Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 17, De Fide [Palatine Transcription]
[Quomodo Deus subiectum theologiae est]
In illa lectione Dictum est prius quod deus est subiectum theologiae sub quadam ratione secundum quam potest elici immediate iudicium quod deus est universaliter perfectus et hoc potest contingere temporaliter vel quia conceptus quem habemus de deo est complexus quod est inmensaeimmensae perfectionis vel est connotativus vel quia de natura sua sic primarie est existens simplicis
[De praedicatis Dei]
ubi advertendum quod deus nisi a se ipso est comprehensibilis et ideo non est aliquis conceptus nobis possibilis adaequate et sufficienter simpliciter deum repraesentans sed praedicata creaturis attributa nobis nota ad ipsam transferemus per quandam similitudinem scilicet quia videmus creaturam esse attribuimus deo et sic intelligere et velle et aliis praedicatis perfectionalibus attributis creaturis et hoc est propter penuriam praedicatorum deo propter conpetentium Advertendum quod aliqua praedicata dicunt perfectionem simpliciter et alia perfectionem limitatam scilicet mixtam cum inperfectioneimperfectione unde anshelmus perfectum simpliciter dicitur quod est melius ipsum quam non ipsum Et expraemitur sic negando quod perfectionem simpliciter vocat denominationem perfectionis simpliciter Tunc intelligitur quod illud praedicatum dicitur perfectionale simpliciter quod sic se habet quod eo ipso quod conpetit alicui illud arguitur esse melius quam si non competeret vel arguitur quolibet alio esse melius cui non conpetit
ut esse vivens est praedicatum perfectionale simpliciter quia etc Alia dicunt limitatam perfectionem scilicet speciei vel generis ut esse hominem esse animal Advertendum quod ipsa vocabula vel ista praedicata quae sic dicuntur de creaturis non dicuntur de deo nisi secundum quandam in propriam translationem supponitur pro praesenti et postea probabitur etc
[Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo]
Ex isto consideratur limitatio ingenii et imperfectio et infinitas in mensitatisimmensitatis dei In isto fundata est opinio formalitatum Nam deus existens ydempticusidenticus idem ens etc quia non possumus uno conceptu concipere Ita crediderunt aliqui quod sicut est nobis neccessitasnecessitas propter incomprehensibilatem divinae perfectionis uti variis vocabulis deo attributis quod ita necessitas proveniat ex parte alicuius varietatis ex parte rei
[Nomen proprium Dei]
Sequitur quod omne nomen sine aequivocatione de deo dictum est omne et simpliciter singulare unde wilhelmis parysiensis infert consequenter quod esse in primaria sermone est terminus singularis et infert hoc in sin? de dei nominali magisterio Et dicit ibidem quod esse in primaria sermone est terminus singularis et mere deo conveniens et intitulatur ille liber aliter de trinitate unde dicit quod quaelibet conceptus dei sibi proprius formaliter includit esse unde ymaginaturimaginatur quod conceptus dei si debeat esse dei realiter et formaliter includit esse et existere cum exclusione possibilitatis non existendi
Cum moyses interrogabat Respondit "ego sum qui sum" Nam hoc est sibi proprium dicit wilhelm Etiam "qui est misit me" et sic ipsemet usus est isto vocabulo tamquam sibi proprio sic quod fuit sibi proprium nomen connotans negationem inperfectionisimperfectionis et affirmationem actus pmoi[?] cum exclusione meliorationis
[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]
Sequitur quod in solo deo idem est esse et essentia secundum istum doctorem nomen solum ad rem sed etiam quem ad modum concipiendi sic quod non potest eius essentia concipi sine existentia Boetius in libro de problematibus tenet quod in creatis esse et essentia distinguuntur similiter Sanctus thomas et wilhelm parisiensis
[Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur]
unus modus quod esse et essentia secundum istum doctorum rationem solum ad rem different ad modum quo ponuntur distinctiones formalitatum nam distinctio formalitatum non ponit distinctionem realem ut bonitas et sapientia in deo sunt idem secundum rem differunt tamen formaliter
Alius modus wilhelmi parisiensis unde ymaginaturimaginatur quod creatura quantum est de se est omnino fluxida et insufficiens ad esse nostrum quod requirit quandam in timitationem[?] dei maiorem quam sit formae ad materiam Et ymaginaturimaginatur quod esse creaturae est deus sic quod creatura denominatur extrinsece esse a deo recte sicut cognitio denominat intellectum cognoscere ita in timitas et principalitas denominant creaturas esse
[Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis]
Sequitur quod omnis conceptus deo proprius sit esse et per consequens dato quod sit simplex realiter in se Respondet ego sum quia sum Nam hoc est sibi proprium dicit wilhelm Etiam qui est misit me et sic ipse met usus est isto vocabulo tamquam proprio nomen connotans negationem inperfectionis et affirmationem actus puritum exclusione meliorationis Sequitur quod in solo deo idem est esse et essentia secundum istum doctorum nomen solum ad arem sed etiam quem ad modum concipiendi sic quod non potest eius cum aequivalet conceptu quodammodo proportionali et sic potest ymaginariimaginari quod aliqua notitia est simplex et aequivalenter complexa si esset ad principium perfecte reputationis omnes veritates repraesentaret
[Utrum sit notitia contingens de subiecto theologiae?]
