Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 18, De Fide [Palatine Transcription]
[Recapitulatio et intentio pro hoc lectione]
[Prima conclusio: fides non est pars antecedentis in processu theologico, tamen requiritur ad scientifice assentiendum]
prima propositio quaestionis fides non intrat processum theologicum tamquam pars antecedentis ad theologicam conclusionem probandum ipsa tamen requiritur ad sic scientifice ad haerendum
probatur prima pars quia nus[?] creditum vel dubium numquam infert conclusionem servitam probatur saltem quia non sequitur ex dubio scitum probative licet bene illative quia ex falso bene sequitur verum unde conclusio sequitur debiliorem partem antecedentis ut consequenter dicit et hoc quo ad scire et in processu probtivo
2a pars scitis prius fuit radicata Nam lumen natural sibi derelictum non acciperet speciales veritates theologicas
[Qualiter fides conferat ad lumen naturale]
unde secundum quod prius tangebatur et applicandum ad propositum qualiter lumen naturale intim per fidem veniat ad theologicas veritates primo fides fortificat intellectum 2a illuminat intellectum 3o liberat eum ab erroribus et etiam ab apparentia rationum sophisticorum
[De tertia via: Utrum intellectus assentiat immediate sine apparentiis opponentis]
scilicet fides tollit et liberat intellectum ab erroribus et apparentiis rationum sophisticarum Diometon dicit quod data aliqua propositione cum aliqua apparentia et proposita intellectui si nulla sit apparentia ad oppositum intellectus assentit et sic est de principiis primis quia nulla apparentia est ad oppositum et sic in ista radice fundat assensum principiorum Etiam dicit quandocumque intellectus componit propositionem quando non sit motuum ad contrarium naturaliter assentit
Sed non credo sibi quo ad hoc quod instantia est de propositione dubia ut si intellectus componet et formet istam stellae sunt pares sed diceret sic quod quando intellectus componit propositionem et est aliqua apparentia ad illam et nulla ad oppositum et etiam assentit et sic de fide respectu luminis naturalis unde apparentia quantumcumque modica tamen remotione apparentiarum ad oppositum sufficit ad causandum assensum
[De tertia via: quomodo fides tollit apparentia falsa]
et sic de fide quia fides tollit apparentias contra fidem et causat assensum licet aenigmaticum tum removet assensum et sic de fide quia fides tollit contrarium de veritatibus theologicis Etiam quia sic apparentiae per fidem intellectus etiam sufficit ad ex lumine naturali exire in assensum cum adiutorio fidei
Pro quo notandum quod assensus pure intrinsecus variat quandoque processum demo?ratum Nam sit quod sortes habeat huiusmodi assensum respectu platonis quod plato habeat sylogismossyllogismos fasigraphos in materia demonstrativa et postea plato faciat sibi sylogissimumsillogisimum et sic sortes concedit maiorem minorem et connam[?] et tam[?] dubitabit consequens conclusionem
Si dicatur quod hoc est contra philosophum primo poteriorum quia stetis maiorem minore consequentiam esse bonam etc R? quod aliud intelligitur ubi non est aliquis artus in generali adhaesivus quod in aliquo esset ibi deceptio unde staret quod sortes crederet alias scivisse se crederet demonstrative A b c conclusiones et post reperiat se fuisse deceptum
[Corollaria]
Infertur cor?re[?] quod circumstantia persona loquentis in mutur[?] de evidentia et assensu conclusionis quique iuvat et sufficit cum aequali apparentia quae in alio non sufficeret vicem in suspecto
Advertendum quod fides est proprie loquendo respectu dei et necessariorum quae ad salutem ita quod habitus adhaesivus respectu illorum uqae neccessarianecessaria ad salutem scilicet sub ratione amabilis dei vel timendi dicitur amabilis propter bonitatem timendi propter iustitiam unde semper deus debet includi unde quando dicitur quod mortui resurgent debet impleri quod deus faciet mortuos resistere et sic de aliis semper includendo deum in talibus Etiam consequenti fides ne dumnedum habet unum pro obiecto sed etiam bonum
et ideo fides est quidam minor et ideo incitat intellectum ad veritates theologicas requirendas et cognoscendas facilime enim credimus quibus afficiuntur et sic iste est unus modus fidei praeter modos tactos et ideo lumen naturale ratione amoris exit cum minori motivo saltem qu?um[?]
