Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 33, de Notitia [Palantine Transcription]
Continuatio responsionis ad rationes principales
Sexta ratio principalis
unde arguebatur quod notitia dei sit incompossibilis creaturae quia si sic esset infinita igitur etc quod esset infinita probatur nam illa notitia esset perfectior quam notitia infinitorum aliorum obiectorum et cuiuslibet illorum distincte licet secunda esset infinita etc consequentia tenet quia prima esset infiniti obiecti
Respondet adam et concedit quod si daretur aliqua notitia talis scilicet infinitorum obiectorum et cuiuslibet per se essent infinita et negat consequentiam quod ergo notitia de deo essent infinita si haberetur causa est quia notitia de deo non est ipsius ita perfecte repraesentativa sicut deus est in se et ideo quia infinitum deficit illa notitia a perfectione dei quam non valet Sed si illo modo repraesentaretur bene concederetur quod etc immensi modo repraesentaret verum quod ipse dicit quod antecedens est incompossibile unde in adam abbreviatio notatum est in margine quod notitia singularis quantum est ex parte sui aequaliter prout est plurium repraesentativa unius sicut et distinctiva plurium ut si infinita o?va similia praesentarentur intellectus per notitiam singularem aequaliter omnia apprehenderet
Advertendum est pro illo puncto quia dicit quantum est ex parte notitiae creatae non repugnat quod sit distinctorum obiectorum notitia indistincte cuiuslibet illorum Resolvenda est distinctio animalis tacta quod quaedam sunt notitiae supernaturales aliae immediate causatae ab obiectis et diversae proprietates competunt huius modi notitiis etc Circa quod advertendum de notitiis adhaesivis supernaturalibus quod aliquae licet sint res valde inperfecteimperfecte essentialiter et valde modicae perfectionis essentialis habet tamen aliquos modos perfectionis eis extrinsecos qui sunt modi perfectionis immense scilicet infallibilitas notitiae respectu futuri contingentis scilicet quod potest aliter evenire unde distincte repraesentare infinitus est modus sequens modum in mensumimmensum Consequenter de simplicibus notitiis supernaturalibus ille habet modum immensum sicut notitia animae cristi licet sit valde modice perfectionis essentialiter habet tamen modum in mensumimmensum Oppinio doctoris quod anima cristi cognoscit omnia quae verbum distincte notitia singularis supernaturalis potest repraesentare quodammodo repraesentabat ante et potest non repreasentare qui repraesentabat Sed notitia singularis creata ab obiecto est repraesentativa illius obiecti quod obiective influit ad ipsius causationem secundum hoc est talis obiecti repraesentativa
Sequitur quod non stat aliquam notitiam singularem causatam ab obiecto sensibili esse plurum repraesentati nam distincte unde non est repraesentativa nisi illius adaequatae quod causat ipsam ita quod si sint sortes et plato et quilibet eorum concurrat ad causandum notitiam quilibet causabit notitiam sui et non unius alterius alias non esset propria
et sic apparet satis secundum dictum esse falsum scilicet quod stat aliquam notitiam singularem esse repraesentativorum nisi infinitorum obiectorum et cuiuslibet eorum distincte ut positum est de ovis unde si notitia sit unica certum est quod est confusa sicut est notitia infinitarum partum continui concurrentium simul ad productionem notitiae confusae et si causarentur infinite notitiae non est ad propositum quia non est una notitia vel ergo oportet dicere quod causabitur notitia confusa omnium illorum simul repraesentativa vel quod quodlibet causabit suam notitiam distincte et sic essent infinite vel oporteret dicere quod ex limitatione causarum superiorum causaret notitiam unius et non omnium quia non stat potentiam esse capacem infinitarum notitiarum simul Quantum ad hoc concedit adam quod non est aliqua talis notitia creata infinitorum obiectorum repraesentativa distincte nisi forte sit ex parte potentiae ut si daretum suprema creatura ut suprema intelligentia qua nulla potest esse creatura perfectior non esset inconveniens quod haberet notitiam valde perfectam huius obiecti et cuiuslibet eiusdem speciei distincte repraesentativam de notitiis creatis a deo obiective supernaturalibus non videtur inconveniens quod unica sit infinitorum distincte repraesentativa ut patet de notitia animae christi quid ratione concursus obiecti habet modum valde nobilem et capit illum modum ab obiecto Consequenter conceditur quod possibilis est aliqua notitia quae infinitorum est repraesentativa et negatur quod ergo sit infinita essentialiter ut notitia animae cristi quid est infinitorum repraesentativa est tamen finita essentialiter 2o respondeo ad rationem dato quod ita essent quod notitia creata si daretur essent infinitorum repraesentativa et diceretur infinita non tamen sequeretur quod esset ita perfecta sicut notitia dei sicut dictum est in solutione rationis praecedentis et sunt ibi tacti multimodi
Septima ratio principalis
Ad rationem 2am probantem quod non est possibile etiam quia vel apparet bonum infinitum vel praecise finitum prima facie probaretur per illud argumentum quod notitia de deo non est possibilis non potest dici quod apparet praecise finitum quia aliter apparet quem esset nec infinitum quia si sic tunc creatura cognosceret eum secundum totam latitudinem suae bonitatis.
