Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 16, de Fide [Palatine Transcription]
[Conclusio: cum fide, lumen naturale in infinitum plures veritates potest pertingere quam se solo posset scientifice]
In alia lectione 17 In quadam lectione fuit tactum quod vigore luminis fidei intellectus potest in venireinvenire modos investigandi multo breviores quam sit communis modus Prima propositio quamvis fides sit cognitio aenigmatica vigore tamen sui luminis in infinitum plures virtutes potest lumen naturale pertingere quam se solo scientifice
prima pars patet ex dictis apostoli Nam fides est non apparentium ergo de ratione fidei quod sit cognitio aenigmatica et hoc ex pro visione divina ut per eam meremur quia non haberet meritum ubi esset evidentia secundum gregorius
2asecunda pars patet Nam si solo potest ad pauca quia naturalis investigatio non iuta in paucissimos veritates potest ymmoimmo potius in errores sed ad iutaadiuta fide in veritates naturaliter deducibiles potest etiam in alias infinitas non contentas sub latitudine veritatum naturaliter deducibilium sine adiutorio speciali unde possumus ymaginariimaginari duas latitudines veritatum unam naturalium et aliam extra illam et aliam in illam potest theologus
[Corollaria]
[Primum: theologia est omnium scientiarum perfectiva]
Ex quo ponit ipsam theologiam esse perfectissimam extensive quia in multa plura potest etiam intensive qui perfectiori et nobiliori modo cognoscitur quaecumque veritas quam per quamcumque aliam scientiam
ymaginandumimaginandum est quod est ordo veritatum in cognoscendo et dependentia quantum ad nos communiter ut quod et conclusio non potest fieri nisi praesciantur centum Sed iste ordo et processus non est nisi ex parte defecturum intellectus quia quantum est de se quaelibet veritas relucet in suis principiis ergo si augeatur vigor intellectus et lumen eius per fidem potest in illam veritatem cum paucioribus mediis et sic patet quod non est ordo essentialis in tali latitudine processus
pro intellectu dicendorum ponitur ista diffinitio theologiae Theologia est habitus scientificus cognoscendi deum in se et in habitudine ad suas creaturas specialiter rationales maxime ad hominem ut felicitabilem Scientificus autem in quam in lumine naturali cum adiutorio fidei Ista descriptio sumit originem ex nominis interpretatione unde dicitur a theos quod est deus et logos etc
pro intellectu diffinitionis est advertendum quod capio hic theologiam pro infimo gradu theologiae unde theologiae multiplex est gradus unus est simpliciter incomprehensibilis et est ipsa met divina scientia de qua exclamando dicit paulus "O altitudo divitiarum" Unde illa est supremus gradus latitudinis theologiae 2ussecundus gradus est theologia animae christi unde ipse fuit doctor theologorum primus id est summus secundum humanitatem et ego loquar de scientia creata et est secundus gradus aequalis in multitudine cognoscibilium cum primo gradu Nam sicut dicit magister "Anima christi novit omnia qui verbum" Ita quod notitia animae christi est notitia omnium veritatum de deo etiam de creaturis et sic christusquotus secundum suam humanitatem habet vel habuerit perfectissimam theologiam creatam dispar cum inperfectioneimperfectione Nam huiusmodi actus vel habitus primo est creatus et dependens quodammodo accidens in infinitum deficiens a comprehensione divinae veritatis apparet mihi quod dicendum divinae theologiae
[Secundum: circa theologiam Christi et diversos gradus theologiae]
Advertendum quod multum refert cognoscere recte secundum omnia praedicata de ipso enuntiabilia et ipsam comprehendere ita quod non sequatur anima christi cognoscit deum secundum omne praedicatum dicibili de deo ergo comprehendit deum quia ad reputandum tunc non solum requiritur ipsam cognoscere secundum omne praedicatum de ea dicibile sed ultra requiritur quod cognitio sit ita perfecta in esse cognitionis sicut res cognoscibilis est in se vel sicut obiectum est in se Et quia obiectum est absolute in mensumimmensum intensive ita notitia esset ita immensa intensive et ergo nulla creatura potest esse talis sed sola divina notitia est de dei comprehensiva Alii gradus possunt poni in latitudine scientiarum ultimum scilicet beatorum unde infinitae sunt tales species cognitionum de eadem re subordinatae una perfectior alia
Ista conclusioconsequentia non valet Anima christi cognoscit omnia in verbo ergo habet omnem notitiam creabilem quia data aliqua visione dei aliquantae perfectionis esset dare aliam maioris perfectionis et sic in infinitum Credo verum quod possint esse infinitae species agnitionis quarum quaelibet esset omnium veritatum praesentativam et tamencum quaelibet perfectior alia esset Et per consequens ex hoc quod anima christi haberet theologiam repraesentativam omnium veritatum non sequitur quod haberet supremum gradum quia etc Et non intelligitur quantum ad multitudinem sed quantum ad modum praesentandi Sed propter auctoritatem doctorum dicendum quod in latitudine theologicarum communicabilium anima christi habet supremam possibilem non solum quantum ad multitudinem sed etiam quantum ad perfectionem unde magister deus contulit sibi quidquid potuit et per consequens quicquid concravit sibi statum beatitudinis et per consequens speciem in illa latitudine supremam
Sequitur corrollarie quod sub theologia animae christi sunt infinitae possibiles quarum quaelibet etc
Alii sunt gradus theologiae qui non omnium veritatum sunt repraesentanti nec secundum multitudinem obiectorum nec secundum perfectionis modum cognoscendi
