Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 27, de Notitia
Lectio 27, de Notitia [Palantine Transcription]
Utrum Deus et creatura possint univoce per aliquem terminum significari?
Advertendum quod doctores non movent istam materiam adtractandum aliquem de logica sed ad manifestandum divinam excellentiam Ad hoc fuit omnium doctorum intentio ut ipso cognito alliceat in sui dilectionem
Breviter doctores in ista materia intuntur ostendere quod tanta est divina excellentia et tantus excessus dei super creaturam quod non possunt univoce significari Ad hoc ymaginandum imaginandum multum confert ymaginatio imaginatio Aristotelis de accidente et substantia unde Aristoteles ymaginatur imaginatur quod ars accidens ratione sui dependentiae et defectu intrinsecae perfectionis non est proprie ens nec habet proprie esse sed est in existens Ita proportionaliter ymaginandum imaginandum de creatura respectu dei quod creatura est tantae imperfectionis et tantae indigentiae quod quodammodo deus est suum subsistere
Opinio Guillelmi Parisiensis
Et dicit expressissime wilhelmus parysiensis quod esse competit deo proprie et essentialiter et creaturae extrinsice unde esse creaturae est ipse met deus sustentans creaturam unde deus habet unam causalitatem respectu creaturae quam noverunt phylosophi philosophi ET deus est realiter nobis intimus quod nos ipsi nobis et ideo est quasi sustentatio creaturarum ymmo immo est eis esse Ex isto ipse fundat inclinationem quam creatura habet ad deum quia illa bendentia et dilectio creaturae in deum est ad esse creaturae cum si deus sit eius esse
Statim potest ymaginari imaginari quod non est conceptus unicus naturae et dei iuxta ymaginationem imaginationem dictam de substantia et accidente quia creatura non in se sed ex se habet unde creatura habet unam habitudinem quae est maioris dependentiae ad deum quam accidentis ad subiectum Et ista habitudo dependentiae in infinitum maior reperitur scilicet creaturae ad deum quam accidentis ad substantiam Si ergo aristoteles ratione habitudinis accidentis ad substantiam negavit univocationem substantiae et accidentis quia a fortiori debet negari univocatio dei et creaturae
unde philosophi non consideraverunt speciales habitudines sicut nos ymmo immo posuerunt aliquas creaturas habere necesse esse sicut caelum et nobis revolutae sunt tales habitudines Et ideo si bene considerasset habitudinem non potuisset quod non fuisset univocatio dei et creaturae Avicenna expresse posuit in sua metaphysica quod deus non est in aliquo genere unde eundem est aliqualiter quomodo doctores pro cedunt in ista materia
Opinio Scoti
unde doctor subtilis ponit quod potest habere aliquis conceptus realiter univocus deo et creaturae repositus in aliquo genere in hoc concordat cum aliis saltim antiquis
ulterius ponit quod conceptus entis est communis deo creaturae Advertendum quod doctores habent modus loquendi obscuros et materiae resolutos unde dicunt quod conceptus entis de ratione sua est indifferens ad finitum vel infinitum ideo ratio entis est communis deo creatrice
Advertendum quod realiter quando loquuntur de rationibus non capiunt rationem per conceptu et hoc est terminale nec proprie pro obiecto ideo difficile est dare intellectum et fundamentum unde quando dico quod ratio entis est communis credo quod capiunt rationem pro obiecto sub tali modo ostenso unde a parte rei et a parte obiecti loquendo formaliter 2m modum ipsius eadem formalitas essendi correspondet deo et creaturae vel eadem ratio formalis ymaginatur imaginatur quod formalitas essendi est eadem in deo et creatura Sed differentia est inter deum et creaturam non formaliter sed per modos intrinsecos et hoc iterum est terribile
Breviter doctores isti ymaginantur imaginantur alias distinctiones quae sit essentialis etiam quam sit personalis quia ymaginantur imaginantur quod quod ad positionem quiditatis rei in esse ponitur quid distinctum aliquo modo non tamen totaliter realiter ymmo immo ydemptitate identitate concurrens et vocatur modus essendi rei 2m modo infinitum et creatura habet alium modum dicit ulterius quod iste modus non diversificat speciem formalitatis unde ymaginatur imaginatur quod staret quod in eadem specie essent duo iudicia unum infinitum et aliud non et su haberent diversos modus ulterius a modis intrinsecis non causantur conceptus absoluti sed a rationibus modalibus modo illae rationes possunt causari conceptum convenientem deo et creaturae unde 2m modum ens vivens sint extra genus sed secundum formalitates et non secundum modum causantur omnia??ta posita sub genere et ideo secundum doctorem subtilem potest esse univocatio iuxta dicta
Opinio Aureoli
Aureolus tenet aliam quia dicit quod non potest haberi conceptus univocus deo et creaturae quia deficit ratio prima quaestio conclusio sua non potest esse conceptus univocus deo et creaturae correspondens quia deficit ratio obiectiva communis unde ymaginatur imaginatur quod conceptus animalis habet rationem obiectivam adaequatam sibi communem omnibus speciebus et individuis illius generis unde conceptus de se secundum eum saltim generalis non a?ar?er ad obiectum immediate Sed habet rationem obiectivam ad quam terminantur et est unum ad quam esse perspicuum Secundum hoc dicit quod non potest haberi conceptus univocus de deo et deo creatura quia nulla est ratio subiectiva communis eis sicut est ratio obiectiva communis conceptui generis et speciei
