Text List

Lectio 25, de Notitia

Lectio 25, de Notitia [Palantine Transcription]

Opinio Averröeis

praeter modos abstracticis prius tactus est alius modus averioiis scilicet per intellectum agentem cuius ymaginationis imaginationis ipse non fuit primus inventor quem ponit intelligentiam 2m aliquos summam vel deum et secundum alias infimam videtur tamen ex intensione sua quod intelligat deum per intellectum agentem unde quidam philosophus maurus inventor fuit illius ymaginationis ut dicunt albertus et rabbi moyses unde ymaginatur imaginatur quod intellectus possibilis est capax cuiuscumque notitiae non subiective sed vitaliter

et intellectus agens est lumen in quo relucent cognoscibilia de inde fantasmata habent unum modum possibilem vel actualem et secundum hoc immutant sensum ad simpliciter cognoscendum Alium habent habitualem ita in notitia sensitivam in specie multiplicata ab obiecto relucet universalem sed non in mediate immediate vigore illius speciei et sic illam potentiam limitantem reducit intellectus agens ad actum Ex consequenti illi de illa opinione habent dicere quod intellectus agens est ipse deus solus secundum quod videtur innuere Item ipse ponit quod deus vel ad extra agit et sic videtur quod non actuet intellectum possibilem per consequens videtur quod non commentator contradicat sibi ipsi

Sex modis possumus habere conceptum de Deo

Ex praedictis sequitur saltis in lectionibus praesentibus quod sex modus possumus habere conceptum de deo

Primus modus

primus modus est per viam ab negationis scilice ponendo negationem infinitam em? ad praedicata dicentia expresse imperfectionem ut dependens dicit imperfectionem dicemus non dependens et ita non mutabilis et sic de aliis Et si sint generalia quae dicuntur de omni creatura et esse creabile tunc per modum respectu quod nomen infinitum tali nomine generali correspondens adaequate spiritualiter pro deo quia sicut sine negatione est proprium deo Rabbi moyses Sanctus thomas et multi tales timuerunt illum modum

Secundus modus

2us modus per hoc quod habetur conceptus communis entis

Tertius modus

3us modus componendo plures simul vel additio aliquam determinationem ad praedicatum commune deo et creaturae ut dicendo ens primum unde multum illorum praedicamentorum convertitur cum deo sed totum agregatum aggregatum Ex istis sunt modi imperfecti cognosendi

Reditio ad materiam de ordine praedicatorum essentialium

Et dicunt aliqui quando non est aliquis cognoscibilis nobis Sed sunt alii tres

Advertendum quod tot sunt praedicata absoluta a essentialia sub ordinata quot sunt species vel saltem sunt ymaginabilia imaginabilia et semper priora procedendo ab inferioribus dicunt minorem perfectionem vel alia maiorem unde ab existentia capitur conceptus simplex scilicet ens communis deo et creaturae et nullam imperfectionem importat aliter non competeret ut si esset aliqua species quae praecise haberet esse illi competeret ille conceptus et nullum aliud praedicatum dicens perfectionem simpliciter et illud praedicatum etiam competent cuilibet speciei perfectiori

2o ymaginantur imaginantur vel ymaginemur imaginemur 2am speciem quae addit aliquam perfectionem et ab illa vel a convenientia qua convenit cum deo et aliis superioribus abstrahitur conceptus generalis supponens pro omni re habente illam producibiles cat sunt praedicata fabricalia dicentia perfectionem perfectionem illud praedicatum non est ita generale quia excludit primam speciem seu infimam unde quot sunt species producibiles tot sunt praedicata fabricalia dicentia perfectionem simpliciter sed gramatici non posuerunt ymmo immo oportet huiusmodi esse maxime mathematicum quia oporteret eum cognoscere proprietates specierum et si est suprema species est producibilis tunc supremum praedicatum est sibi fabricabile et nullum aliud vel ultra id et id praedicatum non extendit se nisi ad duo scilicet ad illam et ad deum unde si capiamus a suprema specie praedicatur conveniens sibi praecise se extendunt ad duo Si capiamus praedicatum sibi immediatum convenit solum s rebus speciebus

et sic descendendo secundum substantiam a suprema secundum hoc erit numerus praedicatorum et numerus suppositorum addito semper uno supposito scilicet deo

Econverso incipiendo continuit ab extremo inferiori et ista ymaginatio proficit ad multa

primo iudicat ordinem rerum

2o confert istis antiquam philosophiam processerunt ad notitiam dei qui quidquid perfectionem dicit attribuerunt sibi

4to vicem ad intellectum materiae ydearum tam secundum theologos quam secundum platonicos plato realiter ymaginatus est quod deus habeat aliquam diversitatem in se et sunt vicem ad intelligendum materiam de formalitatibus unde ymaginatum imaginatum quod esse est eiusdem rationis in omnibus postea unum distinctum a parte rei ab esse concurrit tamen ydemptice ita quod sit distinctio ex natura et sunt maiores vel minores Esse et vita in sorte distinguuntur aliqualiter sive 2m quid scilicet formaliter sed non personaliter sed simul

