Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 38, De fruitione [Erlangen Transcription]
Additiones ad illud quod creatura rationalis non potest nisi in Deo finaliter quietari
In alia lectione Visum est quod creatura rationalis non potest nisi in deo finaliter quietari et hoc ex habitudine creaturae ad deum quia non reperitur in creatura ratio finalis Pono contra Eliphat istam propositionem
Prima propositio: quod ratio quietationis in Deo non est ex hoc quod intellectus non reperit maius bonum
Nam valde bene staret quod per errorem intellectus iudicaret a esse summum bonum et ultimate quietativum et quod appetitus rationalis nichil ultra peteret et tamen non esset illa creatura quieta quia adhuc esset motio naturalis Augustinus in primo confessionum "domine fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te"
unde quamvis non esset ibi inquietudo ex actu voluntatis tamen ex motionibus naturalibus et ideo talis creatura esset omnino inquieta licet iudicaret se esse quietam et haberet motus contrarios scilicet motum voluntatis et motum naturalem
Si Sortes velit non habere a et habere a consurgit quod a est obiectum tristabile ideo talis creatura possit experiri aliquod male esse vel experiretur licet non posset resolvere in causam et sic posset experiri quia esset inquietudo resultans ex motibus contrariis et sic resultaret quoddam male esse quod creatura quasi posset experiri licet nesciret resolvere in causam Salvatur ex hoc quod licet in bonis temporalibus esset tanta affluentia quod contentaretur tamen experiretur quoddam tedium propter inclinationes oppositas
Secundum
Dico 2o quod ex naturali habitudine dei ad creaturam licet non sub ratione absoluta competat ipsi deo quod sit obiectum quietativum ultimate et secundum istam habitudinem dicitur esse obiectum felicitatem scilicet sub ista ratione qua creatura est a deo causatur et deus dat sibi esse et terminat finaliter et sufficienter appetitum eius
Quartum
quod si daretur creatura omnino independens per impossibile nihilominus cuius in deo quietaretur patet quia ex natura sua talis est Sequeretur si essent duo dii unus unus frueretur alio et quod quilibet diligeret alium sicut se ipsum quia quilibet haberet rationem summe quietativam Sequitur quod multiplex est ratio in deo propter quam est obiectum felicitativum scilicet ex habitudine dicatur ex natura propria
Aegidius de Roma et tres causas quod Deus est obiectum felicitatis
Prima causa
Prima causa quia est causativus et conservativus omnis boni et quod talis naturae est quia nullum potest esse bonum nisi ab eo Et quod quodlibet bonum ab ipso est bonum et ab ipso est bonum effective et conservative Ipse dicit quod ymaginandum est quod deus se habet ad creaturam sicut figura sigilli non ad ceram sed ad aquam quae figura requirit continuam praesentiam sigilli Ita ymaginandum quod deus est magis intimus creaturae quam creatura sibi ipsi
Ideo consequenter creatura habet magis esse in deo quam in se ipso wilhelmus parisiensis ponit quod deus est realiter esse creaturae Consequenter dicendum est dicit ipse ut videtur dato quod de per se creatura magis diligeret se quam deum nichilominus magis diceret diligere deum quia visa ista habitudine magis debet etc quia debet magis diligere se non esse quam deum Causa est quia ad esse dei potest sequi esse creaturae et non ad esse dei sequitur destructio creaturae et creatura non potest esse et licet creatura non esset vel esset corrupta tamen adhuc remaneret in arte factiva esset destructa
Secunda causa
Secunda via vel secunda causa quia deus est totale bonum et creatura non est nisi bonum partiale bonum modo totum et pars habet talem habitudinem quod pars exponit se pro toto ut maius pro toto et quod magis diligit totum quam se modo deus est fons totius bonitatis ymmo totalitas et quaelibet creatura non est nisi quaedam participatio illius bonitatis
Difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis
