Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 26, de Notitia [Palantine Transcription]
Opinio Campsale
primo quidam anglicus scilicet campsale potest adaequate eadem res est successive notitia intuitiva et notitia abstractiva u unde ymaginaturimaginatur quod notitia aliqua praesente obiecto vocatur intuitiva hoc connotat vocabulum quia praesentiam obiecti connotat qua notitia remanente et absente obiecto ipsa eadem vocatur abstractiva Item doctor fundat se in isto principio quae etiam Ockam consuevit uti quod non est ponendo pluralitas sine necessitate ita quod quando cumque propositio affirmativa verificatur Sufficiat ad positionem unius cum alio non oportet tertium ponere sic vult unde proposito de notitia abstractiva quia ad verificationem istius sortis cognoscit et B abstractive non oportet ponere aliam notitiam intuitivam ab illa dummodo removeatur obiectum conservata illa notitia priori
Illa regula dupliciter potest intelligi uno modo sic quod non est ponenda pluralitas nisi ad ducatur ratio cogens intellectum demonstrative ad ponendum etiam regula est falsa quia d ponendum conceptum substantialem sic constitutum ex materia et forma non oportet habere demonstrationem Ita de visione et oculo quia ponendo quod visio esset oculus non potest demonstrative inprobari Item non oporteret habere rationem determinatam ad hoc quod anima humana intelligat intellectione superaddita quia salvabile esset absque contradictione quod omnis anima esset omnis sua operatio
Alio modo potest intelligi quod non est ponenda id est nisi sit apparentia sufficiens intellectui bene disposito et isto modo per hoc principium dictum suum non est bene fundatum ymmoimmo est apparentia sufficiens ad hoc quod debet poni notitia distincta
Arguitur primo sic in probando suam opinionem quia ponamus quod sortes cognoscat abstractive b obiectum et maneat illa notitia eodem modo immutans sortem et sit ita quod deus non concurrat cum sorte adhuc alter cognoscendum et praesentetur b obiectum sorti tunc cognoscit intuitive quia est praesentia obiecti hoc sufficit ut dicit illa opinio ergo habet dicere quod simul et semel eadem notitia est intuitiva et abstractiva
2o arguitur notitia intuitiva et notitia abstractiva sunt notitiae sensitivae habentes diversa organa ergo distinguuntur specifice consequentia patet quia per hoc probamus diversitatem specificam sensitivam antecedens patet quia organum notitiae intuitivae vel est sensus exterior vel sensus communis interior sed organum notitiae abstractive est aliud quia vel est organum ymaginatione vel aestimative
Opinio Scoti
Alia opinio est scoti alia aureoli alia ockham et alia gregorii Scotus ponit quod generaliter quaelibet notitia intuitiva requirit praesentiam obiecti et in hoc consistit ratio notitiae intuitivae
Opinio Aureoli
Aureolus dicit primo quod non requiritur praesentia obiecti ad notitiam intuitivam 2o dicit quod requiritur praesentia esse perspicui ipsius obiecti ipse ymaginaturimaginatur utrum satis extremum unde ymaginaturimaginatur in notitia intuitiva praeter potentiam potest notitiam et potest obiectum quod in modo esse perspicuum praesens intellectui in quod immediate fertur potentia et in quo creatura relucet
Arguitur contra illam quia quaeritur utrum illud est perspicuum sit substantia vel ars et si ars cui inhaeret quia non videtur aliud quam ipsa met notitia ipsius obiecti vel species in qua obiectum relucet
advertendum quod difficultas defectus habendi actum reflexum super actum reflexum super actum rerum fuit causa multorum errorum unde ex hoc quod intellectus difficulter habet actum reflexum super actum proprium contingit
primo quod reflectendo se semper notitiam aliquando loco notitiae capit obiectum et ex isto multi erraverunt primo quod reflectendo se super notitiam aliquando loco notitiae capit obiectum et ex isto multi erraverunt per reflectionem quia credebant cognoscere obiectum verum cognoverunt notitiam et ista est causa quare multi errarransrunt per reflectionem posuerunt universalia distincta contra singularia