De isto sunt varii modi dicendi primo potest dici quod deus clare et immediate visus nec apparet bonum finitum nec infinitum quod non finitum clarum est quia alias diceretur ex notitia intuitiva immediata iudicium falsum quod non apparet apparet bonum infinitum similiter patet nam deus potest clare videri et tamen quod non ostendat se 2m a rationem nec 2m b rationem et sic de aliis per quas realiter ponuntur intrinsece perfectiones in ipso et sic non posset elici quod essent sapientissimus ergo stat quod videatur et non secundum rationem secundum quam dicitur bonum infinitum
Aliter potest dici et communius quod licet per notitiam intuitivam quia illa est simplex intellectus non iudicet quod sit bonum finitum vel infinitum tamen mediate illa notitia statim elicitur illud iudicium evidens quod deus est simpliciter bonum infinitum Si sic baculus per apparentiam simplicem atque fractus et intellectus elicet iudicium complexum evidens quod esset fractus si intellectus non essent aliunde instructus Ad particularizandum et intelligendum quid est dicere deus est bonum infinitum
Notandum primo secundum opinionem magister iohannes de rip quod secudum rationes formales in deo qui dicunt perfectiones simpliciter et sunt ordinata secundum praedicata essentialia deum videre ut infinitum vel ut appareat ut bonum infinitum dupliciter intelligitur uno modo quod videretur secundum omnem rationem intrinsecam sibi ut quod apparet ens vivens et sic de aliis ex quibus omnibus resultat ratio deitatis et sic videre ipsum ut bonum infinitum essent videre ipsum sub ratione deitatis Alio modo quod solum secundum unam rationem ita quod non secundum aliam ut in esse entis absque hoc quod in esse sapientiae ponamus quod solum secundum unicam videatur utrum apparet bonum infinitum dicitur quod sit quia quaelibet ratio in deo dicit infinitam rationem formalem Sed proprie loquendo non apparet bonum immensum quia bonum immensum dicit tam perfectionem intensive quam extensive vel in mensitasimmensitas dicit intensivam perfectionem et etiam extensivam et sic oportet quod si debeat apparere ut bonum in mensumimmensum quod appareret secundum omnem perfectionem intrinsecam sibi et sic stat quod videatur ut bonum infinitum et non ut bonum in mensumimmensum
Aliter potest exponi quod deus apparet bonum in mensumimmensum vel infinitum et sunt plures modi primus modus quod videns deum eo ipso quod videret posset immediate elicere iudicium de qualitate perfectionis quae deo competit et affirmare quodlibet praedicatum perfectionale de deo et non oportet quod quilibet in deus deum isto modo videat ipsum nec oporteret quod quilibet beatus vi illius visionis sive discursu in mediateimmediate quodlibet tale attribuat deo
Alio modo quod vi visionis si?itis quam habet aliquis de deo sive in vita ut paulus moyses etc sive in patria ut beatus eliciat individuum quod deus habeat infinitas perfectiones etiam latentes ipsum scilicet quas non videt ita quod iudicet ipsum habere omnem perfectiones supereminenter et quod in illius iudicet ipsum non esse visum ab eo secundum omnem modum suae perfectionis
Et sic ex hoc non sequitur quod conprehensive non cognoscat quia non oporteret quod secundum omnem praedicatum etc vel illa cognitio non esset ita perfecta in esse cognitionis sicut obiectum est in se
Responsio ad octavam rationem
