Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 28, de Notitia [Palantine Transcription]
Utrum Deus reponatur in aliquo praedicamento vel in aliquo genere praedicamentorum
Quantum ad quartum articulum videndum est utrum deus reponatur in aliquo genere quantum ad hoc non debet esse magis difficultas utrum loquor de re vel de termino unde terminus ponitur principaliter et res secundariae Etiam aliqui posuerunt praedicamenta realia
de ista materia variae sunt opiniones ockam gregorius haellis et alii moderni plures dixerunt quod deus reponitur in praedicamento significatur per termen repositum in praedicamento et per consequens ipse est deus etiam in praedicamento relationis secundum ockham quia per terminos diversorum praedicamentorum potest significari Etiam in praedicamento actionis quia agit vel est agens igitur etc.
Opinio Ockham
2o notat aliquid esse genus in genere dupliciter uno modo tamquam conceptum Alio modo tamquam secundum per conceptum
3o dicit quod respondendum quod sic quia terminus ipsum sensus reponitur in praedicamento probat quia quod deus concipiatur per aliquem conceptum et significetur per aliquam tantum repositum in praedicamento non detrahit a sua perfectione quia ad hoc non sequitur compositio in deo vel finitas nec aliqua imperfectio verum est ipse respondet ad auctoritates antiquorum doctorum qui videntur innuere quod deus non reponitur in aliquo praedicamento unus dicit quod est articulus ad hoc dicere deum in praedicamento erroris
Contra Okam
Contra istam positionem arguitur sicut visum est deus non est univocalis cum creatura quia nam potest univoce significari cum creatura ratione distantiae et modi essendi quia deus magis excedit substantiam creatam quam substantia accidens. Etiam substantia creata magis indiget deo manente quam accidens substantiam et propter hoc quod accidens sit distat substantia et indigt substantia non est univocatio subiecto et accidentis ibi sicut prius dictum est
2o probatur quod conceptus de non sit in aliquo genere quia si sic cum omnis conceptus specificus sit aptus natus praedicari de pluribus sequitur quod etiam posset saltim ex modo suae significationis non sic repugnaret et per consequens conceptus dei non excluderetur pluralitatem deorum Sicut dicitur quod tamquam individuum appareret esse plura individuata similia et per consequens erunt plures dydii
3o supponendo 2m doctorem subtilem quod diffinitio conceptus specifici repositi in genere talis est quod non repugnat sibi in primo modo dicendi per se vel 2o modo quod dicere dicunt realitates distinctus vel supponunt realiter pro diversis realitatibus sed hoc repugnat deo ratione suae simplicitatis et articulo non dicit tamen quod diffinitio angeli componitur ex certis differentiis licet essent absolute impossibile necessariae tamen non repugnat diffinitioni angeli quod in primo modo et 2 modo dicere realiter supponant diversis realitatibus sed hoc aliunde nec competit si primo et per se ut diffininedo animam ponetur sensitivum rationale licet sunt realiter idem anima tamen huic diffinitione non repugnat primo et per se quod sint realitates distinctae licet forte pars repugnat vicem ex quadam alia realitate quia idem est modo sic non est de deo quia quolibet differentia esset actualissima ita quod quaelibet debet ipsum repraesentare ut neccessenecesse esse in genere et ideo quia diffinitioni eius repugnat esse in genere per consequens diffinito ideo diffinitum non potest esse in genere
Item conceptus subiective non plus sibi convenit ut est genus nec plus spiritus pro deo quam conceptus substantiae prout reponitur in praedicamento qualitatis sed prout reponitur sapientia in praedicamento qualitatis non dicitur de deo quia sic tunc etiam generalissimum et sic deus esset accidens quia esset qualitas
Alia opinio
Alia opinio scilicet doctoris subtilis ponit istam propositionem quod describendo genus quod genus est id quod subtransendente est praedicabile in quid et de pluribus differentibus specie quorum nulli repugnat per se ex sua specifica quod in eo sit compositio
et ens et omnia praedicat illa perfectionalia de quibus animal mentio sunt extra genus Et videtur mihi compositio magis theologica nec sunt genera secundum modum accipiendi apud eos ideo genus debet diffiniri sicut iam dictum est unde angelo et animae non repugnat per se ex sua diffinitione specifica compositio etc.
