Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 32, de Notitia [Palantine Transcription]
Responsio ad quintam rationem
Alia lectio pertinens ad sextum articulum 41 Quinta ratio principalis ad probandum quod deus non est cognoscibilis tangit utrum huiusmodi notitia esset finita vel infinita si finita aliqua creata notitia potest esse ita perfecta si infinita tunc esset increata
Quod primum sequitur probatur Nam aliquid obiectum creatum causat notitiam certe perfectionis et aliud obiectum perfectiorem et sic quia processus est in infinitum deveniendum in ad aliquod obiectum causans notitiam perfectiorem ista finita
Ad istam difficultatem quia tenendum quod notitia de deo quae habetur de creatura est finita primo magister ioannes de ripa respondet quod non est processus in infinitum in talibus notitiis qui totus numerus specierum in genere accidentium est finitus Consequenter diceret quod aliqua sunt obiecta quae non possunt concurrere obiective sed si debent cognosci quodlibet ipsorum erit sui ipsius notitia formaliter et illa erit perfectior quam notitia quam habemus de deo quia illa est intelligentia et nostra esset accidens
Ista positio licet sit probabilis quia non est contra fidem tamen tenui contrarium Ideo respondetur secundum alia viam Sed pro declaratione mere advertendum quod non est proportionalis habitudo notitiarum inter se sicut obiectorum a quibus causantur et in hoc stabit solutio huius dubii Causa igitur dicti est quia valde possibile est quod aliquod obiectum uniformiter concursu causet valde diversas notitias ut notitiam sensitivam et notitiam intellectivam
Item si obiectum causet notitiam in nobis et angelus esset praesens causaret aliam notitiam perfectioris speciei in angelo Alia causa quia obiectum non est totalis causa huius notitiae sed concurrit potentia unde non sequitur si aliqua agregatioaggregatio causarum concurrit si una dupletur quod ergo totus effectus dupletur ex ista radice habetur bene quod non sit eadem proportio notitiarum sicut obiectarum quia idem obiectum posset producere diversas species notitiarum nobiliores et perfectiores secundum diversitatem applicationes potentiarum et etc secundum quod potentiae sunt diversae 3o diceretur quod ex alia radice non oportet quod sit eadem proportio quia ascendendo per obiecta contingeret devenire ad aliqua obiecta quae mere libere agerent et ita videtur esse de angelis quod deus velit aliqua secrataesecretae sine per eos et non videantur nisi velint
4o dicitur quod non dantur huiusmodi proportiones secundum quod ymaginatur adam scilicet secundum quod datur obiectum perfectius potest dici quod speciens non communicant in aliquo in quo possunt comparari unde proportio proprie dicta semper sit in quantitatibus eiusdem generis ut numerum ad numeri continui ad continuum unde si perfectio humana duplaretur quid esset hoc non posset illud reperiri et sic procederet argumentum super falsa ymaginationeimaginatione unde species non possunt sic comparari
Quinto dicitur licet admitteretur causa doctrinae scilicet quod placeret excessus obiectorum tunc diceretur quod non esset eadem proportio notitiarum quia non oportet quod causabilis obiectiva correspondeat ad perfectionem rei in se scilicet quod sit talis proportio causalitatum obiectorum sicut est proportio essentiarum inter se ut repungnant mere primae quod agat unde causalitates sunt communicatae secundum quod congruit ordini universi ita quod stat quod perfectio essentialis valde modicum addat ad causalitatem obiecti Nam quia staret quod non posset attingere causalitatem alterius obiecti secundum speciem dato tamen quod causalitas alterius valde modicum excederet
Sexto diceretur quod visio dei aliquo modo est infinita licet tamen posset excedi in eadem specie visionis ita quod posset esse maior dicit adam quod non capit istam rationem ideo eam dmittit et forte vocant eam infinitam quia habet infinitas species sub se secundum quod finit infinita obiecta et cuilibet correspondent notitia alterius
Aliter respondet adam ymaginando quod ex parte capacitatis animae evaditur huius modi difficultas Nam dato quod omnia obiecta essent causata quae essent nata causare huiusmodi notitiam ex quo anima est solum finitae capax non potest capere huiusmodi notitia infinita ut si summa sit ut ut nullae non posset anima capere nisi ut mille et sic de deo dato quod ageret secundum ultimum suae potentiae non posset agere in hac potentia perceptiva nisi notitia ut mille et cum hoc illa notitia excedit alias notitias quia est nobilioris obiecti et quantum ad gradum est aequae perfecta quia nullum obiectum creatum potest intensiorem et sic quantum ad speciem et nobilior et etiam quantum ad obiectum licet non quantum ad gradum
Contra opinionem Adamae
