Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 37, De fruitione [Erlangen Transcription]
Quod in nulla creatura potest esse felicitas
In alia lectione Ex habitudine dependentiae creaturae ad deum ostensum est quod in deo et non in aliqua creatura potest esse obiectalis felicitas quae quid dependentia non est nova nec noviter opinata unde dicit apostolus ad romanos 11o "in ipso ex ipso et per ipsum" etc Item Augustinus et dyonisius super genesim comparat creaturam ad deum sicut radium solis ad solem Etiam aristoteles 12o metaphysicae ab ipso dependet caelum et tota natura Unde opinio avicennae erat quod intentio aristotelis fuit omnia cepisse esse a deo per productionem unde ymaginandum licet propter deus deus propter neccessitatem suae bonitatis non potest non conservare res quando communicaret eis efficientiam suae conservationis Tamen semper quantum est de se essent fluxibiles in nichilum Item quod quamvis ponere in rebus et neccessitas essendi tamen corresponderet eis idem gradus dependentiae sicut nunc unde neccessitas esset ex parte bonitatis dei in communicando se
Item licet de neccessitate naturae caelum non posset non esse tamen aristotles haberet concedere quod si deus subtraheret suum fluxum conservatum ipsum desineret esse
Sequitur quod in nullo bono creato potest reperiri ratio bonitatis ultimate Sequitur quod omnes affecti ad bona temporalia recte quaerunt in creaturis quod non est in eis quia quaerunt ibi bonum ultimatum et non est Sequitur quod quia illam nobilitatem quae est terminare ultimate attribuunt creaturae possunt dici ydolatriae
Et ideo dicit apostolus ad thymo quod avaritia est ydolorum servitus et ideo ad deum debet esse ultimata resolutio creaturae et maxime hominis et in signum illius habet faciem ad sydera unde ovidus metamorphosus primo libro et allegat eum lactantius "perna que conspiciunt animalia cetera terra os homini sublime dedit caelum que videre"
Contra opinionem Henrici de Huta
Sequitur contra magistrum hennricum de eucha quod non est possibilis rationalis creatura quae possit in aliquo bono finito finaliter quietari patet quia non habet rationem finalem Cuius oppositum patet sub hac forma
Quamvis absolute foret possibile creaturam rationalem ordinate frui creatura distincte et in particulari hoc tamen non est possibile de creatura rationali sufficienter capaci finis ultimi debitum usum rationis habens Quantum est de secunda parte illud consonat dictis Probat primam partem quia possibile foret esse creaturam rationalem liberam quae de natura suae speciei esset causa diminute et inperfecte cognoscitiva quod non esset elevabilis ad cognitionem primae causae et per consequens nec ad fruitionem
/ Arguitur contra eucham / Contra arguitur primo sic quia si daretur huiusmodi creatura ipsa tenderet in ultimum finem et citra ultimum semper inquietaretur vel citra adeptionem illius igitur antecedens est deductum est qualibet creatura secundum possibilitatem suae caecationis capacitatis
2o quia illa creatura felicitabilis et non in aliqua creatura quia nullam habent rationem felicitandi ergo solum in deo est felicitabilis
Item 3o pari ratione infantes et lesi in ratione possent frui ordinate creatura patet quia illo stante non sunt elevabiles in dei cognitionem et fruitionem ergo possunt frui creatura
Item 4to huiusmodi fruitio esset deo rd?iao creaturae quia statueret sibi pro fine non finem quia moveret ad aliquod tamquam ultimum quod non est ultimum
5to arguitur per unum correlarium quod immediate postea ponit unde dicit quavis foret possibile hominem sufficienter capacem dei frui creatura sine culpa ad penam inputata non tamen hoc posset sine peccato Prima pars patet quia deus possit cum hoc non imputare ad culpa pro qua esset infligenda pena igitur Secunda pars patet dicit quia semper esset deordinatio quae esset peccatum moris et naturae ergo unde ipse vult Quantum est de prima parte quod staret de potentia dei absoluta quod homo frueretur creatura et deus vellet quod non inputaretur sibi ad culpam vel ad demeritum De illo quod huiusmodi fruitio moveret hominem in rem per modum finis ultimati quae non esset finis ultimus ymmo esset motus in talem rem tamquam in finem ultimum et non esset
Et ex ista radice patet quod illa pars est falsa quia huiusmodi creatura esset omnino de ordinata Consequenter dicit quod deus non potest facere quod homo absque deordinatione ultimate frueretur creatura quia licet non esset demeritum tamen est deordinatio et sic esset in proposito de creatura rationali quia habet ordinem et habitudinem essentialem et insolubile ad deum et fertur tamen per illam fruitionem in aliquid tamquam in ultimum finem quod non est ultimus finis
Obiectio et Responsio
Consequenter instat d contra prio?ma quod nedum dispensetur cum ipso sed praecipiatur sibi quod fruatur creatura utrum tolleretur deordinatio dicit quod sit in alio casu