Sequitur quod aliquando ex intentione alicuius actus in ymaginativaimaginativa vel in aestimativa creditur quod sit obiectum praesens sicut patet de hominibus qui illuduntur quia nescivit se praecise concipere notitiam
Consequenter alius error accedit non distinguendo inter obiectum et notitiam quia aliquando obiectum percipitur et creditur percipi notitia Ex hoc consurgit obiectum esse in anima sed non est ita ymmo est met notitia
Et ita credo quod aureolus distingueret inter perspicuum et notitiam sed non distinguitur a notitia et sic opinio sua est fictitia unde posset inquiri utrum est visio etc
Opinio Okam
Ockham dicit quod notitia simplex et incomplexa et intuitiva est illa virtute cuius potest in mediateimmediate potest elici iudicium evidens rei quod ipsa est evidens si ipsa sit vel non est si ipsa non sit unde ymaginatur quod illa notitia incomplexa est quaedam evidentia simplex immediate causatum notitiae complexae
Ista opinio videtur prima facie satis probabilis Arguitur contra illam opinio praecipue contra 2am partem quia dicit ex qua in mediateimmediate res sit vel non sit existens apparet non existens unde licet de existentia bene conceditur non tamen de non existentia quia capiamus notitiam intuitivam albedinis vel alterius scilicet sortis et habeat plato huiusmodi notitiam ex illa potest bene elicere quod sortes est conservetur illa notitia per dei potentiam et recuperatur sortes et sequitur quod non erit optimi /unclear> obiecti productiva vel optimi iudicii ergo erit eiusdem causativa vel saltis non opposito Item bene consurgent quod inmediate posset causare iudicium negativum quod res non est Item per dei potentiam ipsa potest conservari obiecto non existente et eodem modo movere potentiam sicut ante ergo sicut ante concurrebat ad productionem iudicii affirmativi modo et super ponitur quod deus eodem modo concurrat modo sicut ante et sic posito non videretur stare
Opinio Gregorii
de regorius resolvit se ad duo saltem apparent prima facie primo omnis notitia vel terminatur in mediateimmediate ad aliquod obiectum ad extra vel aliquod repraesentatum seu ad aliquam similitudinem quod obiecti primo modo illa notitia vocatur intuitiva ut quando albedo obicitur ipsa immediate se ipsa terminet visionem ipsa ymaginaturimaginatur quod remanet species et ex absentia obiecti causatur notitia quae terminatur realiter ad speciem vel ad similitudinem vel ad tale repraesentatum et non ad obiectum
Contra istam opinionem arguitur primo sicut fuit ante factum tactum quia divina essentia est notitia intuitiva creaturae et tamen in mediateimmediate terminantur ad se vel in mediatiusimmediatius quam ad creaturam quia videndo se videt creaturam Eodem modo arguitur de notitia beatifica creaturae quae in mediateimmediate terminantur ad verbum etc
immediatius videtur verbum quam creatura posset dici quod realiter creatura est immediatum obiectum cognitionois in verbo quia adam dicit quod non videtur in verbo tamquam in speculo sed sunt in mediataimmediata obiecti et qui vellet hoc dicere salvaret bene gregorium quamvis non influant et non concurrant obiective causaliter sed solum quo ad terminare obiective diceretur
Item alia ratio contra eundem nam quod species reservata posset esse subiectum obiectum vel quod notitia terminetur ad speciem non oportet dicere quia valde bene posset terminari ad rem et diceretur abstractiva quia non sub ratione existentis vel non existentis quia abstrahitur et species concurreret non per modum obiecti sed per modum habitus et effective concurreret
Opinio Plaoul