est ex lumine naturali in assensum omnes veritas mune? potest considerari ut a deo ex emplata[?] sicut dictum est prius infertur in mathematicis est bonum atque finis vicem prout mathe?lus cadunt sub theologica consideratione Infert bacon quod philosophi non habuerunt plenam notitiam de yrideiride quia non noverunt casum finalem debet hoc alias tractabitur veniendo ad naturam
[Principia theologiae]
[Primum principium theologiae et secunda conclusio lectionis: Quamvis 'Deum esse' est primum principium theologia, tamen simul conclusio theologiae]
[Secundum principium theologiae, Deus est omnipotens et liber, concluditur ex primo principio]
3m principium potest poni libera dei omnipotentia ita quod in processu theologice primum principium est deum esse 2m est quod deus est omnipotens et liber To?m 2m sequitur ex primo quia deus est quadam res universaliter perfecta in nichilnihil perfectionis de est et ex hoc sequitur secundum principium vocatur primum quia per ipsum plura alia deducuntur sic quod respectu aliquorum dicitur conclusio et aliorum principium Et per ignorantiam istius habet ortum quasi omnis error in philosophia
[Obiectio philosophorum contra liberam Dei omnipotentiam
unde philosophi habue?t istud quod idem non acit nisi idem istud est magnae apparentiae in lumine naturali quia videtur quod eo ipso aliquod omnino eodem modo se habet adaequate non producit in mediateimmediate idem
et sic ymaginatiimaginati sunt quam absolute deus non potest in mediateimmediate plura producere et consequenter quod non posset non agere et sic posuerunt quod ab aeterno fuit mundus Avicenna in sua metaphysica exponit aristotelem quod omnes res fuerunt productae non esse ad esse quia primo caeli dicit aristoteles ab ipso datum est omnibus esse et vivere et 12[?] metaphysicae[?] ab ipso dependet caelum et tota natura
unde ymaginatioimaginatio avicennae quia deus simplicissimus est non potest in mediateimmediate producere nisi unum et ergo intelligendo se ipsum producit intellectam[?] primam et non potest plura ratione suae simplicitatis in mediateimmediate Et ymaginaturimaginatur quod in qualibus specie intelligentiarum non est nisi possibilis quia non est ratio quare deus potius produceret unuam quam aliam praeter primam de qua dictum est
Et postea prima intelligibilia intelligendae deum producit aliam et de inde ipsa cognoscendo se ipsam in ordine ad deum producit aliam in urbem[?] Et videtur quod istud debet intelligi de prima post deum et hoc credo et si consequenter usque ad ultimam et ultima secundum avicennam vocatur datur forma et non deus deus eodem modo se habendo pro ut potet producere infinitos varios effectus et hoc est ratione suae perfectionis et immensionis libertatis Si enim consideretur in mensitasimmensitas primae causae cum libertate eiusdem non est difficile concedere et deducere
[Opinio aliquorum theologorum de libera Dei omnipotentia]
Advertendum quod aliqui theologi in parte secuti sunt istam positionem dixerunt enim quod deus non agit volenda ad extra quia si fit tunc esset determinatus ad aliquam aliam volitionem
videlicet ponatur quod vidit ante christum fore vel ab aeterno fuit determinatus et sic neccessarionecessario est determinatus quia alias esset mutabilis tunc ultra ergo neccessario ante christus erit alias ista volitio esset frustrabilis
Et sic dicit iste doctor quod agit per alium modum scilicet per immediatum libertatis applicationem proprtionabiliter sicut voluntas creata se habet respectu sui primi actus quem producit ad extra libere et non producit determinata per aliam volitionem quia procederetur in infinitum Et sic proportionaliter icit esse ymaginandumimaginandum iste doctoris de voluntate divinam et sic applicat se absque hoc quod intrinsice determinatur volendo etc Et sic dicit iste doctor primo quod non est possibile quod deus per aliquam volitionem determinetur ad ab cuius effectus productionem et si sic necessitaretur 2o quod exit in actum absque hoc quod intrinsice determinetur volendo
[Opinio de Plaoul contra philosophos et theologos]
[Primum argumentum de Plaoul]
et hoc in illis vel se ipso Boetius primo de te aeternitate error arei quia nescit habere modum in inquirendo unde contrarie proprietates conveniunt tribus quarum una est inmensaimmensa et alia non