Sed contra praeceptum superveniens non variat naturam illius actus inmutandi ergo eodem modo inmutat ergo eius operatio non variatur Item dicit fruetur deo et non creatura Sed contra sicut dictum est quia eodem modo immutat animam vel voluntatem sed primo in mutabat respectu creaturae propter se ergo nunc
/ Restat respondere ad suas rationes dicit quod possibilis est creatura quae non sit capax dei ergo ista potest quietari in creatura Nego antecedens et consequentiam nego antecedens quia sicut alias dictum fuit nulla ratio cogit penitus quod inter supremam speciem brutorum et speciem humanam sit aliqua alia possibilis nec cogit ratio quod aliqua species negetur naturae intellectualis sit producibilis quae sit sub anima intellectiva humana quia dispositio sub qua producitur anima humana est minima sub qua non potest produci species inferioris Intantum quod forma intellectiva producitur sub aliqua dispositione quae videtur esse minus perfecta quod forte fit quod plexio a bruti ita quod non habet aliquam latitudinem quando si exiret statim intraret latitudinem brutorum
Secundo nego consequentiam quia dato quod daretur licet non esset capax dei in particulari tamen in generali sufficienter et sic diceretur aliqua ratio maxime conveniens sub qua sufficeret ad sui felicitatem unde sufficeret quod iuxta suam capacitatem caperet deum Ita quod posset habere actum in quo consisteret eius felicitas formaliter et obiective in deum quia talis creatura frueretur deo fruitione quidam proportionali suae capacitati ergo ulterius conceptus sibi de deo possibilis est fruitio proportionalis scilicet iuxta suam cognitionem et similiter delectatio proportionalis esset sua felicitas formalis et obiectalis eius felicitas esset deus ergo sequitur quod illa ratio sua non concludit
Tunc de illo quod tactum est de homine habente usum rationis differentia magna est inter peccatum et demeritum stat quod aliquis peteret et non demereatur quia demeritum connotat aliud quam deordinationem scilicet pena infligi quia deus posset tollere pena adaptatis non absolute quod peccatum maneret et sic in proposito staret quod non demeretur et tamen peccaret peccato non est in praedicamento ad penam Ulterius dicitur quod deus non posset illud percipere quia malum est Item illa quae cadent sub praecepto sic se habent quod deus specialiter concurrit ad hoc quod inpleantur modo non stat quod deus specialiter concurrat cum tali creatura ad fruendum alia creatura licet staret quod concurreret generaliter scilicet ad talem actum de ordinatum
Et sicut ponimus quod ratione suae bonitatis non potest immediate se ipso decipere creaturam et facere assentire falso inmediate et hoc tenent multi doctores sic nullo modo potest obligare creaturam quod frueretur alia creatura deus praecepit filiis israel quod caperent vasa et potuit quia omnia sunt ei sic non est in proposito quia in proposito semper esset de ordinatum sicut odium dei licet daemones non demeretur tamen peccant quod odiunt deum et eliciunt nova odia respectu nostrum quae sunt peccata Item tamen non demeretur hoc est deus non ordinavit aliquam penam pro tali novo peccato ymmo etiam peccant omissive quia tenentur adimplere praecepta dei et non faciunt nec excusantur quia posuerunt se in huiusmodi statu
Responsio ad rationes probantes quod creatura potest quietari in bono creato
Consequenter respondetur ad aliquas rationes probantes quod in aliquo bono finito posset creatura rationabilis quietari ultimate
Prima responsio
primo arguitur nam deus finite delectat creaturam ergo potest dari creatura quae unam aliam voluntatem moveat et delectet et una alia creatura quae aliam adhuc plus moveat et delectet et sic consequenter et per consequens erit dare unam quae tantum vel magis moveat quam deus eandem moveat
primo potest responderi quod licet ad ymaginationem concederetur quod aliqua creatura possit intensius delectare aliquam creaturam non tamen conveniens Ita quod non sequitur delectat tanto gradu ergo ita perfecte quia non est ita conveniens Unde si creatura infinite delectaret non tamen ita perfecte quia creatura non habet rationem terminandi ergo non quietaret et sic licet infinite non tamen quietative
Similiter respondet eliphat quod casus non est possibilis nam si aliqua creatura delectetur in deum et alia in obiectum creatum et obiectum dupletur non sequitur quod causabilitertur dupla delectatio Causa est quia non duplabitur habitus diligendi huiusmodi creaturam unde non solum obiectum concurrit sed etiam habitus concurrit Similiter vigor voluntatis si voluntas esset in duplo fortior et omnia alia concurrentia etc bene duplaretur sed antecedens est inpossibile quia voluntas non potest sic duplari Sed arguitur quia deus posset dare aliquod aliud adiutorium praeter habitum quia posset concurrere tali concursu quia supleret illa ideo prima solutio est melior quia infimus gradus visionis beatifice quietat et sic non est de aliis
Secunda Responsio