2o ponit quod bene habetur conceptus confusus dei et creaturae sicut conceptus entis quia non habet unam rationem obiectivam Istud est valde mirabile magister petrus pro intellectu ipsius aparet michi mihi quod aliqualiter potest dare intellectus Considerandum pro illo quod anima intellectiva habet multiplicet orationem et inter alias nobis notas quod sensitiva negativa etiam intellectiva est nunc ymaginatur imaginatur proportionaliter ad ymaginationem imaginationem istorum doctorum quod ratio obiectiva nichil nihil aliud est quam res considerata secundum aliquem modum se habendi ad operandum ut ratio generis est esse sensitivum ut omnis res cui competit illa ratio obicitur in ratione animalis et hoc est de ratione conceptus quod habeat sic Ad propositum de deo non potest habere ratio obiectiva limitata quia deus 2m quemcumque modum est ipse immediate ita quod non reperientur tales gradus secundum magis et minus perfectiones in deo sicut in creaturis unde reperiuntur in creaturis quod aliquid est aliud et est perfectius limitatae et ii sic tamen si sic non est de deo et sic omnes conceptus qui causantur per modum speciei vel generis causantur a rebus 2m esse limitatum et deus non habet esse limitatum et ideo non potest esse conceptus univocus deus et creaturae et si aureolus ad illum intellectum loquitur valde probabitur loquitur
Opinio Ioannis de Ripa
et magis intelligitur quam alii ponit propositiones pro quarum intellectu advertendum quod ipse vident in n?ere duplicem ordinem praedicatorum essentialium secundum quod tetigi
2o ymaginatur imaginatur ordinem quantum in deo praedicatorum propriorum deo quia sicut ens est communem ita ab ente capitur conceptus sed non praecise entitatem divinam et significat modum infinitatis
2o sicut habemus duplicem ordinem talium praedicatorum ita a parte rei est duplex ratio obiectalis correspondens verbi gratia ymaginatur imaginatur quod ens pro ut est commune realiter sic correspondet ratio formalis entis quae quantum est de se est infinita licet tamen finite et secundum varias gradus possit a creatura participare ita quod distincte rationes et distincte res ut ita loquar correspondent istis ens vivens ita quod aliqualis distinctio minor quam sit personalis ita quod correspondent distinctae res concurrentes tamen ydemptice identice unde imaginemur imaginemur quod huic praedicato ens correspondeat a parte rei aliqua entitas quae est formalis s ratio etc praedicat Et ymaginetur imaginetur quod concurrant ydemptice sicut personae divinae concurrunt ydemptice in essentia divina ita dicit quod aliud est esse in deo aliud vivere et aliud esse formaliter et concurrunt ydemptice
ulterius dicit quod ratio entis correspondet creaturis et omnibus finite etiam et ratio entis in deo et ratio entis in creatura nullo minus conveniunt Ideo nullo modo possunt univocari quia huiusmodi in dicto est simplicissima et individualis sed in creatura est gradualis ymaginatur imaginatur quod homo vel perfectio hominis est pluriumum graduum qui omnes sunt eiusdem speciei qui lapis et sic in deo est totaliter altius rationis quia omnino immensa omnino individualis
Isto praemisso prima propositio sua Ratio entis 2m quam deus denominatur formaliter ens est simpliciter immensa capit rationem pro ratione obiectiva etc a?r?o in deo est inmensa immensa
2a conclusio omnis denominatio tn?som deus communis deo et creaturae habet in deo rationem intrinsecam immensam formaliter vult dicere sicut dicit de ente quod realiter in deo correspondet ratio inmensa immensa ita cuilibet alteri denominationem ratio inmensa immensa correspondet
3a conclusio secundum veram rationem in esse entis deus potest communicare cum creatura formaliter causa est quia omne id est in mensum immensum et immensum se habet ideo non potest communicare cum creatura intendit probari si deus communicaret sit in ratione essendi quod potest esse forma
4a conclusio 2m rationem entis vel eius denominationem essentialem tamen de deo et creatura est conceptus annoloycus unde ymaginatur quod sit unus conceptus annoloycus qui primo et principaliter convenit uni et posterius alteri ipse ymaginatur imaginatur quod in deo ratione entis est exemplativa esse creati et ratio viventis in deo est exemplativa creaturae Si viceversa fiat quod per prius conveniat creaturae dicunt beatus dyonisius et lynconiensis quod deus non eius ens sed super ens et hoc pro ut principaliter convenit creaturas
Consequenter ponit quod omnes creaturae sunt univoce sensibiles 2m rationem entis patet quia est eiusdem rationis in homine in asino et sic de aliis et sic ratio vitae in omnibus viventibus creatis et sic conveniunt quasi specifice in ratione entis Sequitur quod si daretur suprema intelligentia creabilis esse suum esset eiusdem speciei adaequate tamen esse m?ure primae quia tota latitudo rationis formalis entis est in materia prima
Opinio Plaoul
Isto modo patet quomodo capiuntur formalitates in deo Sed melius videtur dicere secundum aureolum sicut ipse expositus est
Arguitur contra materiam de formalitatibus quia illa positio de formalitatibus licet sit subtilis et obilitet intellectum unde est aequae difficilis sicut materia determinate ipsa tamen non probatur quia omnis ratio solvitur faciliter ergo non est ponenda 2o non est ratio cogens nec per eam aliquid salvatur quando salvaretur sine ea aequae probabiliter vel magis nec fides astringit nos igitur non sunt ponendae nihilominus subtilissime ymaginati imaginati sunt doctores ponentes eas