Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 29, de Notitia [Palantine Transcription]
Utrum 'Deus esse' sit demonstrabile: praefatio
Quantum ad quintum articulum videndum est utrum deum esse sit demonstrabile et hoc excludendo statum beatorum de quibus non est dubium quando ex praemissis prioribus via doctrinae sciant concludere demonstrative deum esse licet sit principium complexum evidentissimum nec talis demonstratio facit de novo scire realiter eorum Sed utrum possit stante beatitudine habere aliquam novam notitiam respectu huius quod est deus de isto possunt esse duo modi dicendi quia vel huiusmodi processus esset ex notitiis in verbo vel in proprio genere ad intellectum per lumen gloriae potest dici utroque modo quod sic licet beatitudo essentialis sit in variabilis seu beatifica notitia de lege statuta nichilominusnihilominus quantum ad accidentalia potest variari Ita quod ex notitiis in verbo possint concludere beati quod deus est
2o in proprie genere specialiter iuti lumen gloriae nec huiusmodi scientia et proprio genere beatifico sunt impossibiles sunt ymmoimmo nec actus fidei aenigmaticus est impossibilis visioni clare quod deus est ymmoimmo causando demonstrationem pro evidenti notitia praemissarum et evidenti notitia de bonitate commune et quod sunt respectu alicuius potentiae concludentes huiusmodi conclusionem quod deus est deus cognoscit se vel potest se cognoscere demonstrative licet non sit demonstratio vel discursus primo potest dici quantum ad hoc quod sit notitia evidens aequivalenter demonstrativa
Etiam de statu innocentiae non revocatur in dubium quin in illo statu erat evidenter demonstrabile nedum theoloicetheologiae ymmo etima in primo lumine naturali et theoloicetheologiae concurrente lumine supernaturali Etiam ex puro lumine in statu innocentiae
Nam venerabilis hugo de sacramentis nedum quod deus est sed etiam quod deus est etrinus et unus trinus parens potuit habere notitiam Nam ex habitudine ymaginisimaginis creatae ad ipsam trinitatem increatam potuit evidenter concludere deum esse trinum et unum in mediateimmediate anima videbat se esse animam et se esse factam ad ymaginemimaginem dei et trinitatis ergo cognovit se secundum illam habitudinem quod non fuissent nisi cognovisse utrumque extremorum forte ex cuilibet creaturae notitiae est deducibile quod deus est trinus et unus
Utrum Deum esse sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae?
Ideo restat difficultas utrum in statu naturae lapsu sit demonstrabile deum esse in lumine naturali
[Conclusio prima]
Conclusio naturalis investigatio humana ex lumine naturali praecise non concluderet evidenter deum esse ista conclusio fuit in radice scitis tacta in toto processu in quo ostensum fuit quod fragilis est et debilis humana investigatio sibi derelicta Et patuit de primis phantasmatibus qui non posuerunt ultra substantias sensibiles aliquam rem spiritualem quod sanctus thomas allegat in libro de angelis et substantiis separatis in principio Et etiam de caldeis pro tunc philosophantibus qui non solebant nisi astra et caelum et numquod non m?ti posuissent substantias spirituales Et si posteriores posuerunt hoc fuit per doctrinam a prophetis vel a deo vel quia aliqui fuerunt supernaturaliter illustrati Radix fuit saepe tacta scilicet perropter penam culpae ymaginabilisimaginabilis de isto satis dictum fuit
Consequenter potest dici quod philosophi nullum conceptum verum de deo ex primis naturalibus non neoatamen fide habuerunt nam inconceptibus eorum semper inportantur aliquid imperfectionis vel deo repugnans ratione cuius semper substantialiter propositionum quas formant de deo pro nullo supponunt propter fallaciamfalsam connotationem inperfectionisimperfectionis deo repugnantis excluso tamen aristotelem platonem socratem et alios quos verisimile quia fuisse illustratos
Conclusio Secunda