Tunc est difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis et sub qua ratione beatus sic diligit fruitum
De ripa dicit quod deus sub unica ratione vel duabus vel solum finitis ostensus non est obiectum fruibile unde ipse ymaginatur in deo distinctionem formalitatum secundum distinctionem praedicatorum essentialium Ita quod si deus videretur in esse entis bene videretur ut infinitus et tamen ut sic non esset obiectum fruibile nec proprie usus sed esset actus medius Dicit de divina essentia quod ipsa apprehendens se secundum unicam rationem formalem vel solum secundum finitas non est ratio formalis fruendi et consequenter dicere habet quod ratio formalis fruendi resultat ex omnibus rationibus in deo existentibus
Sed arguitur contra Quia non oportet concedere quod quilibet beatus deum videat secundum omnem rationem etc quia stat quod sciret quodlibet praedicatum dicens perfectionem simpliciter evidenter dici de deo et sic unus non plus cognosceret quam alter et sic unus quasi non esset magis beatus quam alter quia formalis beatitudo principalis in illis consistit
dicitur ergo aliter quod quicumque videt deum intuitive videt eum sub ratione fruibilis et summi boni Unde dato quod ponantur rationes formalitatum ex visione unius potest statim elici quod omnis perfectio in eo et quod est summum bonum et potest elici quod non videtur secundum omnem rationem sed quod sunt infinitae aliae perfectiones secundum quas non videtur ab illo
Secundo tales rationes formales non oportet ponere Ideo ratio summi boni stat in hoc quod clare videatur quantumcumque pauca vidantur in eo ymmo licet nulla creatura videretur in eo ymmo quantumcumque remissive vel secundum quantumcumque pauca praedicata perfectionalia sibi convenientia
Contra durandum ponitur quod habere deum vel habitio dei non est obiectum quietativum Nam istud scilicet habitio dei refertur ad creaturam quia habitio dei est eius visio quia dicere quod visio dei etc est dicere quod utrum deo et fruimur visione et est realiter statuere creaturam pro fine ultimato Et sic non dicitur diligitur ipse deus nec propter visionem
Corollaria
Secundum corollarium: quod Deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare
Sequitur quod iuste potest quos vult ad aeternum regnum acceptare vel approbare et quos vult refutare vel reprobare quia habet plenitudinem dominii Et hoc tangit apostolus Romanos 9 in materia de reprobatione et praedestinatione dicit quod figulus qui duantur vasis suis ad nutum eis potest uti unum potest ponere ad honorem et ad contumeliam
Conlusiones
Circa distinctionem 36tam Prima conclusio licet omnia dicuntur deo praesentia quia sunt in cuius cognitione etc et sic nichilominus tamen in eius essentia secundum communem opinionem exponitur hoc ultimum sic quod deus ab aeterno est ars factiva omnium producibilium et ita relucent in eo
Secunda conclusio licet deus cognoscat omnia tam bona quam mala bona tamen per beneplacitum et approbationem et mala non sed tamquam apprehensa
Advertendum quod peccata secundum quod dicuntur peccata vel dicunt positive unde nichil dicunt nisi non conformitatem ad legem
4ta ex ipso intelligitur pater per ipsum filius etc nihilominus cuiuslibet conpetit aeque primo respectu creaturarum
On this page
Additiones ad illud quod creatura rationalis non potest nisi in Deo finaliter quietari
Aegidius de Roma et tres causas quod Deus est obiectum felicitatis
Difficultas sub qua ratione est proprie sic diligibilis
Primum corollarium: quod in Deo sit plenitudo divini
Secundum corollarium: quod Deus iuste potest quos vult ad praedestinationem vocare
Tertium corollarium: quod dominari non est ita essentiali Deo sicut subici est essentiale creaturae
Quartum corollarium: quod creatura est magis Deo subiecta quam sit in se ipsa quaedam essentia
Quintum corollarium: quod nullius creaturae ad aliam est essentialis habitudo subiectionis