Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 2, de Fide [Palatine Transcription]
3a lectio Alia lectio Circa quaestionem notandum quaedam est scientia quae est causa rerum et prior et alia posterior et ista ponitur ab aristotle et eius commentatore 12o metaphyiscae a articulo fidei possumus habere duplices assensus unum per rationes probabiles et tales non sufficerent ad katholice credendum quia solum habens talem non crederet catholice sicut prius dictum Sed quaeritur utrum talis esset infidelis dicendum est uno modo quod sic quia non haberet fidem requisitam 3o modo seu fidem infusam Sed si intelligitur quod haberet actum positum dicitur quod non sed prima acceptio est magis propria Aliquis habens istam credulitatem inductus per rationem probabilem scilicet istius iudicium futurum erit Isti assensui potest sub esse falsum et sic iste assensus potest esse falsus Iudicium futurum erit si deus ordinaret per suam potentiam absolutam quod non erit Aliqui assensus multiplicantur secundum multiplicationem obiectorum et eciam habitus proporcionales et sic non est de fide et omnis isti assensus sunt posteriores rebus Sed alii sunt assensus viceversa qui non sunt posteriores sed priores et esse divinum Iudicium est huiusmodi quia nullo modo dependet a futuro et habet magis rationem esse quam effectus
Fides non est posterior ymmo prior veritate se tenente ex parte enuntiabilis sicut iudicium dei quod habet regimine istius Iudicium est futurum et nullo modo dependent ab illo in esse veri sic dicitur de fide quod nec in esse veri nec inesse apparentiae dependet a rebus ymmo est prior rebus et apparentiis
Item notandum quod est idem habitus scilicet fides quo intellectus In omni conditorum exit actus et sic est idem habitus inclinans ad articulum trinitatis necessarium et ad articulum contingentem
Item fidei nullo modo potest sub esse falsum Advertendum quod multiplex est veritas prima Iudicium divinum incomplexum quod est ineffabilissimum ita quod non potest aliter iudicare quam sit Eciam ipsa essencia dicitur veritas incomplexa aliquae veritas causata supponit pro ente connotando conformitatem ad divinum exemplar formatum ipsius
2o modo veritas complexa in rebus est quaedam conformis in rebus creata causata a divino Iudicio sicut sortem currere est veritas derivata a divina veritate prima quia deus Iudicat quod verum est sortem currere veritas complexa huius sortes currit est sortes consideratus ut est currens Sequitur quod veritas a parte rei distinguitur a veritate existente in intellectu unde veritas intellectus est iudicium conforme veritati rei
Braguuerdini ponit quod sicut primum principium inconplexum est deus ita primum principium complexum est de ipso deo ita quod deum esse est prima veritas complexa sicut in ordine encium deus est primum unde in quolibet genere debet esse aliquod primum ita videtur quod in tota latitudine veritatum esset veritatem divinam complexam ponere et non nisi in primo ordine Eciam dicit quod con?itum[?] est de veritatibus contingentibus non est dubium quin ista veritas sit prior illis
Item illud quod est notissimum apud nos vocamus primum principium et illud quod est notissimum apud nos vocamus primum principium et illud quod naturae est notissimum naturae est notissimum simplex primo physicorum et sic est de illo deum esset sic dicit aristoteles 2o metaphysicae quia deus maxime cognoscibilis est quantum est de se sed ex parte mea est defectus unde dicit sicut oculus noticoratis etc et illud est primum simplex licet non quo ad nos scilicet quod est notissimum quo ad nos ita eciam de rebus est
Item anselmus et augustinus videntur velle in pluribus locis quod ipsa prima veritas est causa omnium veritatum
Infert Braguord primum scilicet actum esse priorem potencia sive in deo sive in creatura in mobilibus et non mobilibus temporalibus et non temporalibus
4m corollarium necessarium est prius possibili ita quod ymaginatur quod nullo modo potest esse falsum vel impossibile etc nisi originaliter a prima causa ita quod hoc quod homo non potest esse asinus finaliter resolvitur Iudiu[?] ita quod deum esse est totalis origo et fons omnium[?] virtutum[?] et veritatum et quare hoc vel hoc est impossibile ita quod si possemus concipere deum non esse haberemus concedere primum principium esse falsum Istud praemissum a Braguuard ponitur ad introducendum quod fides nullo modo dependet ab obiectis ergo dicit apostolus quod est non apparentium scilicet obiecti et si sic aliqua apaprencia hoc est ex parte dei et ex sua immensitate
Sequitur quod si Impossibile deus non esset nichil esset bonum nec aliqua denominatio perfectionis simpliciter conveniret creaturae quia illa habet necessariam habitudinem ad deum quia sublata non manebit
Notandum ulterius fides respectu futuri contingentis sive ipsum eveniat sive non stat in veritate sed tunc est difficultas quemadmodum manet vera nec eciam aliquis potest decipi per assensum fidei nec forsan deus potest facere quod etc quod deus creavit causa quod sit talis naturae et sic in deus mutaret ordinem naturae non potest etc sicut si deus faceret ignem frigefacere mutaret ordinem et non posset nisi mutaret ordinem naturae
Sequitur probabiliter quod assensus fidei potest vocari necesarius respectu cuiuscumque obiecti licet non necessario sit respectu talis unde ponamus quod assensus sit una propositio mentalis dico quod assensus fidei respectu istius antichristus erit est propositio necessaria quia habet illam nobilem condicionem quod non habet dependentiam a re
Et si ponatur quod antichristus non erit falsus sed est assensus oppositi unde sicut deus habet iudicium quod antichristus erit et tamen si antichristus non erit propter hoc divinum Iudicium non nutritur nec falsificatur et sic est de fide et sic fides est assensus necessarius respectu contingentis
sequitur hanc consequentiam non valere hoc Iudicium mentale est necessarium ergo necesse est sic fore sicut significat
Sequitur quod aliqua denominatio communicata est realiter fidei quae non potest communicari alicui creaturae rationali quod patet quia esse notitiam infallibilem est denominatio valde magnae perfectionis et istam sortitur fides beatitudo est scilicet rectitudo sanctitudo et est superior ad fidem in gradu
sequitur quod stat quod aliqua denominatio perfectionis simpliciter modalis[?] competit alicui et tamen non communicatur speciei superior
Item notandum quod si esset una creatura scilicet intelligencia quae haberet naturam fidei illa nullo modo posset falli et non minus denominatio delective caritatis posset sibi competere et ista esset inpeccabilis
Alio modo posset ymaginari creaturam inpeccabile si deus de potenciam absolutam ordinaret qualitatem quae naturaliter dirigeret hominem et praeservaret a peccato sicut karitas praeservaret hominem et dirigit etc
On this page