Text List

Lectio 4, De fide

Lectio 4, de Fide [Palatine Transcription]

Fides est conformis divino iudicio: solutiones ad multas instantias

Lectio quinta Ex ymaginatione imaginatione de fide possunt solvi multae raciones et difficultates quibus involvuntur alii tenentes communem modum

Prima instantia

Prima difficultas utrum aequali certitudine ex fide credatur futuro contingenti sicut neccessario verbi gratia Resurrectio mortuorum erit et huic deus est trinus et aeternus unus

Responsio ad prima instantia

videtur quod non quia unum est necessariam esse et necesse et aliud est contingens licet iudicium futurorum posset non fore tamen assensus fide est tantae certitudinis quod non potest falli fides non habet suam apparenciam ex parte obiecti sed ex se

Secunda instantia et rationes

Contra arguitur probando quod praedictam non sit vera ymo immo quod fidei possit sub esse falsum

quia spei de facto sub est falsum igitur fidei tenet consequentia quia spes videtur etc antecedens probatur de praescito qui habet spem quae est quaedam assensus quo assentit se habiturum vitam aeternam et non habebit

2o secundo quia hoc potest accedere in isto casu posito quod aliquis existens in extrema necessitate debeat accipere corpus christi et petatur ab eo utrum credat hoc esse corpus christi Respondet quod credo et isti potest sub esse falsum ymmo immo possibile est quod illud non sit corpus christi ymmo quod non sit debita facta consecratio

3o tertio accipiamus aliquem qui ex habitu fidei transeat in actum aliquem istius enunciabilis quod christus incarnabitur vel quod unus antiquus pater habuerit et continuet usque ad instans incarnationis tunc esset falsus quia in illo instanti non est unum dicere quod christus incarnabitur ymmo est incarnatus

Item abraham de facto meruit fide et tamen per illam credidit falsum quia credidit filium factum esse ymolandum qui non erat ymo laudus et illi fidei subfuit falsum

Item spiritus sanctus potest concurrere active ab assensum propositionis false igitur fides tenet consequentia quia fides non est maior dignitatis et rectitudinis quam spiritus sanctus antecedens patet quia nichil circa potest produci adextra quando deus concurat et spiritus sanctus

Item fides est in potentia obedienciali respectu cuiuscumque deus voluerit ipsam assumere ergo deus potest ipsam assumere ad assentiendum falso

Opinio Holcot

hokot dicit quod inquam intellectus credit propositioni nisi neccessitatus necessitatus fuerit per assensum ad hoc et rationem et excludit habitum fidei sed hoc non videtur vim quia teneo quod actus fidei non est in potestate animae vel voluntatis nisi mediate habitu habitus infusus in baptismo se solo non sufficit exire in actum utque de puero baptisato merito inter sarracenos Sed tunc petitur quae est differentia dicitur quod iste qui habet habitum facilius disponitur ab habendum actum fidei quam qui non habet habitum quia si uterque facit diligentiam tunc in habituato intenditur caritas ex quo est in gracia gratia et in alio non quia non est in gratia unde requiritur ultra quod sit diligentia odium mali et amor boni

videtur quod holcot ymaginatur imaginatur de fide quod sit unus habitus acquisitivus vel unus habitus oppinativus Timendum est quod quam plures credunt non ex fide neccessaria necessaria ad salutem sed ex fide gravata per rationes probabiles vel quod penis est per habitum oppinativum scilicet qui est cum formidine Argumentum holcot credo non est in potestate mea sine motivo assentire propositioni unde propositis duabus una evidenti et alia non tunc illa inevidenti non passum assentire sine motivo seu racione modo in articulo trinitatis est maxime in evidencia inevidentia

Responsio ad rationes de Holcot

Advertendum tamen quod lata seu magna differentia est inter propositiones indifferentes et omnino inpertinentes ad finis humani consecutionem et videlicet inter illas quae sunt de necessitate salutis et ita est in rebus polliticis quia natura Indidit homini quod sit alias civile vel civile et ergo eciam rationale quod homo plus inclinetur ad propositionem quae est de neccessitate salutis quam ad aliam indifferentem et inpertinentem Ex ista radice patet quod quaelibet creatura rationalis habet instinctum ad deum tam in affectu quam in intellectu In affectu quantum ad diligere in Intellectu quo ad cognoscere provenit omnis ydolatria idolatria ex istis

Tunc ad rationem holkot dicitur quod non est similem de propositionibus indifferentibus et habentibus necessariam habitudinem ad finem humanum

Aliter potest solvi quod fides habet alium modum respectu sui obiecti quam aliquando habitus quia non habet apparenciam ex parte sui obiecti sed diceretur quod oportet quod obiectum intellectus sit apparens verum conceditur vel quod ibi sit apparentia ex parte obiecti vel alterius modo dicitur quod fides ex sua immensitate[?] est apparentia

Circa textum

Nota circa textum quod quando dicitur de partibus ymaginatiis imaginatiis memoria non capitur pro memoria sensitiva sed pro actuatione per speciem intelligibilem et habet se tamquam primum producens et operans comparatur et inde producitur intellectio quae comparatur filio et ista duo quae diligunt se producunt spiritum sanctum per modum amoris

PrevBack to TopNext