Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 34, de Fruitione [Erlangen Transcription]
Quod in nulla creatura sit ponenda felicitas
Alia lectio est de materia fruitionis Consequenter declarari oportet primam esse bonitatem cuius adeptio perficit affectum quae semper simpliciter se est diligibilis
Circa hoc alias allegabatur Augustinus 11o de civitate dei capitulo primo qui narrat verronem posuisse centum et 88o sectas varias philosophorum de felicitate humana Ita quod humana investigatio Numquam suffecit ab initio inquirere in quo consistit felicitas humana et ideo indiget theologica sapientia ipsam dirigente Et istam materia tradit magister in prima distinctione primi Probatur ratione quia in nulla creatura sit ponenda huiusmodi felicitas
Primo ratio
et ex hoc habitudine creaturae ad deum secundum se nam nulla creatura sufficit sibi ad esse nec ad bene esse
primum patet nam creatura est in materia dependentia respectu dei quam ae accidens respectu substantiae unde quasi deus est sustentatio creaturae et ideo creatura indiget deo ad modum loquendi liquidi indigentis sigillo ad observationem figurae sigilli scilicet quod non 2m patet ex primo
Secunda ratio
Tertio in nulla creatura reperitur plenitudo bonitatis igitur consequentia nota antecedens notum est Etiam remotio omnium perfectionum debet esse in illo in quo debet esse terminus beatitudinis finalis
Item de ratione ultimi finis propter se diligibilis est quod plenitudo causalitatis effective et finalis per modum cuiusdam circularis habundantiae modo nulla creatura est huiusmodi scilicet plenitudo fontalis et primaria Boetius in 4o de consolatione "Reputo teneri sive boni non aliter durare quae nunc" etc igitur in solo deo qui est fontalis bonitas et primaria seu principium totius boni stat beatitudo finalis Ideo non sine causa scriptura vocat deum "alpha et omega id est principium et finem"
Conclusio: quod Deus est summa bonitas
Sequitur evidenter quod deus summa bonitas mentis quietativa tanquam finis ultimus in quo ponendus est finis laetitiae et hoc vocatur frui Et ideo magister sententiarum usus est istis terminis frui et uti Et cepit ab antiquis et specialiter aromanis Ista materia tractata est in scripturis sub aliis terminis unde dicitur "diliges deum tuum ex toto" etc Et istud mandatum dixit salvator maximum esse in lege et 2m proximum sicut te ipse unde dilectio dei ex toto corde etc propter se absolute absque hoc quod ordinet illam dilectionem ad aliquod esse fruitio Consequenter praecepit diligere proximum Breviter dilectio rei propter deum vocatur usus et sic ista materia est tradita in evangelio etiam in antiquo testamento
Quomodo Deus debemus diligi toto corde et proximus est diligendus
Nota restat aliud quam quod deus debet diligi propter se et proximus propter deum Breviter diligere deum super omnia in generali est ipsum diligere non referendo illam dilectionem ad aliquid aliud nec ad se ipsum sed praecise ad deum diligere creaturam eo modo quo praecipitur est ea debite uti etiam propter deum Advertendum quod sunt multae difficultates in ista materia propter aquivocationem terminorum et aliquando capiuntur uno modo quod aliquando aliter et quomodo capiuntur in processu doctorum sic diversimode capientium
Distinctio termini
Frui aliquando capitur generaliter pro actu potentiae appetitivae sive sensitivae sive intellectivae cum delectatione tamen et sic animalia dicuntur frui cibo et sic capitur saepe in scriptura sed non sic in proposito
Secundo modo capitur magis stricte pro omni actu voluntatis quo aliquid diligitur propter se sine relatione actuali ad aliud et sic aliquis posset frui creaturis sicut dicitur ab aliquibus de virtutibus scilicet sine relatione actuali
Tertio magis stricte pro actu dilectionis voluntatis respectu alicuius obiecti irreferibiliter actualiter habitualiter in aliud
Rationes principales contra conclusionem
Pro declaratione materiae tota lex potest hic introduci et declarari quia dixit salvator Ab isto dependet tota lex Arguitur sic ex parte rationis humanae
Prima ratio principalis
Confirmatur divina essentia movet beatum praecise finite ergo aliqua creatura in eadem proportione vel maiori potest movere creaturam et delectare
Confirmatur Quia praecise per divinam essentiam creaturae finite unde est modo creatura rationalis potest aliam creaturam in aliqua gradu facere bene esse et per aliam in duplo melius et sic consequenter ergo per aliquam creaturam melius quam per deum
Item creatura rationalis est in potentia obedientiali ad hoc quod quietetur in illo in quo deus velit eam quietari ergo etc
Confirmatur nam inclinatio creaturae ad beatitudinem ex quodam motio adextra ergo deus potest suspendere actionem suam respectu huius motionis et per consequens creatura non inclinabitur et per consequens potest inclinari ad aliud quo adepto quiescet
Item creatura magis inclinatur ad se quam ad deum patet primo quia ad se inseperabiliter quia non potest se odire nec actu nec habitu sed bene dum ut patet de daemonibus et sic videtur quod deus non sit finis naturae et si appetat hoc est propter se scilicet ut per deum bene sit sibi unde quaelibet res maxime appetit se permanere et quicquid appetit hoc est propter se conservari
Secunda ratio principalis
Secundo principaliter arguitur sic quia huiusmodi madam de dilectione dei non videtur esse rationale nec est in potestate creaturae adinplere Oppositum est error pelagii
