Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 31, de Notitia [Palantine Transcription]
Responsio ad rationes principales: quod Deus non sit a nobis cognoscibilis
Alia lectio Solvuntur rationes probantes quod deus non est cognoscibilis a nobis et sunt forte in una lectione ante quae incepit visum est quomodo fides non subiacet Quantum ad sextum articulum et ultimum in quo solvendae sunt rationes introductae ad probandum quod non sit deus Primo arguebatur quod impossibile sit habere notitiam de deo quia vel est proportionata illa notitia obiecto et sic est infinita et si potentiae erit proportionata obiecto et non erit notitia de deo
Responsio ad primam rationem
Respondetur primo dicendo quod non reperitur proprie aliqua proportio sed proprium modum loquendi inter potentiam et obiectum et notitiam et obiectum scilicet nec proportio quae est in quantitatibus sicut in motivis quae conperanturcomperantur ad similitudinem in quantitatibus vel numerus dico quod inter potentiam et eius obiectum vel inter potentiam et eius actum et actum et obiectum eius non reperitur talis proportio
Dicta doctorum debent intelligi quod obiectum est conveniens potentiae et bonum quantum est de per se vel inclinativum ita quod in proposito deus est obiectum beatificum et finis ultimatus igitur optimum creaturae et per consequens proportionati sensuum et ideo in hac creatura quiescit et omnes inclinationes quae sunt per modum carentiae cessant
Sequitur primo quod quanto deus magis excedit potentiam perceptivam tanto magis est sibi proportionatus Nam nisi excederet immense non haberet rationem fin?ibilis sufficientem igitur non haberet sufficientem proportionem studium modum expressum unde ratione suae immensitatis competit sibi illa raitone scilicet quietationis
Sequitur de actu quod quanto deus magis excedit potentiam perceptivam actus inter obiectum et potentiam magis excedit facultatem naturalem potentiae tanto est sibi magis proportionatus unde in huiusmodi latitudine quanto actus sunt nobiliores et perfectiores tanto magis excedunt facultatem naturalem intellectus et tanto magis quietant creaturam et delectant et per consequens magis proportionata
Sequitur quod huiusmodi proportio non consisteret in aliquo gradu quantum ad speciem Nam tota latitudo actuum beatificorum est talis quod in huiusmodi latitudine quilibet gradus est proportionatus et conveniens et ascendendo continuedatur semper convenientior quantum ad speciem et forte quod non est dandus supremus de potentia dei ordinata scilicet sed de potentia dei absoluta forte ita est quod communicavit scilicet christo seu animae christi ei sic datum actus summe proportionatus Sed esset viam de omnibus aliis a christo scilicet puris viatoribus quia nullus actus attinget sicut christus
Sequitur quod nullum obiectum finitum est summe proportionatum potentiae creatae intellectivae quia nullum est quod sibi summe conveniat vel eius appetitum summe quietat unde omnis causalitas finalitatis repta in creaturis reduceri ad ipsum deum nulla potest se ipsa esse causa finalis respectu alicuius in ipsum ordinalis sed oportet ulterius in deum Augustinus "inquietum est cor nostrum donec requiescat in te"
Sequitur quod nulli potentiae proportionalium et obiectum sibi simile vel ipsum met deo solo excepto Nam quaelibet alia ordinatur ad illud obiectum disproportionatum et dissimilissimum sibi
Sequitur quod ex diversitate magis consurgit proportio convenientiae quam ex similitudine Simile reperitur in naturalibus nam materia est proportionatissima formae et econtra tamen habet oppositas conditiones quia materia est potentia pura et forma actus ergo propositum habent tamen ordinem inter se et ex illo ordine consurgit bonum convenientiae
Sequitur quod dependenti ad esse proportionatum sicut ponitur potentia ad obiectum non requiritur aequalis convenientia patet ex dictis Nam sic esse proportionatum magis consurget ex oppositis rationibus quam ex convenientia aequali Sed est magis est convenientia ordinis quae habet ad illud et secundum quod coniungitur bene est sibi
Similiter quod proprie loquendo non requiritur similitudo inter actum et obiectum quia non competit notitiae ratione similitudinis quod repraesentat obiectum sed ex concursu obiectivo quantum ad notitiam intuitivam vel ex concursu primo notitiarum intuitivarum quantum ad notitiam abstractivam et sic patet solutio primae rationes factae
Responsio ad secundam rationem
Ad 2am arguentem quod impossibile est de deo habere notitiam ratione infinitatis distantiae obiecti a potentia quia mobile infinite distans a loco non potest moveri ad locum nisi per formam nisi vitam vel virtutem infinite moventem
Advertendum quod licet quantum ad essentialem perfectionem sit distantia infinita non tamen quantum ad propositum spectat Nam divina essentia non distat infinite cognoscibiliter a potentia intellectivam unde sic superficies et linea ymaginatae abstractae quantum est ex parte essentialis perfectionis non distat infinite quantum tamen ad habitudinem quantitativam distant nisi vitae ita quod quantumcumque cresceret linea non attingeret illam habitudinem quantitativam Et in proposito quantum est de essentiali convenientia est infinita distantia Sed quantum ad perceptivitatem non est infinita distantia ymmoimmo quodlibet obiectum potest percipere