Conclusio responsalis
Sequitur contra istam opinionem conclusio responsalis quod deo repugnat esse in genere praedicamentali ex sua simplicitate unitate et necessitate et infinitate Simplicitate quia diffinitio sua specifica componitur ex praedicamentis nullum personalitatem dicentibus quia quaelibet dicit purum actum et simplicem In aliis est ordo quo ad modum concipiendi quia differentiae essentiales sunt quodammodo semper ponibiles respectu spiritualium Et ista deduci potest de aliis scilicet unitate et necessitate deve? realiter quilibet terminus positus in diffinitione dei significat in mediateimmediate in mensitatemimmensitatem et actum purum et ideo quantum ad hoc non debet esse ordo talis sicut in aliis
Opinio Ioannes de Ripa
opinio quod ioannes de ripa absolute negat deum posse univocari in quocumque praedicamento Scotus bene in transcendente quod in non includitur infinitas Ideo consequenter magister Ioannes de ripa habet respondere quod non est in aliquo genere communi in quo creaturam quia genus univoce debet praedicari de suis speciebus unde esse de est alterius rationis et est esse infinitum sic non est de creatura
Opinio aliorum doctorum
Alia opinio scilicet augustini quod non est in aliquo genere etiam magister sententiarum unde omnes doctores antiqui quasi scilicet gandavensis sanctus thomas concordant quod deus non est in aliquo genere gandavensis allegat avicennam in sua metaphysica in pluribus locis Etiam aliqui voluerunt elicere ex dictis commentatoris quod omnia incorporabilia sunt extra genus magister Ioannes de ripa dicit res immateriales non reponuntur in aliquo genere sicut intelligentiae Gandevensis et sexta quaestione articulo 2o Alii dicunt primo primae partis summae suae ponit rationes ad probandum quod deus non est in aliquo genere ut in praedicamento unde dicit sic deus non est res alicuius praedicamenti sed illa quae sunt ab eo per participationem sunt in generibus unde ens dividitur primo in ens creatum et in ens increatum ulterius ens creatum in annologum et ideo genera Increatum non est in genere ens creatum dicitur annologice decem praedicamentis ut dicit porphirius et aristoteles dicit quod ens dicitur annologice de substantia et accidentibus ipse allegat augustinum de fide ad petrum
2o arguitur genus habet suas species 2m esse superadditum genus habet se per modum mere et differentia per modum formae Et sic iste doctor solempnis videtur ymaginari quod realiter a parte rei et obiecti debet esse quaedam potentialitas in genere ita quod genus est quaedam quidditas potentialitas et differentia per modum esse se habet quod cum superadditur constituitur una species et ex additione alterius alia species unde ipse ymaginaturimaginatur quod esse distinguitur ab essentia
2o arguitur deus non est substantia nec accidens ergo non est in aliquo genere quod non est accidens patet de se quod non substantia quia de ratione substantiae sunt duae conditiones prima in subiecto non esse scilicet quod non inhaereat alicui 2a quod sit apta nata subici ideo vocatur substantia modo quantum ad secundum modum ista conditio repugnat deo ergo deus non est substantia postea allegat avicennam 2o metaphysicae suae de universis habet principium quod est neccessenecesse esse non contentum sub genere videtur iste ymaginariimaginari quod deus sit exemplar rerum et quod anima sunt ab eo exemplari primo substantiae de inde a substantiae quasi emanant alicaaliqua quia ista genera debent esse exemplata Ipse tamquam principium primum ponitur supra deinde substantiae et accidentia
Responsio de Plaoul
pro declaratione antiquorum aliqua sunt attendenda primo quod praedicamenta sunt artificaliter ad inventam causa doctrinae et faciliter doctrinae Ex hoc sequitur quod variae potuerunt institui
primo instituta fuerunt propter finitatem rerum modorum accipiendo ideo valde utile fuit reducere omnes conceptus ad 10
non sic quin potuissent fuisse plura non tamen ita commode nec pauciora unde simplicius quidam recitat aliquos philosophos qui reduxerunt praedicamenta aristotelis ad duo scilicet esse absolutum et esse respectum scilicet esse substantiam et esse aliqualiter ita quod unum essentiale et aliud accidentali
Alii consideraverunt totam latitudinem vel congeriem omnium rerum alialii fuerut diversi quidam praescise substantiam et qualitatem istius opinionis fuit ockam dicit quantitatem esse substantiam vel rem quantam quantum est de relatibus dicitur quod non differunt ab extremus demotu quod est mobile