Aliae rationes quae fundantur in comparatione sensus ad intellectum reducuntur ad tria puncta Aliquae procedunt et deficiunt quia sensus utitur organo corporeo intellectus autem non ideo sensus limitatur modo sibi proportionato Aliae procedunt et deficiunt quia obiectum corporale non potest applicari sensui sicut obiectum spirituale intellectui quia obiectum corporale requiritur certam distantiam utque de visibili respectu visus ad causandum certum angulum in actio et sic divina essentia applicatur aliter intellectui quam obiectum sensibile sensui
Item aliqui deficiunt quia probant quod deus non est cognoscibilis simpliciter vel quod non est comprehensibilis hoc bene conceditur Item fuerunt adductae auctoritates quia dicitur deum nemo vidit et apostolus deus inhabitat lucem in accessibile
primo possunt intelligi de cognitione comprehensiva etc bene conceditur quod deum nemo unquam vidit comprehensive quia non est cognitio creaturae ita perfecta in esse notitiae sicut obiectum in esse saue cognoscibilitatis
2o omnes possunt intelligi nemo deum vidit et deus inhabitat etc intelligitur beatifice et hoc ex puris naturalibus et sive gratia speciali dei et specialiter elevante unde deus inhabitat luce in accessibileminaccessibilem semper per viam naturae et hoc non solum est de cognitione beatifica ymmoimmo probabiliter potest dici quod ad contemptum simplicem dei prout est theologicae considerationis per pura naturalia non potest homo attingere /
Responsio ad nonam rationem
Ultimo arguebatur quod deus non potest cognosci quia deum esse traditur per modum articuli quod non esset si posset eius notitia haberi
primo respondere negando consequentiam quia licet scientifice cognoscatur stat tamen quod etiam per fidem quia ut prius patuit quantum est de scientia et fide nec habitus habitui nec actus actui repugnat unde actus fidei est aenigmaticus et tamen non est contrarius actui clare ut possibile est quod cristus aliqua videat in verbo et etiam in proprio genere et sit satis rationabiliter traditur ad credendum quia per hoc quod homo exit in actum aenigmaticum ipse meretur s?to quod sit in caritate
prima est defectus ingenii quia licet sit scitum deum esse tamen hoc non est nisi ab ingeniosis quia non a simplicibus potest forte scientifice attingi quia non sunt capaces methaphisice et phylosophiae
Conclusio
Sequitur quod humana in vestigatioinvestigatio indiget fide et theologia dirigentibus ipsam nam humana investigatio sic pure derelicta non iuta fide vel gratia spirituali non attingeret ad dei notitiam ergo oporteret quod dirigatur primo ethycorum recitatur de triplici viro unus qui sufficit sibi etiam ad hoc quod dirigat alios Alius sufficit vel aptus est ut dirigatur 3us qui nec sufficit dirigere nec aptus est dirigi et talis est in utilis et sic fides et theologia repraesentant primum verum humana investigatio directa ab illis tertium unde theologia est directiva omnium scientiarum paulus ad ephesios 4o nam amplius ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui tenebris scilicet obscuratum habentes intellectum Sed secundum illud ysaie 8vo ponam etc et sic habemus istud primum principium theoloicum scilicet quod deus est summum bonum
Et braguodini in prima parte summa suae infert multas propositiones de illo primo principio theoloico
Circa textum
Circa distinctionem 31am Aequalis non reperitur nisi inter illa inter quae est aliqualis distinctio et magister quod est qualitas prout attribuitur personis divinis non debet teneri nisi privative modo magistri dicunt oppositum scilicet quod positive sunt aequales unde magister dicit quod quando dicitur quod sunt aequales non ponitur aliquid sed intelligitur privative scilicet quod unus non est maior alio nec unus minori alio magister in isto non tenetur