Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 30, de Notitia [Palantine Transcription]
Utrum demonstrabile est 'Deum esse unicum'
Quod Deum esse unum in specie
probatur quia si essent plures vel igitur different specie vel solum numero primum non potest dicere ex eo quia omnia quae differunt specie habent ordine inter se sic quod unum est reliquo perfectius datis ergo a et b sit perfectius b sequitur quod b non est deus quia per ly deus intelligitur perfectum quo vel potest esse perfectius quod autem res differentes specie habeant talem ordinem patet quia alias non esset ordo perfectionum inter se
Quod Deum esse unum in numero
deinde probatur quod non possunt diffinire solum movetur quia si sic et sunt eiusdem speciei et eadem ratione qua possunt esse duo individua talis speciei et infinita et sic sequitur quod infinita talia individua possunt esse ergo finit infinita sunt quia individuis est bona consequentia a posset esse ad esse unde in terminis absolutis bene sequitur a potest esse deus ergo a est deus et sic non est repugnantia in aliqua specie ubi possunt esse duo individua quae possunt esse infinita
Item pluralitas individuorum in aliqua specie est propter imperfectionem ergo nullo modo in illa specie qui reponitur deus est ponenda individuorum pluralitas consequentia tenet quia deus est simpliciter et universaliter perfectus alias quia pluralitas individuorum non est nisi propter corruptibilitatem eorum quae non possunt perpetuari in individuo ergo est pluralitas ut perpetuentur in specie vel continuentur propter istam causam fuit ymagoimago aristotelis quod in qualibet specie intelligentiarum non esset nisi unum iudicium
Item tota latitudo speciei in se considerata quae est plurium individuorum contentiva ut ipsa est plurium individuorum est magis perfecta quam aliquod illorum et sic de pluralitate deorum illa multitudo si poneretur esset perfectior quam aliquod illorum et per consequens nullum illorum esset deus
Duo argumenta contra istam rationem
Responsio ad primum argumentum
Ad primum dicitur quod intelligitur de agentibus mere naturalibus vel agentibus per modum naturae deus autem nec est agens naturale nec habet contrarium unde malum non est positivum positive malum sed solum denominative extrinsecus vicem quod libere producitur contra divinum praeceptum
quantum est de aristotele ex a quibus videtur innumere quod deus est mere libere quia in 12o metaphysicae attribuit sibi omnem denominationem perfectionis simpliciter et per consequens libertatem
Item ex actibus nostris quia in nobis ponimus libertatem et cum ad concurrentibus actus productionem concurrat etiam sine voluntate necessaria nostra concurrit
Item aristoteles 4o physicorum videtur quod per subtiliationem medii in infinitum potest velocitari motus et per consequens deus 2m aristotelem potest agere contra communem modum et forte quod esset opinio philosophorum quod deus quantum ad operationes aliquas mere naturaliter concurret et quantum ad aliquas libere sicut anima nostra quantum ad aliquas operationes mere naturaliter agit et quantum ad aliquas libere et voluntarie non dico quod ista positio sit vera sed antiqui philosophyphilosophi sic possunt salvari et esset satis probabile
Responsio ad secundum argumentum
Ad aliam dicitur quod ex creaturis concluditur quod deus est infinitus et immensus ad probationem quod quaelibet creatura est finita ergo neganda est consequentia propter multiplicem causam
primo licet creatura sit finita tamen ad sui productionem requirit potentiam simpliciter et absolute in mensamimmensam et infinitam propter istam radicem antiqui phylosophiphilosophi negaverunt creationem quia videtur esse finita distantia inter esse simpliciter et non esse Similiter quia infinite difficultatis essent et non posssent fieri nisi a potentia simpliciter infinita et quia non posuerunt talem dixerunt consequenter quod creatio no est possibilis
Item nisi requireretur potentiae activae in mensitasimmensitas respectu cuiuscumque effectus minimi sequitur quod deus posset suam causalitatem alicui creaturae communicare taliter quod creatura sufficeret effectum producere de non esse ad esse et quod deus conservaret creaturam verbi gratia sit difficultas ut 10 productis aliquam creaturam et habeat illa creatura causalitatem ut 100 etc potest si deus conservet eam et dimittit eam suae naturae quo ad agere
Item licet quaelibet creatura ni se considerata sit solum finita tamen inter creaturas sunt infinite habitudines et relationes quibus consideratis relucet in creaturam vel increaturis immensitas artificis ergo quantum ad simplicem entitatem obicitur ut finita obiecti tamen 2m omnes habitudines causabit vel habere potest repraesentat suum artificem ut infinita
De subordinatione essentiali causarum inter se
Sequitur quod tamen genere causae efficientis quam finalis est infinitus doctores dixerunt de essentiali ordine causarum unde causae vocantur essentialiter subordinate quando sic se habent quod 2a nullomodo potest agere nisi in virtute primae prima dirigente et cogente Isto modo describendo dicendum est quod nulla causa secunda potest alteri causae secundum subordinari loquor de essentialiter subordinatis patet quia quaelibet potest agere alia non coagente quia quibuscumque datis una potest conservari alia destructa et deus mediate illa potest agere sed praecise primae causae quaelibet 2a causa subordinatur