Sed utrum contingentes veritates repraesentet est aliqua quaestio dicunt aliqui doctores quod in deo est contingentia sic quod est signum alicuius contingentis complexi veri et sic deus potest ymaginariimaginari propositio contingens aut contingenter deus est notitia huius antichristus erit et sic est contingens notitia per modum signi Et sic per modum propositionis posset concedi quod esset assensus respectu alicuius contingentis quia capitur contingens prout est differentia propositionis unde deus est iudicium alicuius respectu quod non potest fore vel non fore Cum hoc stat quod deus sit summa necessitas et quod in ea nulla sit contingentia prout immediate respicit res prout res distinguitur a signo dico quod ille conceptus qui ponitur subiectum theologiae apud nos non potest haberi nisi cum adiutorio luminis fidei et diligentia magna quia in illo relucet divina bonitas et inclinat ille conceptus ad maiorem cognitionem dei cuius conceptus carentia causa multorum errorum quia consequenter labimur in varios errores
quod solicitudosollicitudo debet adhiberi ad habendum huiusmodi conceptum et consequenter tutum est procedere per actus reflexos Et huiusmodi conceptus ignorantia defecerunt philosophi et ceciderunt in errores varios Quidam posuerunt eum solum liberum libertate complacentiae et agere necessitate naturae unde si concepisset ipsum simpliciter perfectum aliter iudicassent de eo Sed ipsi non dixissent esse perfectionis simpliciter esse liberum libertate contradictionis sed esse rationabiliter limitatum secundum quod congruit naturae et universo
Et ideo averrois 12o methaphysicae negat ipsum ad extra se cognoscere unde si concepisset ipsum ut universaliter perfectum bene concepisset etc Epicurus et sui sequaces deficiunt qui dicunt deum nichilnihil curare quia dicunt licet cognoscat creaturas tamen nichilnihil curat quomodo regantur et si divinam providentiam cognovissent non negassent Et dixerunt omnia fieri secundum casum Et quod deus non irascitur de peccatis hominum et sic negant omnem divinam providentiam Lactantius fecit de deo contra epicurus unum librum et suos sequaces unde deus dicitur irasci quando disponit pro delictis
Notandum quod quanto conceptu theologiae subiectum esset perfectior tanto ad plures conclusiones esset aptus
Concessa divina omnipotentia facile est inducere quod dei est quod potuit creare in mundum quia est in mensaimmensa illa potentia creatio mundi ille effectus est in infinitum minor Item facile est inducere conversionem panis in corpus christi passionem christi in eius est resurrectionem habito conceptu bono de deo omnes articuli sunt valde facilis adhaesionis scilicet habita inmensitateimmensitate suae potentiae Et si est illa potentia mirabilis non mirum si habeat mirabiles proprietates et operationes
Circa textum
Circa textum prima conclusio Spiritus sanctus non solum procedit a patre et filio temporaliter sed etiam a se ipso unde ista processio non est nisi quadam gratificatio et sic dicitur descendere non quia movetur sed quia sanctificatio creaturae est a spiritu sancto effective opera terniis sunt ad extra indistincta
2a conclusio filius fiat visibiliter missus et istam missionem operare sunt omnes tres personae ita quod est unio factus per totam trinitatem sed terminus unionis non est nisi unum et una persona et sic operare sunt ad filium voluerunt incarnari
3aterta conclusio etiam filius in visibiliterinvisibiliter mittitur ad bonum sensum quia sanctificat
4aquarta conclusio quod pater non propter hoc dicitur maior quia procedit filius et eemanat ab ipso quia filius procedendo et emanando capit totam perfectionem conceditur tamen quod filius minor est patre videlicet secundum humanitatem unde christus met dicit quod pater maior me est secundum humanitatem
On this page
[Quomodo Deus subiectum theologiae est]
[Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo]
[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]
[Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur]
[Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis]