Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 36, De fruitione [Erlangen Transcription]
Utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat ultimate terminare appetitum rationalis creaturae?
In alia lectione Prius fuit adducta difficultas tangens finitatem humanae capacitatis quantum est ex parte potentiae
Nunc restat inquirendum utrum a parte obiecti aliquod bonum finitum sufficiat terminare ultimate appetitum rationalis creaturae
Advertendum primo quod generaliter omnis creatura sive cognitiva sive non appetit summum bonum tamquam suum ultimum finem Istud est de intentione philosophi primo ethicorum "Bonum est quod omnia appetunt" et fuit antiqua descriptio Eustratius dicit aristotelem per bonum intellexisse deum ergo quaelibet creatura sive rationalis sive cognitiva sive non appetit illud patet aliunde
nam est subordinatio finium ergo quilibet finis medius appetitur vel desideratur propter ultimum et per consequens magis ultimus appetitur et consideratur Et hoc potest dupliciter ymaginari uno modo resolvendo huiusmodi appetitum ad divinum et infrustrabile imperium nam per voluntatem deus ne dum regit res existentes et dirigit ymmo etiam res quae non sunt obediunt Secundo modo potest ymaginari ut quantum in se est coniungantur suo principio effectivo huiusmodi appetitus secundum ymaginationem Boetii alias tactam Advertendum quod multiplex reperitur in rebus bonum Quodam concernit individuum aliud speciem aliud genus aliud universum
Quantum ad primum animalia ratione individui Appetunt cibum qui est conservativus individui et est eis bonus et comestio bona et hoc bono continente individuum Aliam appetunt etiam generationem propter bonum speciei quantum ad 2m nam generatio et coytus ordinantur in speciem Tertium bonum generis est et istud est agentium aequivocorum sicut causarum superiorum respectu huiusmundi inferioris sic intelligentiae et corpora caelestia movent ista inferiora et dirigunt ad suos fines ratione boni ergo quia non communicant secum in genere Aliud est bonum respectu totius universi Et istud per quandam analogiam a deo et fit respectu totius mundi et sic bonum quanto communius tanto divinius
Nunc advertendum nedum creaturae appetunt deum per obedientiam suae voluntatis sicut appetunt ipsum mutari et sibi assimilari quantum possunt ideo actiones resolvunt in ultimum quantum possunt sibi assilentur Quia creatura rationalis ultra alia scilicet non intellectualia potest deo assimilari eo quod ipsius est capax cognitive et dilative seu per amorem unde quasi in deum transformatur ideo singulariter creatura rationalis ipsum appetit omnibus gradibus appetendi repertis in aliis Ita quod quot sunt species appetendi vel inclinandi in aliis ita in hominibus Conclusio responsiva Creatura rationalis non potest in aliquo bono finito quietari etiam de potentia dei absoluta Probabatur alias per aliquas rationes primo ex insufficientia creaturae quae nec sibi ad esse nec bene esse sufficit ergo nulli alteri creaturae potest sufficere Secunda ex habitudine causae finalis ad suum effectum quia sicut causa effectiva se habet ad effectum producendum ita causa finalis ad terminandum quietative aliquem appetitum Et sicut causa creata non potest esse causa respectu effectus finibilis quia consimilis est habitudo hic ubi
Corollaria
Primum corollarium: res essentialiter perfectior est a suo fine dependentior
Primum corrollarium Res essentialiter perfectior est a suo sicut dependentior nam secundum gradus specificos sunt etiam gradus inclinationum diversarum in specie superiori ita quod tot graduum reclinationum est contentiva quot graduum specificorum huiusmodi species est contentiva et sic est dependentior
Secundum corollarium: latitudo honestatis naturalis et essentialis perfectionis correspondent sibi adaequate
Secundum corollarium Quod latitudo naturalis honestatis et essentialis perfectionis correspondet sibi adaequate unde honestas naturalis est habitudo rei ad suum finem et tendentia iuxta naturae capacitatem Etiam de naturali iustitia legitur platonem scripsisse plures libros in quibus naturalem iustitiam vocat quando omnia sunt optime ordinata scilicet opiniones naturales et tanto res est perfectior plures habent operationes naturales recte ordinatas
Tertium corollarium: quod res perfectior universaliter est dependentior
Sequitur ulterius quod res perfectior etiam est generaliter dependentior nam ex habitudine effectus ad causam efficientem et conservantem quanto res est imperfectior tanto est dependentior nam quanto ad eius productionem requirit maiorem influxum effectuum tanto ad eius conservationem requirit maiorem influxum conservativum
Quartum corollarium: quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esse