primo quia inpertinens est de capacitate animae humanae quia si anima humana non sit capax capiatur intelligentia vel capiantur met obiecta
Item non solvit difficultatem principalem quia non agimus de perfectione graduum eiusdem speciei sed de perfectione specifica graduum quia non acquiritur maior perfectio essentialis ex acquisitione graduum quia albedo ut 10 et albedo ut 2 sunt eiusdem perfectionis essentialis nunc est quod iudicio modo quandoque vocat perfectionem individualem specificam et ita non est consuetum
Aliqua, quae declarandum sunt
Pro ipsius declaratione sunt aliqua advertenda quod nos possumus loqui de essentiali perfectione et quantum ad hoc non videtur inveniens quod aliqua notitia de creatura esset ita perfecta essentialiter sicut esset notitia dei demonstrata aliqua certa puta ista visione est Quantum est ex parto obiecti non repugnat creaturae quod quantumlibet perfecte cognoscitur ideo aliqua est infinite perfecta et est magis perfecta qua sit notitia aniame christi de deo Credo quod in pe loquitur solum ibi de notitia quam deus habet de creatura Etiam obiectum non est causa totalis notitiae et ergo secundum concursum creaturae causantis notitiam perfectionem ymaginari potest quod ascendendo sit secundum huiusmodi creaturas concurrentes semper erit notitia perfectior Ponamus quod deus concurrat valde remisse stat quod causetur una notitia valde remissa quantum ad perfectionem specificam
2o nos possumus quantificare quantum ad intentionem et tunc non est difficultas quia stat quod notitia de creatura sit intentior quia deus potest concurrere causando notitiam intuitivam valde remissam
3o potest intelligi quantum ad gradum perceptionis et gradum quantitatis qui dicitur notitia ut si idem gradus vel aliqualis aequalis alicuius notitiae poneretur in angelo esset maior captivitatis quam homo ergo erit maior gradus perceptionis quod in homine ideo gradus in esse perceptionis qui in homine ideo gradus in esse perfectionis est alterius rationis quam quantitatis in se non quod velim ponere distinctionem rerum quantum ad hoc sed ad sensum dictum Tunc quantum ad hoc staret quod aliqua notitia creaturae essent maior etc
Quarto quantum ad speciem lucis quia realiter deus est lux in mensaimmensa etiam notitia hominis est quaedam lux et sic ymaginandoimaginando latitudinem in qua deus esset suprema lux et sic consequenter et sic ascendendo esset semper perfectior notitia ita quod minor notitia de specie lucis superioris excederet maximam de specie lucis inferiorum sicut scilicet ymaginaremurimaginaremur de sole et radiis eius respectu alterius lucidi et radiorum eiusdem ita quod minimus radius non radios solares excederet maximum alterius lucidi
Quinto imperfectione corperatur una notitia ad aliam secundum habitudinem quam habent notitiae ad ultimum finem et ipsius consecutionem unde immediate coniungit potentiam cognitivam cum fine ultimo in quo coniunctione consistit ultima perfectio Et sic staret quod cognitio speciei inferioris esset perfectior quia multae sunt species et obiecta quarum cognitio est inpertinens ad consecutionem ultimi finis Quantum ad hoc cognitio fidei est valde perfecta vel cognitio quae fides est quia est inmediate directiva in finem ultimum saltim disponit licet non faciat in mediateimmediate attingere et sic visio dei essent perfectior quam cuiuscumque alterius rei cognitio
Sexto ratione obiecti potest denominari extrinsece et sic secundum quod obiectioni esset perfectius etiam notitia et sic quaelibet notitia dei esset infinita
Septimo perfectio notitiae posset attendi in habitudine ad suum obiectum id est penes modum repraesentandi obiectum suum sic quod illa quae perfectius repraesentat suum obiectum est perfectior et sic quaelibet notitia de deo creata est in infinitum modice perfectionis quia infinite deficit ab adaequata comprehensibilitate sui obiecti Et cuiuslibet creaturae notitia magis apropinquat ad comprehensibilitatem sui obiecti
Advertendum quod apprehendere creaturam potest intelligi uno modo quod cognoscatur secundum omne praedicatum dicibile de ea Isto modo non potest una creatura comprehendi ab alia nisi miraculose sicut forte de anima christi Sed multi tenent quod est impossibile creaturae Istud tamen non denogo animae cristi Alio modo potest intelligi secundum omnia praedicata essentialia sibi non tamen secundum omnes extrinsecas habitudines ymmoimmo sunt infinite communicabiles
Circum textum
Circa distinctionem 30am Sunt enim quaedam quae ex tempore dicuntur prima conclusio quaedam nomina dicuntur de deo temporaliter et relative et denominatione non quod accidant deo sed in ordine ad creaturam et sic ex tempore dicitur dominus Aliqui dicunt quod ab aeterno dicebatur dominus Alii dicunt quod hoc debet intelligi quod ab aeterno habuit potentiam dominativam