Secundo dicitur quod si esset aliquis color in argumento vel apparentia esset ad probandum quod impossibile esset attingere divinam essentiam comprehensive cognoscere mihi habere notitiam ita perfectam in esse notitiae sicut obiectum in se cuius est notitia huiusmodi modo concedendum quod ad comprehendendum divinam essentiam requiritur notitia immensa modo creatura non est capax talis notitiae ymmoimmo solus deus sic se ipsum percipit comprehensive
Responsio ad tertiam rationem
Ad tertiam quando dicitur sensus non potest cognitive attingere intellectum igitur nec intellectus ad deum quam sensus ad intellectum /
Respondetur quod huiusmodi excessus quantum est ad propositum est omnino inpertinens unde visus habet obiectum suum circa lucem et non potest in saporem in quem gustus et gustus non potest in lucem unde sensus sunt mutare secundum organa et intellectus modo est virtus organica nec corporea ideo sufficit intellectui quod habeat intelligibile circa quod versetur et ergo non est ex intrinseca limitatione quod sensus non potest in hoc vel in illud sed extrinseca quia fertur in suum obiectum secundum diversas complexiones et diversa organa sed intellectus saltis ut sit non limitatur per huiusmodi organa ergo quodlibet cognoscibile habet indifferenter pro obiecto
Responsio ad quartam rationem
Ad quartam rationem vel esset met divinam essentiam vel qualitas creata non divina essentia quia si sic esset in mensaimmensa notitia et immenso modo repraesentans nec potest dici quod creata quia deus est omnino in circumscriptibilis et immensus etc
Argumentum tangit difficultatem tractandam circa distinctionem 17am et est tamen probabile et sustinibile licet magister in non teneatur communiter
Tunc re et potest concedi quod deus potest esse notitia creaturae sic quod potest vitaliter immutare potentiam absque creatione cuiuscumque actus
Quando dicitur tunc seqeretur quod creatura infinite cognosceret negatur consequentia d probationem quia est realiter notitia immensa igitur cognoscit immense consequentia non valet quia deus mere libere communicat se tamquam notitia secundum quemcumque gradu limitatum sibi placet rectae sicut ad extra producit communicando tantum vel tracttantam perfectionem
Ad rationem nam arguitur sic et apparenter nam quantum una species notitiae est perfectior tanto perfectius immutat et sic ascendendo sed illa notitia quae est deus esset supra latitudinem etiam infinitarum specierum creabilium ergo perfectiori modo immutabit nego consequentiam quia huiusmodi notitiae qui creatae sunt immediate ab obiecto sunt agentia naturalia et immutant secundum ultimum suae potentiae et staret quod notitia creata faceret perfectius cognoscere a obiectum quam deus concurrens ut notitia Magister Ioannes de ripa Respondet si deus sit notitia creaturae ipse est infinita notitia quantum ad speciem et finita quantum ad gradum
Istud non potest stare quia licet deus absolute sit notitia infinita ipse tamen est notitia creaturae secundum eandem denominationem specificam studium quam notitia creata esset notitia creaturae unde secundum aliam speciem est sibi notitia et secundum aliam creaturae quia si esset modus in mensusimmensus secundum quem est notitia creaturae ratio demonstraret quia infinite repraesentaret et si illa species esset superior illa in infinitum plus immutaret quam suprema species notitiarum creaturarum unde sicut illud notitiae est demonstratio extrinseca sicut ita quod extrinsecum est sibi quod sit talis speciei
Respondetur quod erit illius speciei notitiae cuius notitiae gerit vicem et ita sequitur quod potest esse infinitarum specierum notitiarum et sic reponitur in tot speciebus in esse notitiae quot sunt species notitiarum quas supplet quia aequaliter secundum speciem et secundum gradum immutat adaequate et ideo quantum ad hoc esset eiusdem speciei cum notitia cuius vicem eritgerit quia est sibi accidentale quod sit notitia creata movet deus ut notitia potest movere et non est de ratione notitiae quod inhaereat
Quantum ad secundam viam dicitur quod per notitiam creata potest deus agnosci quando dicitur deus est immensus igitur nulla notitia creata potest sufficienter repraesentare negatur consequentia si intelligitur quod nulla potest sic quod repraesentet ita sufficienter sicut est in se conceditur sed bene post?e est quod bene per aliquam notitiam creatam cognoscatur ut summum bonum et summe quietativum et quod sit obiectum infinitum de notitia animae cresci ipsa est realiter tamquam exemplar divinae essentiae et est quasi mundus archithopus in quo relucent omnia et tamen non est ita clara notitia sicut deus est licet omnia repraesentet
iuxta hoc ymaginandumimaginandum est ponatur quod sint duae notitiae una repraesentet deum et alia et deum sed clarius licet nichilnihil plus sit quod est lux superioris speciei unde dicit adam si sortes et plato cognoscerent sicut et alii et ita perfecte sortes sicut deus quia deus quantum ad hoc solum finite cognoscit scilicet quantum est ex parte huius enum?oris adaequate Salva reverentia non bene stat quia licet non plura repraesentent tamen stat quod sit alterius speciei lucis quia quidquid deus cognoscit hoc luce similiter immensa cognoscit et notitia quam sortes habet est valde debilis et lux remissi dicit adam consequenter continuando materiam quod non est inconveniens concedere quod deus cognoscat contingenter ergo quod nec cognoscat finite dicitur quod deus contingenter scit antichristum fore et scit tamen in mutabiliter et inmensae unde mutabitur quia non potest esse numero in deo et hoc stat quod non inevitabiliter et tamen immutabiliter hoc stat in terminis