alii ultra actionem et passionem et dicunt quod actio non est illa res quae progreditur ab agente nec passio quae recipitur a passo
Scotus ponit 10 Notandum ulterius tenebo opinionem stati quia si ens est terminus univocus nunc que?bus res est in praedicamento et per consequens deus omnes formae quae possunt absolute significari reponerentur in primo genere doctores aequivocant de hoc nomine substantia quia qui dicunt quod deus non est substantia volunt quod substantia aliquid connotet scilicet imperfectionem Subtilius loquuntur qui dicunt quod deus non reponitur in genere quia praedicamenta traduntur ab antiquis 2m rationes exprimentes naturam rerum propriam pro quibus supponunt et ordines et habitudines illarum Ideo forte quia antiqui immediate dixerunt Iuvenes in conceptus altissimos ut melius postea conciperent
pro intellectu antiquorum de quomodo genus est materia et quomodo differentia forma vel genus est quiditas Advertendum quod moderni glosant ipsos de terminis scilicet quod genus ingreditur diffinitionem et additur differentia
sed ista non est intentio antiquorum sed resolvunt se ad rem vocando genus rem et ponunt quod est quodam quidditas
pro cuius intellectu ponitur exemplum de anima licet sit res individualis tamen habet multas operationes et multas particulares inclinationes vel naturas ut ita loquar primo infimum modum suae perfectionis et est existere prima operatio sua est appetere sic existere et ista conditioni omnibus est generalis deinde ascendendo ipsa habet varias operationes ipsa habet influere formaliter et constituere aliquod conceptum deinde habet inclinationem quod sit in loco scilicet quod corpus quod informat sit supra terram vel in loco sibi naturali Et quod complexio sua sit reducta ad debitum temperamentum ita aeterna et alia elementa et sic tandem quod erit negativa postea sensitiva postea intellectiva anima ergo considerata secundum naturam suam infimam ut ita loquar vel conditionem habet rationem generalissimi obiectivo Et descendendo per suas operationes ipsa significatur per terminos minus generales et tandem veniendo ad naturam suam perfectissimam ipsa significat per speciem et semper prima est ponibilispotentialitas respectu sequentis et ideo philosophi imposuerunt terminos quasi proportionaliter loque
Item potest reduci ad subordinationem formarum substantialium et si non fit ita tamen ymaginabileimaginabile est quod 2m ordine illorum praedicatorum sint formae ita quod per praemiam ponatur in esse solum et illa erit multum potentialis et illa ulterius recipit aliam et sic onsequenter et sic salvabitur modus antiquorum vel possemus ponere secundum ymaginationem wilhelmi parysiensis unde yamginatur quod creatura licet sua essentia sed non est suum esse sed deus est esse creaturae Et 2m quod actualiter variis speciebus actualibus in vivere secundum hoc possemus ponere ordinem
Alia via ponendo distinctionem realem inter esse et essentiam cum ydemptitateidentitate reali sicut proportionaliter formalitatibus magister ioannes de ripa dicit quod realiter est vera compositio in conperia?bus reponitur in praedicamento unde ymaginaturimaginatur quod ratio formalis essendi est prima in qua sumitur praedicatum
Alii posuerunt universalia correspondentur extremae rei reputo primus modum magis probabilem quia sonat theologiae philosophiae et veritati Appareat finaliter consonanter doctoribus quod deus non est in genere
Ad rationem si dicetur saltim est in genere relationis dicitur quod non quia genus relatorum ut dicitur de creaturis dicit aliquam limitationem perfectionis repugnantis deo et si reponitur hoc est per quandam annologiam et quandam super eminentiam et non secundum proprium modum secundum quae praedicamenta sunt instituta ad secundum
Circa textum
Circa textum de proprietatibus personarum distinctionem 25am prima conclusio hoc nomen ypostasis dicitur de quantitatibus persona singulariter et dictionibus simul pluraliter ypostasis id est suppositum vel subsistentia
3o quaestio non omne quod dicitur de deo dicitur secundum substantiam et non omne quod dicitur non secundum substantiam dicitur ex tempore quia relativa dicuntur non 2m substantiam Clara est quod relativa ab aeterno dicuntur et non secundum substantiam