Obiectio ad definitionem causae essentialiter ordinatae
Sed arguitur contra capiamus primam causam et 2am concurrentes ad alicuius effectus productionem tamen 2a causa ponit illam rem in esse ponamus quod deus subtrahat influxum suum quo ad produceretur et quod solum conservet tunc videtur quod illa secunda causa ponat effectum quia realiter ponebat vel posuisset ponamus ergo quod conservetur tunc producet dicitur quod cuiuscumque effectus productio requirit immensitatem causae effectivae
[Responsio]
uno modo dato quod ita fieret quod deus subtraheret influxum suum effectivum et influeret solum conservando illam secundam causam quod non sufficeret quia requiritur infinita causa infinite agens
2o dicitur quod ex ordine essentiali 2ae ad primam impossibile est quod secunda influat effective ad alicuius effectus produxionemproductionem sine influxu effectivo primae causae quia est subordinata in eodem genere essentialiter verum quod quandoque capitur magis communiter proportionaliter tamen ad primam acceptionem ita quod causae vocantur essentialiter subordinatae quia 2a non potest agere nisi prima coagente secundum cursum statutum et secundum hoc corpora superiora subordinantur intelligentiis et intelligentiae deo et hoc est bene verum de causis naturalibus sed quantum est de actibus causarum liberarum dicitur quod inmediateimmediate subordinantur deo Sed in naturalibus dicendum quod sic ut homo subordinatur soli quantum ad productionem hominis et sic etiam illa inferiora enu?but superioribus
De causis finalibus
Sicut dictum est de causis efficientibus ita de causis finalibus unde non stat aliquid concurrere per modum finis sine concursu dei ita quod deus est primus finis et prima causa effectiva unde media quae sunt ad finem ultimum sunt omnino contingentia habitudo autem creaturae ad suum finem ultimum est omnino insolubilis
Utrum ratione Scoti est demonstrativa
de ratione scoti qui reputavit valde apparens unde arguit sic aliquid est effectibile et non a se igitur etc Si dicatur processum esse in infinitum in causis nichilominusnihilominus continuat suam rationem sicut prius patuit doctores
quia diceretur quod non est evidens quin sit processus in infinitum in causis quia de facto est processus in infinitum in causis accidentaliter subordinatis et sic etiam in aliis posset argui
Alii arguunt quod licet realiter aliquid de novo sit vel incipiat tamen non est absolute evidens Nam antiqui phylosophiphilosophi plures posuerunt rerum aeternitatem sicut an ex agoras qui nec materiam nec formam ponit Etiam illi qui loquuntur de athomalibus
2o dicunt quod non est evidens quin aliquid fiat a se primo ymaginabileimaginabile est quia ponatur casus quod aliqua res producatur subito in instanti tunc in eodem in stanti in quo est producta adaequate ipsa potest concurrere effective ad aliam rem puta ad alium angelum et ponatur casus de angelo Iste angelus scilicet a producit b omnino sibi simile igitur potest producere se ipsum quare enim non potest habere actum volendi quo velit se producere et ponatur quod habeat volitionem et deus velit illam volitionem esse causam productionis Item a producit b ergo potest producere nam effectum alicuius speciei a tenet consequentia quia quantumcumque vera causa potest producere unum effectum alicuius speciei pro eodem instanti potest alium producere eiusdem speciei Item ponamus quod pro isto instanti velit Item b potest producere a ergo se tenet consequentia quia suam causam in qua est virtualiter ergo quaelibet istarum causarum scilicet a et b producet se Ex istis sequitur quod positiones de ista materia sunt neutrae Item dicunt alii quod non est evidens quod aliqui producatur creatura ab alio unde diceretur quod incipit esse a casu sicut isti philosophi qui negaverunt intentionem agentium contrarium non eset evidens sed est consuetum
Consequenter de processu in infinitum non est evidens quin sit processus in infinitum Quando arguit scotus ista multitudo est creata dicunt quod non potest significari adaequate Item dato quod significaretur etc quando dicitur tota multitudo est creata distinguunt quia vel ly tota capitur kathegorematice vel sinkathegorematice si sinkathegorematice conceditur quod quaelibet pars ab aliquo data est et tamen quaelibet pars inullo creata est sed capiendo kathegorematice non conceditur quia non potest significari a quo
Responsio: Natura demonstrationis
