Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 19, De Fide [Erlangen Transcription]
[Recapitulatio de primis tres principiis nostrae theologiae]
In alia lectione Prima principia et conclusiones exprimentes divinam nobilitatem et excellentiam reducuntur ad istam deus est ut habere omnipotentiam immensam contradictione liberam Ex illo infert quod deus potest facere quidquid non implicat contradictionem et sic de multis aliis
sequitur quod deus est summe providentiae unde posuerunt unum principium primum scilicet deum esse universaliter esse perfectum 2m principium deum gubernare et providere humano genero sub isto 2o principio continentur omnia pietatis et etiam omnia omnia alia reducuntur ad illud Et istud tangit apostolus
[Duo praecepta theologiae, licet non sint immediate sequentia ex primis principiis]
Quartum principium theologiae
Aliud principium praemittendum pro nunc quod deus est prima regula et ultima prima incipiendo superius ultime incipiendo inferius et summa ad quam resolvitur omne iustum bonum et decens et ita magno utilitatis sicut tactum est prius et quodammodo omnis veritas est a deo exemplata et ita etiam omnis bonitas
[Corollaria ex quarto principio: quod humanum iudicum non est sufficiens regula iusti]
philosophus in toto libro ethicorum resolvit omnia ad dictamen rectae rationis sed tamen illa non est ultima regula
Sequitur quod deus non vult sic fore vel operari ad extra quia bonum debet sic fieri vel fore sed viceversa scilicet quia vult sic fieri esse bonum ita quod non est ex parte obiecti oritur ordinatio primae causae quod sic vel sic regat
Sequitur quod absolute posset esse bonum quod omnes daemones et etiam dampnati alii salvarentur et omnes in paradyso existentes dampnarentur patet quia istud non est bonum nisi in relatione ad primam regulam quia sic esse vel non esse est non primarie bonum nisi in resolutione ad primum a quo tamquam a principali capit quod fit bonum
Sequitur quod non est standum humano iudicio in inquisitione materiae reprobationis illorum qui nichilnihil male egerunt sicut scriptum est de esau et Iacob antequam aliquid boni vel male egissent Iacob dilexat esau odio habui deus non praedestinavit aliquem propter bona opera futura nec reprobavit propter futura mala Item non est recurrendum ad humanum iudicium de cruciato perpetuo propter nimium peccatum mortale quia prima facie diceretur quod non esset misericorditer actum
sicut de infectione animae in primo instanti suae creationis unde ipsa est culpabilis et dampnabitur perpetuo si decedat cum illa infectione certum est quod de hoc humanum iudicium non tantum iudicaret sed tota radix est quod deus ita vult ergo est bonum
Ex hoc origines cepit initium sui erroris quia stetit in humano iudicio seu in iudicio proprie rationis divina ista evitantur quia non est standum humano iudicio quia sumitur tota radix ex hoc quod deus ita vult etiam haec est sanctum puor etc
Sequitur quod post satisfactionem mire mirantium sufficit declarare humanam praesumptionem et falsam ymaginationemimaginationem nec aliter est eis solvendum sed solum ostendere eorum praesumptionem falsam ymaginationemimaginationem Ista radix est quia resolvunt se ad humanum iudicium et hoc male quia hoc non est ultimum et etiam provenit ex debilitate ingenii non potentis capere qualiter hoc fit iuste
[Sextum principium theologiae]
Aliud principium credendum scilicet gregorius augustinus Ieromius ambrosio in hiis quae tangunt expositionem sacrae scripturae et fidei nisi sibi in vicem contradicant et etiam nisi materia sit pure speculativa probatur et istud proficiet pro postea dicendis nam credendum est quod quemcumque sensum dant quod ex alio passu sacrae scripturae eliciunt ergo eis credendum Item propter vehementem laborem circa expositionem sacrae scripturae sunt quasi artifices modo in talibus oportet addiscentem credere ubi esset materia speculativa salvata reverentia non esset magis eis credendum quam rationes ipsorum convincerent Sicut dicit augustinus in epistola ad Ieromium Solum illis litteris credendum ex se quae sacrae vocantur scilicet bibliae sed in eis non nisi in quantum consonae sacrae scripturae vel ratione possent probari Advertendum quod non oportet quod quidquid dicant quod hoc sit katholicum patet quia ieromus contradicit Augustino nec dicta eorum inquantum eorum sunt fidei sed sunt inquantum scripturae sacrae sunt consona
[Septimum principium theologiae]
Ad principium scribentibus aliqua non habentibus fidem non est credendum nec eorum auctoritas debet aliquem movere nisi quia consona scripturae sacrae vel fidei vel rationi vel quia doctores sacri nostri per usum approbaverunt inpliciteimplicite
Ieromus in quadam epistola loquitur de muliere captiva quae debet primo abradi et tunc nubere unde per mulierem captivam intelligit scientiam traditam per gentiles quae non debet nude recipi sed debet abradi et tunc potest nubere et tunc potest allegari Sicut paulus utitur huiusmodi allegantibus et versimile est sicut illi qui non habuerunt fidem statuerunt malos fines Sicut tangit lactantius ad apparendum tradiderunt errores aliqui ad extollendum statum suum sicut de quodam presbytero in egipto qui scripsit epistolam allexandro in quam scripsit de multis annis quibus fuit regnum ey egipti et sic saepe fecerunt et sic aliqui fugiunt mendacia ad extollendum suum genus Solius narrat de allexandro quod nascebatur quando sol fuit in oppositis signis et nichilnihil scivit de astrologia
Auctor de proprietatibus rerum ponit quod caput et cauda draconis sunt duae stellae et non sunt nisi intersectiones Augustinus in 12o de trinitate narrat de presbytero in egipto unde non abhorrent mendacia usque in fines suos malos consequendos et sic non est credendum gentibus sed debent repelli nec debet quaequam laedere nec inducere difficultatem
Sed obiectiones de aristotele dicitur quod in pluribus locutus est bene et abraduntur dicta sua de aeternitate mundi quia illa non consonat fidei Et etiam possit ponit differentia inter illos ex una parte qui laboraverunt quodammodo ex viribus propriis sicut fuerunt doctores sacri Et alios qui in mediateimmediate habuerunt a deo sicut fuerunt apostoli post missiones spiritus sancti et fides non subicitur humano iudicio
Circa textum
Circa textum scilicet distinctione 17am prima conclusio spiritus sanctus non solum est caritas qua deus diligit nos sed qua nos diligimus deum dixit magister petrus quod magister petrus in isto passu non communiter tenetur dixit tamen quod esset probabile unde dixit magister petrus quod opinio magistri sententiarum est quod fides bene realiter est una qualitas creata et etiam spes sed caritas est spiritus sanctus met habituans animam
2a conclusio spiritus sanctus in se non augetur nec minuitur sed quo ad nos unde secundum beneplacitum suum posset nos magis et minus mutare
On this page
[Recapitulatio de primis tres principiis nostrae theologiae]
[Duo praecepta theologiae, licet non sint immediate sequentia ex primis principiis]
[Corollaria ex quarto principio: quod humanum iudicum non est sufficiens regula iusti]
[Quintum principium theologiae]
[Sextum principium theologiae]