Ad 2am quando arguebatur quia est sibi praecise finite bene igitur per creaturam potest sibi esse ita bene etc consequentia non valet quia ista bene esse sunt omnino diversarum specierum Quia quantumcumque illud bene esse quod habet a creatura intenderetur numquam pertingeret ad bene esse quod habet a deo ut de igne si esset ex locum suum naturalem et moveretur ad ipsum quanto velocius moveretur tanto melius esset sibi et si infinite velociter moveretur non sequeretur quod melius esset sibi quam si quiesceret in loco suo naturali vel non esset sibi ita bene quia ille motus esset ordinatus in illum finem et ergo quantumcumque intenderetur non esset melior illo fine ipsi igni et sic in proposito quia omnes illi alii sunt motus ordinati in ultimum finem et ergo quantumcumque bene esset creaturae per creaturam vel quantocumque gradu non tamen esset creatus sicut minimus gradus quo eundem creaturae bene est propter deum
Tertia Responsio
Item arguitur de potentia obedientiali Respondetur quod potentia obedientialis non se extendit ad hoc quod creatura non inclinetur ad deum ymmo neccessario et insolubiliter inclinatur quia illa habitudo inclinationis creaturae ad deum est mere essentialis et insolubilis Probabiliter tenendum quod deum potest elevare creaturam ad quemcumque effectum producendum et etiam ad quemcumque nullum et sic posset materia prima producere intelligentiam per elevationem dei quia habet se in potentia obedientiali
Alii dicunt quod potentia obedientialis creaturae se extendit praecise ad illa quae continet eminenter vel aequivalenter verbi gratia individuum unius speciei potest producere individuum eiusdem speciei et cum hoc individuum inferioris speciei unde quod homo producit hominem et non lapidem est ordinatum a deo etc statutum secundum cursum naturae tamen de potentia dei absoluta posset producere lapidem per modum diffusionis suae intrinsecae perfectionis et sic dicunt de potentia obedientiali quod est infinita quantum ad modum dictum de casu potest dici quod possibile esset creaturam diligere creaturam sic quod non appeteret aliam creaturam et ille actus non esset fruitio sed esset actus medius inter visum et fruitionem Ponatur quod credat quod talis creatura sit deus ex consequenti crederet se esse beatam et non esset beata et crederet se quietari et non est quietus
Quarta Responsio
Arguebatur aliter quia tendentia creaturae in deum est quaedam motio et deus posset subtrahere motionem quo dato non inclinabitur in deum
dicitur primo quod huiusmodi inclinatio non est res distincta a creatura ymmo est ipsa creatura et est talis naturae quod oportet quod sic mutatur deum quia suum esse est mutando inniti deo sicut ymaginatur de accidente quod ipsum non habet esse sed in esse et sic deus de potentia sua absoluta non posset etc vel dicitur quod est formaliter dependere et conservari passive et est habitudo ad causam finalem et sic reduceretur ad causam finalem
Tertio licet poneretur aliquod distinctum tamen poneretur per modum non separabilis ab extremis et sic non posset remanente creatura separari ab eadem ultimo diceretur quod licet esset res positiva realiter distincta non tamen potest tolli creatura remanente quia esset de ordinata omnino Et hoc deus non potest facere quia esset malus ex quo ad illud sequeretur formaliter malum ergo repugnat hoc divinae voluntati sicut licet deus posset producere illam qualitatem quae est odium dei et ponere eam in omnia tamen non posset facere inmediate quod immutaret anima
Quinta Responsio
Item arguebatur creatura magis diligit se quam deum patet quia neccessario diligit se actu vel habitu quia non posset se odire ergo est maior habitudo dilectionis ad se ipsum quam ad deum
Respondet elephat distinguendo de dilectione Nam potest intelligi quod diligat se affectione comodi etiam potest intelligi de affectione iusti quantum est de affectione comodi necessario diligit se quantum est de affectione iusti non neccessario diligit se ymmo potest se non diligere affectione iusti et sic consequentia non valet quia illa dilectio non est quietativa quia non sufficit se ipsam felicitare De illo aliter quod creatura magis intendit in deum et diligit et appetit et tendit in deum propter ipsum deum et non tendit in se ipsam nisi propter deum de corrupta tendentia quae est mala propter penam peccati originalis illa corrigitur per affectionem iusti Diceretur consequenter quod si creatura distincte cognosceret deum et se et habitudinem ipsius ad deum in illo casu affectione comodi et iusti sive naturalis magis afficeretur deo quam sibi ipsi et videret se non habere rationem finis quietativi sed quod magis afficitur sibi hoc est ex ignorantia Et stante illo casu non posset odire deum ymmo potius se
Conclusiones
Circa distinctione 35am prima conclusio Sapientia vel scientia dei cum sit una et simplex tamen propter varios rerum status appellatur illis nominibus unde secundum varium modum ipsum concipiendi utrum variis vocabulis vocatur aliquando scientia aliquando praescientia sicut patet in textu satis clare etc