potest ymaginariimaginari quod si angelus relinqueretur suae naturae vel alia creatura excedens nos ex sua naturali perfectione et lumine suo naturali posset in veritates altiores quam nos quia esset perfectorum speciei sua cognitio quam adae in statu innocentiae Etiam in statu praesenti sunt multi gradus secundum intentionem fidei ut in homine consequenter disposito secundum quod fides magis intenditur tanto quantum ad effectum lumen naturale vigorative
[Tertium corollarium: ex diversos gradus theologiae ad diversos conceptus Dei]
Sequitur quod secundum diversitatem huiusmodi graduum diversi conceptus correspondent isti termino deus Nam secundum primum gradum correspondet conceptus simpliciter et absolute et immensus et ipsius dei adaequate repraesentativus et sic proportionaliter de aliis
Ulterius secundum alios gradus correspondent alii conceptus quidam communissimus alius specialis quidam connotativi veri et quidem falsi quidem habuerunt conceptum talem qui significabat deum esse corporalem Alii conceptum connotatem aliquid de deo repugnans scilicet quod sit potentiae finitae et neccessarionecessario movens Et sic patet quod vis affirmativa formata ab illis sic deum cognoscentibus scilicet conceptu connotativo alicuius sibi et repugnanter fuit simpliciter falsa
Credo quod aristotles habuit conceptum verum de deo licet male diffinivit unde ista consequentia non valet sortes habet conceptum in cuius diffinitione deo ponit repugnans igitur habet conceptum falsum quia staret quod erraret diffiniendo et sic staret de aristotle quod habuisse conceptum verum de deo scilicet deus est et tamen male diffinivisset
dico quod conceptus dei prout est considerationis theologicae vel connotat vel est medium in mediateimmediate inferendi quod deus est summum bonum universaliter perfectum vel quia connotat vel complexus est vel ex modo suo vel naturaliter potest esse causa inferendi quod deus est summum bonum etc Et sic dico consequenter quod iste terminus deus est subiectum in theologia Nam sibi conpetivitcompetivit omnes conditiones subiecti secundum communem considerationem vel secundum communem modum dicendi de subiecto quidquid enim considerat hoc est in ordine ad ipsum
[Quartum corollarium: primum principium nostrae theologiae]
Sequitur quod deum esse est primum principium nostrae theologiae Advertendum quod de habenda huiusmodi conceptum fuit maxima difficultas apud antiquos intantum quod rabbi moyses tenet quod deus non potest concipi nisi conceptu negativo removendo imperfectiones creaturarum scilicet quod deus non mutabilis etc Et istius opinionis videtur esse santus thomas in summa ipsa in prima parte contra gentiles dicit ulterius rabbi moyses quod fuit unicum nomen apud gentiles scilicet nomen tetragramaton sed fuit paucis notum non quod sit istud nomen scilicet illud nomen quatuor litterarum
Sequitur quod habere conceptum vere theologicum dei non potest quis sine fide vel sine adiutorio speciali Et quia deum esse et simpliciter primum sequitur quod omnis veritas cuiuscumque scientiae et omne principium est theologicae considerationis Advertendum quod sicut dicitur in naturali philosophia eadem res consideratur per methaphysicum et per naturalem Ad propositum dicitur quod primum potest esse uno modo consideratum ut est quaedam conformitas ad principium scientiae theologicae Alio modo ut est de rationum intellectus ad suam beatitudinem utroque modo est de se consideratine theologiae et sic de qualibet alia veritate unde quaelibet potest considerare ut de rationali creaturae in deum Etiam quaelibet ut exemplata a divina veritate in reducibilis tam in fine boni tocius boni et cum quaelibet habeat ad deum huiusmodi beatitudinem
[Minora corollaria]
Id circo theologia nulla scientiae subalternatur nec ipsa proprie alias scientias subalternat et causa est ex suo modo considerandi quia nulla alia sic considerat
Sequitur quod plures sunt in venibilesinvenibiles scientiae non habentes ordinem inter se quam iam sint inventae patet quia solus modus considerandi variat scientiam
Sequitur licet omne verum sit theologicum non tamen omne est fidei patet quia iuxta ymaginationemimaginationem anticiodorensis fides est praecise circa veritates concernentes speciale regimine generis humani quo ad salutem Sequitur quod minus bene dictum est fidem se extendere ad propositiones contingentes concernentes creaturas quae sunt inpertinentes veritatibus pertinentibus ad salutem
Sed contra capiamus unam propositionem contingentem ut ponatur quod deus praecipiat sorti levare vestucam vel ex fide tenetur credere quod teneatur ad levandum vestucam tunc sic ista fides declinat nunc ad veritatem ergo prius patet quod non mutatur propter adveniens praeceptum respondetur quod non est inconveniens aliquam veritatem de novo subiacere fidei quia incipit habere aliquam rationem quam prius non habebat
Sequitur quod quaelibet res perfectius cognoscitur facilius per theologiam quam per quamcumque aliam scientiam patet quia philosophus naturalis non cognoscit rem perfecte nec modum suae productionis quia nescit quod est variabilis modus suos nescit quod applicato agente potest non agere nescit quod activitatem eius posset suspendere
Circa textum
Circa textum scilicet ad quartam distinctionem spiritus sanctus procedit a patre et filio aeternaliter Item etiam mittitur ad creaturas temporaliter pater et filius mittunt spiritum santum ad iustificationem creaturae sed difficultas est utrum spiritus sanctus formaliter possit esse etc ista tractabitur in distinctione
On this page
[Primum: theologia est omnium scientiarum perfectiva]
[Secundum: circa theologiam Christi et diversos gradus theologiae]
[Tertium corollarium: ex diversos gradus theologiae ad diversos conceptus Dei]
[Quartum corollarium: primum principium nostrae theologiae]