In creaturis bene sequitur sortes voluit ab aeterno a fore[?] et non potest non fore ergo voluntas illa est frustrabilis Similiter sequitur de scire socrates quod est fallibile Sed de deo non sequi deum t?ur sed sequitur magis oppositum quia isto addito quod deus est in mensusimmensus sequitur quod non est frustrabilis unde si res est in mensaimmensa non est mirum si habet mirabiles proprietates Et sic consequentia non valet deus voluit ab aeterno ergo necessario voluit unde valde periculosum est concedere illam quam Et pelatur quo est immensus
Similiter non sequitur deus ab aeterno scivit ante christum fore ergo neccessarionecessario ymmoimmo dicitur quod contingenter et potest non scire Et ideo apostolus "O altitudo" etc puniendo quod est mirabilis
2m argumentum illius doctoris deficit arguendo a simili de voluntate nixam Advertendum quod semper consequentiam debet negari quando arguitur per simile de creatura ad deum patet per dicta Advertendum quod omnia nostra ratione suae imperfectionis elicit velle ad operandum ad extra unde si ipsa vellet se ipsa non indigeret volitione
[Secundum argumentum]
et sic rerum est contra ipsum met quia operatio in nobis non fit sive velle ergo requiritur volitio distincta ad operandum ad extra
Item voluntas quando exit in actum primum exit tamquam inperfectaimperfecta quia non cognoscendo ipsum saltem inpertitur etiam quod ducit hunc actum primum non determinata per se sed per primam causam quia quantum est de se non magis istum produceret quam alium sibi similem et ideo dicitur de deo quod ipse non exit in actum nisi realem volendo quia quaeritur quomodo determinetur ad producendum a individuum plus quam aliud eiusdem speciei non determinatur per complacentium quia placet unum producere sicut aliud Confirmatur quia si sic eadem difficultas erit de ista complacentia sicut de volitione Item de intellectum arguitur quia si ab aeterno intellexit christum fore si dicitur quod complacentia est indifferens tunc non est ratio quare potius unum quam aliud
[Tertium principium theologiae: Deus providet sufficienter ad salutem]
3mtertium principium quod deus providit sufficienter de lege et doctrina supernaturalibus dirigentibus ad salutem patet de sua bonitate et sic continetur sub isto quoddam docuit sufficienter creatura scilicet bibliam et sic veraciter et infallibiliter credendum est biblie
Ecclesia capitur v?s modo pro agregatoaggregato ex prophetis apostolis et sic de aliis Isto modo habuerunt unam scripturam et immediate habuerunt quidquid scripserunt et sic est in mensaimmensa quod christus erat unus apostolus quia paulus vocat eum apostolum credo ad romanos et sic ecclesia est nisi iute auctoritatis romanae christi Alio modo capitur pro consilio generati et sic de aliis de isto dicetur alias
Circa textum
Circa textum prima conclusio Spiritus sanctus procedit a patre et filio quia dicit augustinus nulla res producit ut sic id est non facit se esse
2a conclusio spiritus sanctus mittitur aeternaliter a se ipso quia sic ipse mitti non est nisi gratificare creaturam antiqui dixerunt quod missio includit quandam auctoritatem scilicet quandam ordinem ad aliud et sic dixerunt quod spiritus sanctus non admittitur a se
3a conclusio spiritus sanctus non magis erat in creaturis ubi apparuit quod ante quia deus est ubique ratione suae in mensitatisimmensitatis et sic non est mutabilis de uno loco ad aliud sed dicitur mitti quia ostendit se esse a?cubi quodam modo speciali
et conclusio ibi Sed prius quaerendum est aliter filius apparuit in specie universali quam spiritus sanctus quia filius in humanitate tamquam vetus homo et tamquam ypostatice sibi vivens eam sic quod dicebatur verus homo et sic non erat de spiritu sancto sed quod movet talem creaturam modo speciali Et sic quando dicitur columba[?] vel quod apparuit in specie columbae potest dici quod erat realis columba et quod movit eam modo speciali et non vivebatur si ypostatice
On this page
[Recapitulatio et intentio pro hoc lectione]
[Qualiter fides conferat ad lumen naturale]
[De tertia via: Utrum intellectus assentiat immediate sine apparentiis opponentis]
[De tertia via: quomodo fides tollit apparentia falsa]
[Secundum principium theologiae, Deus est omnipotens et liber, concluditur ex primo principio]
[Obiectio philosophorum contra liberam Dei omnipotentiam
[Opinio aliquorum theologorum de libera Dei omnipotentia]
[Opinio de Plaoul contra philosophos et theologos]
Conclusio de primo duo principiis
[Tertium principium theologiae: Deus providet sufficienter ad salutem]