Text List

Lectio 3, De fide

Lectio 3, de Fide [Palantine Transcription]

Conclusiones circa fidem

lectio iiii In alia lectione fides est tantae rectitudinis quod nullo modo potest esse falsa quia nullo modo dependet ab obiecto Notandum quamquam fides est intrinsece et essentialiter actus existens in ordine essentiali entium sub qualibet sud?ei[?] habet cum denominationem perfectionis quaodammodo ad modum Iudicii divini quia sicut divinum Iudicium nullo modo dependet a futuro contingente ita nec fides et sic quantum ad hoc habet unam conditionem quae milli substantiae causatae competit et habet quemdam modum entitatis et sic licet quod Iudicium erit transivit in praeteritum vel quod antichristus erit non contrahit aliquam neccessitatem ymmo manet contingentia futurorum ymaginemur[?] quod fides si[?] una qualis conformis divino Iudicio quia est una qualitas supernaturalis ita quod non stat fidem a divino Iudicio qualitercumque discedere vel difformari ita quod est conformitas exemplarius ad exemplar sicut est de figura sigilli ad sigillum

ymaginemur quod sortes cognoscat in verbo obiective quod antichristus erit vel quod verbum sit sibi notitia illa illa noticia est conformis verbo et sic videt et assentit et sic ille assensus est met deus et sic deus potest cumri[?] unam qualitatem eodem modo repraesentem sicut verbum unde illa qualitas ad immensitatem divinae potentiae communicaretur et non staret illam a divino Iudicio difformari

Item fides facit hominem quoadmodum abnegare se ipsum ita quod dimittit omnem rationem et assentit quod una res est tres et ergo non est mirabile quod sit una qualitas mirabilis scilicet fides Dictum est prius si esset una intelligencia quae haberet naturam fidei etc illa esset inpeccabilis

Objectio contra illas conclusiones

Prima ratio

Contra hoc arguitur illa intrinsece est libera ergo a[?] actum potest elicere ponatur quod cadat super praecepto et principiatur sibi quod eliciat a actum Tunc arguitur sic illa potentia est libera igitur non obstante praecepto potest non elicere a actum Tunc ultra igitur potest transgredi et per consequens talis creatura est peccabilis in isto casu

Secunda ratio

2o secundo detur creatura quae habet medium fidei staret quod esset alteri rectitudo et non sibi sicut fides est et sic licet esset intrinsece rectitudo non sequitur tamen quod esset rectitudo sibi

Tertia ratio

Item tali creatura deus potest actus illius deacceptare ergo potest esse peccabilis consequentia tenet quia deacceptatio indignificat creaturam et reddit eam indignam Confirmatur quia sola acceptatio dignificat creaturam et reddit eam bonam igitur etc.

Quarta ratio

Item dato forte quod non posset peccare commisive saltem potest omissive quia ad hoc non requiritur aliquod positum

Quinta ratio

Item probatur quod potest errare nam quod omnis essencia intrinsece subiceretur praeteritori[?] dicitur quod non transiret in praeteritum quantum ad modum puntandi[?] licet quantum ad essenciam

Responsio ad rationes praedictas

Ad primam

Ad primam dicetur secundum aliquos vicet de libertate quod forte non esset libera respectu quorumcumque actuum Sed ista solutio non valet sed sufficit quod respectu alicuius sit libera et sit a[?] et arguitur etc. dicitur ergo aliter quod loquendum esset de illa creatura sicut de beato quia idem actum fieret de beato sicut de ?? anima christi et sic dicitur quod casus non est compossibilis Adhuc non valet ista solutio sed dicitur quod in isto casu propria natura illius creaturae esset omnino sequi divinam rectitudinem et dicitur ulterius quod stante praecepto non libere produceret a licet forte ?? et sic dicitur quod realiter innitur[?] eius causalitas respectu a ex quo sic insequitur conditionem divini iudicii et sic insequitur conformitatem divini rectitudinis et omnino eo ipso quod cadit sub praecepto cadit sub accione naturali quia naturale est isti quod feratur in quodcumque cuius omissio est sibi abliquitas et mere naturaliter fertur in hoc et sic respectu a illa operacio non esset elicitiva sicut[?] naturalis inclinatio semper est recta et dirigitur etc ita quod illa inclinatio quidem inpulsus a deo et ille non potest esse pulsus et ideo si sit aliquis defectus ut in monstro ille provenit ex parte materiae unde semper naturaliter quantum est de se inclinatur ad bonum et sic si deus praecipiat a actum etc mutabit eius inclinationem

sequitur quod sola extrinsica legis posicio vadat respectu eius speciem causalitatis Sequitur quod si latenter a actus ordinaretur fieri per ipsum deum a tali creatura naturaliter produceret a actum quia naturaliter ferretur in hoc Sequitur quod si ad ymaginationem obligaretur ad a[?] sine promulgatione a deo naturaliter feretur ad producendum a

Arguitur probando quod ista creatura possit peccare ponamus quod deus suspendat suum concursum dicitur quod casus est impossibilis quia non potest producere a nec posset licet haberet mandatum

Ad secundam

Ad 2m argumentum prius factum negatur quod posset esse alteri rectitudo et non omnium[?] sibi

Ad tertium

Ad hoc alium negatur consequentia et dicitur quod non est similem de deacceptatione et de deacceptatione unde acceptatio sufficit sine gratia creatarum Sed deacceptatio non habet talem habitudinem ex quo est posterior actu malo quia deus non indignatur creaturae nisi quia mala est sed acceptatio est realiter prior actu bono acceptuere spectat ad divinam pietatem Sed deacceptatio non potest esse sine de merito quia esset nequissimum et non est attribuendum deo sed dyabolo Item eciam licet concedetur quod deus acceptaret per impossibile adhuc non sequitur quod huiusmodi creatura peccaret quia ad peccatum vel ad esse peccatum non concurrent scilicet actus libere elicitus contra legem et deacceptacio et ergo non sequitur quod posita de acceptatione sine actu elicito contra legem quod ponatur peccatum quia illa sola causa non sufficit sed oportet illa duo concurrere

Ad quintam

Ad ultimum dicitur quod talis noticia licet quantum ad esse suum transeat in praeteritum ita quod eius esse est imp?? separatur ab eius fore quia non tota simul etc tamen non transit in praeteritum in esse assensus et ergo nullam neccessitatem contrahit ex hoc quod fuit verum antichristum fore vel iudicium fore et ergo dictum est quod fides habet modum aeternitatis vicem in esse assensus et sic de tali creaturarum

PrevBack to TopNext