/2a conclusio deum esse est theologice demonstrabile in lumine naturali ita quod sit demonstrabile in lumine naturaliter adiuto fide Et hoc est proprie theologice demonstrare sicut expressum a suo loco Et quod in tali sit primo sunt testes omnes antiqui doctores unde omnes concedant in hoc quod omnes rationes aristotelis ad istam processum factae sunt demonstrative ergo a fortiori in lumine motu fide
Advertendum quod aliquid esse demonstrabile dicitur in ordine ad aliquam potentiam cui apta nata est fieri demonstratio
2o advertendum quod demonstratio non debet censeri demonstratio nisi respectu potentiae debite dispositae unde ad sciendum utrum a processus sit demonstrativus respectu potentiae humanae non est videndum utrum sit demonstrativus puero vel dementi vel laeso in naturalibus vel indisivo Causa sub est nam sunt demonstrationes rudentissime mathematicae quae non possunt esse demonstrationes carentibus usu rationis Sed decenseri demonstrativa vel non demonstrativa in comparatione ad intellectum bene dispositum patet hoc in simili de philosopho in ethicis v semper remittit ad iudicium sapientis
Boetius in libro suo de ebdomedalibus ponit istam distinctionem quod duplex est omni conceptio una ita communis ut quisque probat id est approbat eam auditam ut omne totum est magis sua parte Alia est quae est communis apud omnes sapientes ut spiritualia non esse in locus est communis ai conceptio et principium apud intellectum elevatum et bene dispositum Ita ymaginandumimaginandum est proportionaliter aliquid esse demonstrabile et utrum processus demonstrativus debet attendi penes iudicium sapientum
Et quia antiqui doctores catholici sapientes posuerunt quod sit demonstrabile et etiam illae rationes philosophii quod non sit processus in infinitum sunt demonstrative Sed theologus quem purus p quia lumen fidei iuvante acquirit scientiam nobiliorem et alterius speciei quam philosophus purus quia per fidem lumen naturale dirigitur et roboratur ad formandum conceptum nobiliorem de propositionibus vocalibus de deo formatis quam purus philosophus Et ideo conclusiones theologicae etiam cum processus philosophi quod non sit processus in infinitum sunt demonstrative Sed theologus quam purus philosophus quia lumen fidei sunt nobiliores et altioris speciei quam in puro lumine naturali deductae et istud est satis deductum a doctoribus
Probationes aliquorum doctorum
Probatio Scoti
arguit doctor subtilis valde apparenter et demonstrative aptum intrinsecum bene dispositum quod nulla res potest se de non esse ad esse producere quia quodammodo res quae non est aliud ageret ymmoimmo esset prius natura quem ipsa met sit et hoc implicat quocumque modo prioritatis Et hoc dicit augustinus primo determinate nichilnihil gignit se ut sic scilicet quod faciat se esse nec angelo quia quod aliqualiter res quae penitus vel est incipiat esse et non ab aliquo non videtur possibile quia non est ratio quare plus non quam prius produceretur
Etiam est contra experientiam quia semper quod modo ab aliquo movetur vel producitur id quod movetur vel producitur fit ergo b ab a et eodem modo arguitur de a quia vel eset effectibile vel ineffectibile Si ineffectibile et facit b tunc est prima causa et hanc vocamus deum si a sit effectibile Iterum arguitur et quaeritur aliquo et quia non est processus in infinitum deveniemus ad aliquod ineffectibile et per consequens erat aliqua causa efficiens vel non effectiva et ille est deus
Item forte diceretur quod esset processus in infinitum in talibus sed istud apud intellectum bene dispositum reputandum est impossibile et ideo aristoteles reputavit evidens quia non est processus intellectualibus in infinitum
Illo tamen dato arguit scotus et signat toam multitudinem effectorum et sit a ista multitudo est effectiva et non ab aliquo huius multitudinis ergo ab aliquo ex hac multitudinem et per consequens est res ineffectibilis etio est prima causa
verum est quod doctores calumpnient istas rationes et forte ostendam in lectione sequenti quomodo possent calumpniari Sed pro nunc adducam alias rationes
Probatio de Ripa
de ripa procedit probando intentum dato quod sit processus in infinitum et causis et effectibus ponit duas suppositiones