pro declaratione praesentis materiae Advertendum quod duplex est genus vel species vel modus notitiarum intuitivarum quaedam sunt posteriores suis obiecto erit quasi dependentes immediate a suis obiectis et causantur ab eis istum docet experientia de omnibus notitiis obiectorum sensibilium quia agunt et immutant sensum Alia est notitia intuitiva quae non sic se habet primo habet rationem prioritatis respectu obiectorum verbi gratia notitia divina non dependet ab obiecto Causa est quia est notitia exemplaris et per consequens prioris ideo terminantur magis ad causam et ideo magis habet rationem exemplaris et per consequens prioris tamen notitia qua beatus cognoscit deum habet rationem posterioris
Prima modus notitiae intuitivae
De primis notitiis potest dici quod sunt illae qui inmediate causantur ab influxa obiectivo obiecti concurrentis virtute cuius potest elici evidens iudicium quod res est
Si in se ponatur quod deus realiter conservet notitiam creatam ab obiecto etiam suppleat vicem obiecti et destruat obiectum utrum realiter intellectus iudicabit quod res est vel eliciet iudicium quod res est dico quod dictum meum potest intelligi naturaliter et sic dicit ockam Aliter dico quod notitia intuitiva necessaria dependentia dependet ab obiecto ita quod non stat eum esse de hoc genere quando realiter obiectum inquantum ad hoc quod licet in mediateimmediate concurrat et influat obiective
Advertendum quantum ad hoc quod licet deus convenientibus effectum posset se solo immediate producere et quamlibet notitiam intuitivam etiam conservare non tamen se solo potest conservare notitiam intuitivam quia eo ipso quod est notitia intuitiva est immediate ab obiecto et est in potentia unde capit suam rationem et conditionem ab huiusmodi conditione obiectali cessat esse notitia intuitiva quia sicut dependet inproduci a suo obiecto ita in conservata et sic conservaretur in absentia obiecti a deo vel nuda qualitas et non ut notitia intuitiva quia non habet ex sua ratione intrinseca sed excursu individuali tali vel tali ipsius obiecti satis probabile est
Secunda modus notitiae intuitivae
Alia est notitia intuitiva in deo et de illa habet locum diso ockam quia illa est huiusmodi scilicet illa quae non est posterior sed prior quia virtute illius immediate potest elici iudicium de existentia vel de non existentia unde de deo non est dubium ymmo est met notitia et iudicium patet etiam de notitia beati in non quae est notitia simplex et est talis quia beatus potest elicere quod res est si sit vel quod non est si non sit
Et potest diffinitio generalis notitiae intuitivae addendo ad praedictam diffinitionem ockam per modum disiunctionis sic quod est notitia immediate ab obiecto creata posterior ipso obiecto mediate qui in mediateimmediate potest elici iudicium de existentia rei sit et non existentia si non sit
ponitur propositio quamvis non possit per suam essentiam vel in se cognoscere intuitive in ipso tamen aliquid potest cognosci abstractive a creatura primum patet quia quamcumque rem intuetur statim habet de illa iudicium evidens quia illa res est si sit vel quod non est si non sit unde omnis talis est intuitiva 2m probatur quod non videtur impossibile quod deus causat aliquam notitia in beato absque hoc quod res videatur cum habitudine quod possit in mediateimmediate elici iudicium de existentia etc
unde potest dici quod deus repraesentando creaturam habent se per modum speciei vel obiecti moventis ut species movet licet non esset notitia ita quod sit concurreret quod repraesentaret creaturam et non se per modum speciei etc ad hoc in aequalitateinaequalitate esset species respectu diversorum beatorum quia adhuc posset repraesentare plura vel pauciora secundum quod sibi placeret et sic huiusmodi notitia esset abstractiva
dixit magister petrus quod licet doctores moveant de notitiis certa istam materiam tamen non habet principaliter hoc locum et sic stant in illo quid nominis sed magis spectaret movere tales dubitationes utrum statis et sic stant in illoc videre divinam essentiam non videndo creaturam etc et ergo quando concurrit de talibus notitiis debet fieri resolutio de quid nominis