Sequitur quod ad subtractionem fluxus causae finalis effectus desinit esse vel res desineret esse probatur quia tanta est dependentia effectus ad causam finalem sicut ad causam agentem sed ad subtractionem causae agentis effectus non produceretur igitur ad subtractionem causae finalis effectus desineret esse unde si subtraheretur influxus causae finalis ipsa res esset pessima quia esset sine ordine et ideo repugnat deo et naturae quod sit talis res
Quintum corollarium: quod creatura non tendit in non-esse positive et tamen sibi derelicta in non-esse subito deflueret
Sequitur ulterius quod creatura non tendit in non esse positive tamen sibi derelicta in non esse subito deflueret patet quia tendit et inclinatur in summum esse scilicet deum ymmo necessario quam diu est ergo non tendit in non esse sed magis in contrarium Causa finalis requiritur partim ad conservandum Etiam causa effectiva
Octavum corollarium: quod suprema intelligentia, si daretur, magis passive tenderet in nihilum quam mixtum ex contrariis
Sequitur quod res spiritualior est indigentior corporali Sequitur quod suprema intelligentia si esset creabilis quantum est detendentia passiva magis tenderet in nichilum quam mixtum a contrariis Patet error dicentium quod intelligentiae vel creaturae separatae a materia et incorporales sint necesse esse et pervenit ille error ex malo intellectu habitudinis creaturae ad deum ymmo quantum est de se magis sunt apta passive ad non esse quam mixtum ex contrariis Sequitur quod res perfectior est et nobilior magis subicitur deo et magis tenetur deo quam minus perfecta nam magis indiget deo ergo magis debet humiliari Ex consequenti suprema intelligentia creabilis si daretur tenetur esse summe subiecta et summe humilis quia magis a deo reciperet
Nonum corollarium: quod demonstrationes necessario inclinatur in Deum tanquam in finem ultimum et summum bonum
Sequitur quod daemones necessario inclinantur in deum tamquam in finem ultimum et summum bonum patet quia non stat creaturam esse nec in habitudine ad suam causam finalem modo non potest esse corrupta talis habitudo vel inclinatio manente re Consequenter si daretur creatura male habituata experiri potest inclinationem in deum Patet ex dictis quod est insolubilis habitudo rei ad deum quae non potest auferri nisi per desiderationem rei Cum isto stat actus liberi arbitrii patet quia stat quod aliquis odiat deum et acquirat habitum odiendi qui erit contra naturalem inclinationem
Item stat quod creatura quantum est ex parte actus voluntatis aliquid acceptet tamquam ultimum finem licet decepta quia stat quod aliqua creatura ignoret deum esse vel non credat et statuat aliquod temporale tamquam ultimum finem Et stat quod voluntas eius non quietetur quia naturalis inclinatio non quietatur sed non percipit illam motionem naturalis inclinationis propter hoc quod adeptus est quod appetebat et sic staret quod aliquis crederet esse felix et esset valde miser et sic patet quod creatura rationalis non potest quietari in aliquo bono finito licet crederet oppositum propter habitum deputatum fortiter moventem
Conclusiones
Circa distinctionem 34am haec propositio concedenda est Tres personae sunt unus deus et una essentia
Secunda conclusio usus sanctorum est concedere quod una essentia est rerum personarum et tres personae sunt unus essentiae Sed non conceditur quod unus dei etc quia si sic videretur aliqualis distinctio inter personas et deum Et sic videretur quod haberet unus deus tres personas sibi subiectas vel forte creasset vel fecisset
Quarta potentia attribuitur patri sapientia filio bonitas spiritu sancto nam in creaturis patres sunt communiter debiles ideo ad hoc removendum in patre in divinis attribuitur sibi potentia Et iuvenes consequenter non sunt sapientes igitur attribuitur etc Spiritus videtur innuere superbiam ideo sibi attribuitur bonitas et removendum et licet cuilibet sunt propria tamen iste modus etc Iste terminus emonsyon attribuitur personis id est consubstantiales et unius substantiae Contra Arrum dicentem oppositum dixit enim quod substantialiter essent distinctae et in consilio nyceno ista veritas fuit determinata quod pater et filius et spiritus sanctus essent emonsion postea per unum imperatorem et per arrianos fuit indebite factum Consilium in arrianno ubi oppositum fuit inductum etiam
On this page
Primum corollarium: res essentialiter perfectior est a suo fine dependentior
Tertium corollarium: quod res perfectior universaliter est dependentior
Quartum corollarium: quod ad subtractionem influxus causae finalis res desineret esse
Sextum corollarium: quod illud con[??] dictum creaturae inclinatur ad non-esse
Septimum corollarium: quod spiritualis creatura est indigentior quam corporalis