum quod est divinum et sic eius velle est simpliciter infrustrabile Ex quo salvatur quod nullus angelus quantumcumque perfectus potest adaequalitatem beatitudinis animae christi pertingere nisi per unionem ypostaticam quia iste est superius gradus perfectionis adextra communicabilis Augustinus in rebus part?s ortis nulla fuit maior gratia et sic gratia humanitatem gratificans
Salvatur consequenter quod beata virgo habeant supremum gloriae gradum creabilem sibi communicabilem de potentia absoluta tamen non est ita beata sicut humanitas christi et virgo gloriosa sunt eiusdem perfectionis et quia virgo dicitur plena gratia quaeritur quomodo gratia virginis non adaequatur gratiae christi differentia est quia gratia virginis est creata et alia increata Notandum quod opinio communis aliter tenet videlicet quod unio ypostatica est praecise subsistentia naturae taliter quod praecise supplet vicem suppositi creati ideo dicunt quod vi unionis verbum ypostatice nullum nichil communicat notatur nisi quia subsistat eam et posset hoc in puris naturalibus et per consequens sive gratia
Opinio Scoti
Pro qua opinione arguit scotus nam inquit natura per prius subsistit in se ipsa quam in ipsa ad operetur hoc omne apparet de natura in se subsistente quia suppositum est actionis et actiones sunt suppositorum
ergo si assumatur ab alio per prius subsistet quam exeat in opus naturae quam et res non potest subsistere subsistentia alienam nisi infinita veritate et infinito modo concurrente quam quando causatur in se subsistit et ideo vi huiusmodi unionis nullum se communicat non solum ut subsistentia ita quod concursus obiectivus non potest separari a concursu
Sed replicatur quia concessum est quod deus potest esse subsistentia creaturae irrationalis ergo beatificabit creaturam irrationale negatur consequentia quia licet deus se uniformiter quantum est ex parte sui naturae rationali et irrationalis quia tamen natura rationalis est capax beatitudinis et alia non Ideo ex hoc consurgit quod irrationalis non est beatifica et alia est ut actualis cognitio potentia in anima mea est michi cognitio et ipsa potentia in lapide non est cognitio lapidi