Notandum quod secundum aliquos aliquid est demonstrativum sicut alias fuit dictum debet attendi penes intellectum dispositum 2o advertendum quod mere debent recipi secundum quod sunt unde evidentia est maior in uno genere sciendi quam in alio ut patet de mathematicis et aliis patet philosophus etiam in ethicis in una quaque scientia sufficit procedere secundum materiam subiectam Ad propositum quia deus est res abstractiva infinite perfectionis et insensibilis a nobis ideo evidentiae et demonstrationes de ipso sunt alterius rationis et sic non sunt eiusdem generis den?o?is cum mathematicis unde tenendum est quod ratio scoti est evidens nec sequitur respondens potest se defendere a contradictione ergo ratio non concludit ymmoimmo demonstrationes mathematicae possent defensari absque contradictione vel oppositum et ergo qui nolunt capere scilicet pertinentes vel sunt pertinaces vel deficiunt sic quod non habent intellectum bene dispositum
Quando dicitur non est evidens satis habenti intellectum bene dispositum utrum de potentia dei absoluta aliqua posset se producere est impertinens mere quia non sequitur aliquid de potentia dei absoluta potest se producere igitur nichilnihil producitur ab alio et sic est evidens evidentia sufficienti apud intellectum bene dispositum Tertium est quod deus potest facere quod aliqua res produceret se per communicationem ydeomatum ut christus genuisset se ipsum ponamus quod genuisset more naturali et communi de muliere et in instanti infusionis animae assumpsisset huiusmodi naturam in unitate supponitur ipse esset ille puer qui generatur et tamen generaret se et esset pater et filius suus Sed quaeritur 2m intellectum augustini utrum posset se generare ut sic dicitur quod non quia licet posset se ipsum generare non tamen ut sic quia in casu posito non faceret se esse quia c?scus prius fuit et sic nulla res potest se producere ut sic quia si sic tunc realiter haberet prioritatem naturalem respectu sui ipsius
Scotus ymaginaturimaginatur instantia naturae et sic licet quandoque causa et effectus sunt simul tempore tamen non simul natura tunc capiamus primum instans naturae ut dicit scotus in illos non est effectus et tamen causa est in illo secundum ymaginationemimaginationem
Tunc ad rationem ponamus quod producatur nunc angelus in eodem instanti adaequate A potest prodcuere b angelum admitto tamquam possibile consequenter ponitur quod velit realiter se producere admitt?tis quando ponitur ista volito sit realite causa productiva ipsius dico quod hoc est ponere contradictionem in terminis quia causalitas ista est quae est nolitio est posterior ad esse angelum Quando dicitur ponitur quod viceversa b producit a casus est impossibilis Nam ex habitudine causae ad effectum revertitur prioritas b respectu a et sic sequitur quod idem esset prius et posterius respectu eiusdem Quid dicitur a producit b effectum ergo quodlibet individuum eiusdem speciei potest nego consequentiam quia potest habere rationem prioritatis respectu alicuius et non respectu cuiuscumque quia non respectu sui ipsius
Sequitur quod duo effectus omnino similes producuntur et a concurrat ad unum scilicet ad b et non potest ad alium scilicet ad se ipsum concurrere
Sequitur quod concursus a ad b impedit concursum b ad a quia nulla est repugnantia in primo et tamen quia a concurrit impeditur viceversa illa unde illa unde illa habitudine ablata est in eadem instanti b potest producere a etc
Quantum ad materiam de processu in infinitum Advertendum quod in aliquibus stat esse terminum et in aliquibus non dato quod mundus esset aeternus non esset dare terminum quia quaeritur de illa multitudine Notandum quod aliqua multitudo potest esse taliter ordinata quod denotatur nullus esse terminus respectu illius verbi gratia si esset bona intelligentia et illa generare aliam et illa illarum etc in infinitum sic quod quaelibet eius esset pater nec nulla esset genui a non gingnens quaelibet esse pater et esset processus in infinitum In aliquibus est processus in infinitum christi datur terminus ymaginemur totam latitudinem creatorum et causantium quantum ad illa quae sunt creata est infinita latitudo et datur terminus huius multitudinis eo quod est alterius rationis ut inter extrema
Item ex semidyametro et circumferentia datur maximus angulus possibilis causari et tamen est processus in infinitum ad illum per minores Etiam si darentur infinite creaturae adhuc daretur infima et suprema tota multitudo infinita clauditur terminis ad extra Sed esset linea circularis infinita igitur terminaretur duobus terminus et esset infinita et si circumferentia illius poneretur super lineam rectam ipsa causaret angulum contingentiae acutissimum Adam et magister henricus de heutha diffuse et bene tractant istam materiam
Circa textum
Circa textum scilicet distinctionem 28am praeterea considerare ad prima conclusio hac nomen ingenitus est nomen relatum et non praedicatur essentialiter sed relative in ordine ad non genitum unde ingenitum capitur dupliciter uno modo pure negative et dicitur quasi non genitum et sic competiti spiritui sancto Alio modo capitur positive et sic se habet quasi positiva proprietas sicut innascibilitas et sic esset proprium patri
On this page
Utrum demonstrabile est 'Deum esse unicum'
Duo argumenta contra istam rationem
Responsio ad primum argumentum
Responsio ad secundum argumentum
De subordinatione essentiali causarum inter se
Obiectio ad definitionem causae essentialiter ordinatae
Utrum ratione Scoti est demonstrativa