prima quod in tali ordine id quod est superius semper est perfectius ymainandumimainandum quod infimum productum ab alio sit minus perfectum 2m ordinem causalitatis ita quod semper causa superior est perfectior et dicit quod videtur esse quasi evidenter notum
2o supponit quod creatura quanto est perfectior tanto est dependentior Ista suppositio non esset evidens in lumine naturali iuto fide Nam in puro lumine naturali dicetur contradictionem quia videtur in puro lumen naturali quod angeli essent minus dependens quam res fluxibiles ergo dixerunt aliqui quod realiter haberent neccessenecesse esse quem errorem secutus est ille de montesono Sed considerata habitudine creaturae ad deum generaliter sicut creatura perfectior quantum ad sui productionem requirit causam perfectiorem ita quod quantum est ex parte sui productionis requirit maiorem influxum productum quem res minus perfecta Ita quod proportionaliter de conservatione quod ipsa quantum est de se est magis labilis quam res ??mus perfecta ita quod indiget proportionaliter maiori influxu conservatio unde augustinus et alii immiunt quod creatura quasi continue producitur quia intellectu gradum habet sufficientem ad existendum sed solum est purus dependens Ideo ut ita loquar quanto plus habet de se tanto plus habet dependere
Item creatura quodammodo quasi accidens scilicet quantum quandam simili non dependet a deo Et ergo quidam philosophi posuerunt quod deus respectu creaturae habet se per modo informationis et hoc propter indigentes ipsius creaturae unde rabi moyses ponit quod deus est causa in genere causae efficientis formalis et finalis Item lyconiensis in expositione librorum augusto ponit quod deus habet se per modum formae sicut de sigilii respectu alicuius loquendi quia ad substractionem statim evacessit
tunc de ripa procedit Nam dato quod esset processus in infinitum istud non evitet quin deus sit nam signemus infimam illa non sufficit tunc erit alia et ascendendo semper creatura erat magis fluxibilis et alius certa ipsum magis fluxibilis et sic consequenter erit processus in infinitum Nam ponatur aliquid prohibens fluxum et ista ratio est satis apparens theologo cuius humana naturale iuvatur luine fidei
Aliae probationes
Alia ratio ponit esse ex infinitate artificii Nam considerata subtilitate artificii scilicet caelum et motuum eisudem organizatione minimae animalis vel in arbor non potest resolvi nisi ad unum artificem subtilissimum
Item potest argui ex fidelitate rerum obiectivarum nam illa est infinita ergo debet sibi corresponderi potentia talia cognoscens et illa non est nisi deus antecedens patet nam capto quocumque corpusculo de illo infinita sunt dicibilia etiam infinitae sunt habitudines istius ad alia et ita proportiones et faciunt pulchritivam ermoniam et non a causucasu id est ab artifice
Item exterminatione causarum indifferentiium ad effectum unde ignis infinitorum quaelibet potest producere quando producit primum potest producere secundum ita quod infinitorum quaelibet potest producere ergo oporteret quod significat sit aliqua causa determinans ita quod una causa producat hoc individuum et non aliud sibi omnino simile non videtur salvabile quando sit aliqua prima causa determinans
Circa textum
Circa textum scilicet distinctionem 27am prima conclusio non est idem esse patrem et genuisse filium et habere patrem ergo aliquid esse spiritu sanctum et ab utroque procedere patet de essentia quia est pater est tamen non genera et filium ita quod non sequitur a est pater ergo generat filium unde pater potest capi pure adiective et sic naturae illa essentia est pater Alio modo subiective et tunc bene conceditur 2m modum antiquorum
2a conclusio haec nomina genitor genitus verbum ymagoimago relative summuntur in divinis Aliqua fuit propria personis et sunt condistinctiva notionalia sicut generaliter
3a conclusio nomina essentia capiuntur quandoque pro propriis sicut dicitur deus de deo lumen de lumine et quando dicitur deus generat non est ita essentiale sicut ly essentia