Item non est in libertate voluntatis huiusmodi obiectum velle probatur generaliter nullus actus est in potestate libera voluntatis quia respectu cuiuscumque actus qui producitur aliqua est motio pruna a deo qua posita non stat voluntatem non agere sed illa motio non est in potestate voluntatis ergo nec effectus sequens quia si aliqua causa ponatur ad quam sequitur aliquis effectus et causa non sit in potestate voluntatis nec effectus modo sic est de prima causa quia nedum est causa effectuum ymmo etiam est causa movens 2m causam ad agendum Unde sequitur deus praemovet et vult quod voluntas incipiat agere in hoc instanti et antecedens non est in potestate voluntatis humanae ergo nec consequens Quod sequitur patet quia alias voluntas dei est frustrabilis quod non est dicendum
Item nulla persona divina est obiectum fruibile ergo nec deus consequentia tenet quia nullus est deus quin sit aliqua persona antecedens quia si pater est obiectum fruibile tunc filius fruetur alio a se et etiam essent tria obiecta et non unicum
Item deus est diligendus propter beneficia ergo beneficia magis antecedens patet beatum bernardum bene dicentem "diligimus deum quia prior dilexit nos" et sic propter beneficium
Item david propter retributionem dicit "se servasse legem dei" et per consequens retributio vel aliud bonum dicitur esse causa finalis quorum diligitur deus
Aliae rationes
Et quaerit si deus sit super omnia diligendus utrum finite vel infinite Si finite solum stabit quod magis proximum quam deum si infinite tunc non possumus ad illum gradum attingere
Item si sic tunc inaequaliter diligentes aequaliter mererentur ex caritate probo vicem in isto casu
Sunt sortes et plato quorum quilibet diligat a gradu Et praeter hoc sortes velit diligendo deum adimplere praeceptum dilectionis dei vel igitur aequaliter merentur vel inaequaliter Non aequaliter quia circumstantia volendi inplere praeceptum dei addit aliquid meriti Ponatur etiam quod plato intendat actum suum dilectionis usque ad aequalitatem deinde sortes intendat actum suum quo vult adinplere praeceptum sic quod in aliquo gradu plus mereatur quam plato et deinde plato intendat actum suum dilectionis usque ad aequalitatem et sic consequenter usque plato diligat summe deum et sortes remisse scilicet uno gradu praecise sicut positum est Tunc isti duo merentur aequaliter et unus eorum diligit summe deum et alter remisse
Circa primum articulum Climitonis erunt multa puncta tractanda ex parte obiecti etiam potentiae scilicet definitatione unde utrum humana capacitas sit finita vel infinita sunt diversae opiniones et utraque tantum est probabilis unde potest ymaginari quod inesse capacitatis sit anima humana infinita formalior ratio incontrarium est ista quia esse perceptum est denominatio rationis simpliciter ergo non potest creaturae limitate nisi limitate competere quia nulla denominatio perfectionis simpliciter potest alicui finito infinite competere
Item alia denominatio est de pastoribus et nobilioribus modo semper posteriores communicantur in remissiori gradu alicui finito semper gradus posterior includit gradum denominationis priorum unde ymaginando ordinem perfectionum essentialium siv a parte rei sive a parte terminorum ut esse ens ista est communissima deinde est vivens deinde esse perceptivum deinde intellectivum ymaginantur quod quaelibet denominatio posterior praesupponit priorem secundum aliquem gradum ut si communicetur denominatio posterior secundum aliquem gradum ymaginantur de qualibet alia denominatione perfectionis simpliciter correspondent tot gradus vel tantus gradus in quanto gradu posterior est communicata Ista est quod quilibet gradus esse perceptivum habet annexum gradum entis et sic de aliis denominationibus prioribus et sic si esset infiniti capax esset infinite ens infinite vivens et sic de aliis
Ista opinio prima facie habet pro se philosophum in 3o de anima comparantem "sensum ad intellectum" quia intellectus quanto excellentius intelligentiae intelligit tanto aptior est ad intelligendum aliud et sic non de sensu Et sic quanto potentia perceptiva magis capit tanto est vicinior et potest magis et magis percipere et per consequens infinita potest
Breviter sustinendo quod infinite sit capax Respondetur ad rationes quod removenda est una distinctio alias posita vicem quod aliquae sunt denominationes mere essentiales prima est entis et capiuntur abstracte a convenientia rerum inter se et ad deum Deinde a convenientia etc Et iste habent primum ordinem inter se de istis concedendum quod nulla est infinite communicabilis creaturae
Aliae sunt quasi modales et accidentales et huiusmodi possunt intensius vel remissius communicari eidem rei ut esse activum et huiusmodi unde illa communicatur eidem rei intensius vel remissius 2m beneplacitum supremi imperatoris ut illa conpeteret accidenti et non mere primae quae tamen est superioris speciei et sic esse activum est denominatio extrinseca et modalis Aliquae se habent tamquam proprie passiones de illis forte loquendum est sicut de primus Et sic consequenter esse perceptivum est denominatio modalis extrinseca sicut non videtur repugnare quod deus communicaret angelo causalitatem respectu cuiuscumque effectum ad extra producibilis non tamen ut in propria virtute sufficienti quia hoc est inpossibile et sic illa denominatio non est essentialis nec modalis propria sed modalis accidentalis Restat difficultas Capiamus esse perceptivum ut sit denominatio essentialis pure vel tamquam passio utrum tunc etc Sine dubio sic est communicabilis creaturae solum finite licet infinite caperet vel potest capere et infinite intense Nam quantum ad gradum potest infinite capere et infinite et intense non tamen esset infinite perceptiva
Circum textum
Advertendum quod spiritus sanctus procedit per modum amoris et amore debet esse vinculum duorum et ideo quantum ad hoc habet rationem quasi distincti Non est autem de ratione sapientiae sic quod copulet inter diversa ideo de ratione amoris magis est reportare distinctionem sic conceditur quod diligant amore producto