Quartus modus: primus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei

Ad propositum ymaginandum imaginandum est secundum illa praedicata quod a quolibet istorum abstrahitur conceptus singularis proportionalis tamen ad praedicatum a quo abstrahitur ut ly ly ens est communissimum unde potest dici uno modo quod ly ens principalius convenit creaturae vel s?t creaturam et ab illo potest abstrahi conceptus communis soli deo

Alio modo potest esse anologia viceversa ut quod esse primo convenit deo et sic est terminus singularis et convenit creaturis per posterius et sic de aliis praedicatis dicentibus perfectionem simpliciter

Et si capiatur pro ut deo primo convenit est terminus singularis respectu dei et terminus communis respectu aliorum et ita habent ordinem inter se praedicata convenientia deo ut esse primo postea vivens unde ab illo praedicato vivens conveniens deo et creaturis capitur conceptus quamvis deum in esse vitae nunc s?t p et perfectiori modo 3m praedicatur intelligens 4m volens et iste est primus modus abstrahendi conceptus proprios deo et mere simplices et est processus in infinitum in istis sicut in aliis omnibus datur alterius absolute ille est perfectissimus conclusionis deo Sed utrum talis nobis posset abstrahi dico quod non ergo non pono illum in numero abstrahendorum

Quintus modus: secundus modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei

2us modus est a pluribus conceptibus communibus simul mentis scilicet combinando plures simul ut esse vivens intelligens Et illae quantae a pluribus conceptibus communibus simul natis scilicet conbinando pluri de nomina communibus abstrahitur tanto erit perfectior Et forte daretur maximus numerus conceptuum quantum quae intellectus posset habere et illae conceptus qui abstraheret ab illis est perfectissimus nobis possibilis sine speciali adiutorio

Sextus modus: tertius modus abstrahendi conceptum proprium et singularem Dei

3us modus datis conceptibus pluribus conceptis ex ipsis possunt elici conceptus dei unde ymaginandum imaginandum quod licet non quibus sufficeret quia non gerit sufficienter vicem speciei tamen tantum tota congeries licet non sit proprie species dicit scriptura a specie creaturae potest deus ignosci

Tunc potest dici quod quilibet notitia creata quantum est de se est sufficiens concurrere ad productionem notitiae forte quod simplex sufficeret in angelo licet non in nobis unde 2m quod variatur proportio tam verae? potentiae quae exemplo aliorum concurrentium ad productionem variatur etc

Conclusio

Advertendum quod huiusmodi abstractio verisimiliter non esse possibilis nisi mua?te fide et elevante et ideo fides in talibus est luminis naturalis directiva

[Responsio ad instantias]

Arguitur contra dicta quia si ita esset sequitur quod non possent inveniri demonstrationes et diffinitiones specierum infinite disstantium

Respondetur quod nulla species distat sic infinite quia quaelibet creatura est finita et ergo viam divisionis contingit ad quamlibet devenire

2o dicitur quod dato quod non per viam divisionis possemus devenire tamen per operationem posset intellectus abstrahere conceptum proprium illi speciei et sic capere differentiam et genus

3o dicitur quod non oportet transire per omnia sed potest fieri saltus ut dicimus homo est animal rationalis certum est tamen quod aliquae sunt convenientiae inter hominem et aliqua praedicata a quibus possunt capi alia praedicata et immediate oportet capere praedicata non dun?dimus ad illam speciem homo

Quarto dico quod licet in huiusmodi denominationibus proceditur in infinitum tamen investigando diffinitionem non procedimus in talibus praedicatis sed dividendo quia ut entium aliud finitum aliud infinitum et finitorum aliud corporale aliud incorporale

Item dictum est prius quod quaelibet creatura ad repraesentandum deum habet talem veram et per consequens species causabit aliam speciem et sic in infinitum Advertendum quod alchidus in quodam tractatur superstitioso tamen ponit quod quaelibet res casat radios quantumcumque sit accidens vel subiecto ymmo luminem causatum per radios rectos causat ad lumen scilicet ad latus in infinitum et tamen quaelibet res concurrit obiective ad intellectum datum quia sic concurrere est communicare intellectui nostro esse ad sensum dictum et sic notitia est notitia intellectiva nostro et obiectum unde noliter notabiliter individuum quin notitia beatifica sit notitia sui probari potest sic de qualibet notitia dici quantum est de se sed intellectus non faciliter immutatur per eam magister ioannes de ripa dicit quod notitia est principaliter notitia sui dico optatum quod per prius repraesentat obiectum de inde se ex hoc quod intellectus convertit se ad notitiam et sic forte habemus notitiam complexa et concurrit obiective non causando speciem dictam sed gerendo vicem speciei et obiecti

Circa textum

Circa textum et tertiam 4 Advertendum quod ly persona nec est non possunt essentiale nec nomen relatium nec notionale quia non connotat quia non connotat aliqui emanationem sed est nomen suppositale non tamen relatium sic ly homo sicut si tres personae assumerent tres naturas humanas essent 3s

deos unde nomen dei capitur a forma quae est deitas igitur unicum

3a in trinitate non est diversis vel multiplicitas

PrevBack to TopNext