Text List

Lectio 39, de Fruitione

Lectio 39, De fruitione [Erlangen Transcription]

Quae sit intrinseca ratio diligibilitatis Dei?

In alia lectione Postquam in praecedentibus ostensum est quae sit intrinseca ratio diligibilitatis dei nunc ostendendum est quasi per effectum et ex radicibus praedictis scilicet ex habitudine creaturae ad deum etc.

Quod creaturae ad Deum et viceversa est summa propinquitas

prima suppositio quae sequitur ex praedictis quod creaturae ad deum et viceversa est summa propinquitas ex qua debet consurgere summa ratio diligibilitatis Resolvendo naturam si pater carnalis quia est causam filii ex quo censeatur propinquius filio scilicet quod dat filio esse in infinitum magis ebet deus dici propinquus creaturae ratione productionis et ratione conservationis

Quod in infinitum in Deo reperitur maior causalitas paterna et materna superna amicitae beneficientiae, et purae honestatis, delectabilis, et utilis quam in quocumque Patre carnali

Sequitur quod in infinitum plus reperitur habitudo paterna materna fraterna habitudo licite amicitiae amoris honesti delectabilis et utilis quam in creatura quia creatura valde modicum facit ad hoc ymmo effectus vel creatura potuit produci a solo deo ita quod in deo est plena causalitas et sic omnis habitudo materna reperitur in deo in infinitum perfectiori modo quam in creatura Ita omnes habitudines licite amicitiae vel amoris reperiuntur in deo maxime respectu generis humani Sicut dicit magister lactantius et alii quod deus totum residuum fecit propter hominem etiam angelos unde creavit angelum ut homo ministraret licet quo ad speciem est superior Amicitia ostendit quia factus est homo nobiscum quantum est de beneficentia sua patet in opere creationis de honestate pulchritudine deletabilitate et utilitate patet quod in eo est status omnium bonorum aggregatione perfectus potest patet ex hoc quod congrue dicitur in oratione dominica pater noster quia in infinitum est nobis pater noster si comparere ly pater noster quam sit pater carnalis qui nos genuit

Quo nos omnes essemus nobiles nisi sponte degeneraretur et sponte reduceretur in servitudinem[?] ultimam

Sequitur quod omnes essemus nobiles nec sponte degeneraremus et redigeremus nos in vilissimam servitutem patet quia habemus patrem nobilissimum actuum 77o ipsius enim genus sumus nos id est sumus de genere ipsius Sequitur admiranda peccati turpitudo scilicet relinquendo generis nobilitate et vis hereditarium et regnum infinitum servissime iustitiae subiciendo nos servituti et hoc in eius contemptum

Quod omnis malus est ignorans

Sequitur ulterius quod valde pulchre dictum est ab aristotele quod omnis malus est ignorans quia nisi oportet ignorantia numquam quis relinqueret generis sui nobilitatem et libertatem et subiceret se vilissime servituti convertendo se ad rem habentem oppositas conditiones rei quam quaerit quia nec rem boni nec pulchri nec honesti et sic de aliis est in peccato est ratio mali tristabilis et sic de aliis conditionibus oppositis conditionibus repertis in deo In omni peccato est quaedam tristia scilicet vel naturalis distincta vel ydemptice cum natura

Advertendum quod semper ex inclinatione una ab una parte et alia ab alia consurgit quaedam tristitia Et ideo omne peccatum habet rationem tristibilis Et hoc potest dupliciter ymaginari uno modo quod generatur ex repugnantia inclinationum consurgit aliqua tristitia quasi naturalis per modum primi motus Secundo potest ymaginari quia licet non cognosceret ex inclinationum repugnantia aliqua tristitia quae esset accidens distinctum ab huiusmodi substantia potest tamen ymaginari quod per sensum naturae percipiat tristabiliter

ut dicit wilhelmus parisiensis unde praeter quinque sensus exteriores etiam interiores et potentiam intellectivam et volitivam ponitur instinctus naturalis qui ponitur esse per modum aequivalentis conditionis ad alium sensum et vocatur sensus naturae instinctualis per quem res percipit aliquid sibi disconveniens Iuxta quam ymaginationem salvatur quod sortes percipit inimicum alia perceptione quam perceptione sensus scilicet ex terroris vel in terroris et quandoque insurgit error per modum effectus ad sensum naturae Aliquando experientia docuit quod huius sensus insit brutis ut percipiendo obiectum terribile et sic ex talibus inclinationibus sensus naturae percipit tristitiam quaedam ymmo tristatur et sic omne peccatum est realiter tristabile scilicet vel tristitia quae est in sensu naturae vel tristitia quae causatur in sensu cognitivo in bene disposito

Quod nihil ex nobis possumus tamquam ex nobis.

Sequitur quod ex nobis nichil possumus tamquam ex nobis patet per apostolum nihil etc patet ex habitudine quam habemus ad deum quod creatura nichil sufficit per se ita deus est nostrum esse reparari etc saltem causabiliter Pro intellectu doctorum advertendum quod aliqua dicuntur fieri secundum communem cursum naturae proportionaliter sicut in pollitiis sunt ministri et illa quae fiunt per eos secundum exigentiam minorum officiorum suorum dicuntur fieri etiam consequenter in naturalibus et institutio secundum quam si aliqua fiant dicuntur naturaliter et secundum communem cursum naturae et si varietur illa institutio vocatur super naturalis

Circa hoc restat dubium utrum ex puris naturalibus scilicet secundum institutionem naturalem creatura possit aliquid per se agere videtur quod non adiuncto peccato originali patet quia per id genus humanum est quasi incarceratum et per hoc postea fundabo quod creatura non potest aliquid id de gratia

Quod optima est habitudo subiectionis creaturae per actus virium superiorum

Sequitur quod optima est habitudo subiectiones creaturae per actus virium superiores patet quia tunc optime se habet regimen animae quin ibi est pax illarum scilicet si inclinationes sunt conformes tunc est pax

Quod sic Deo subici est realiter nobilitari

Sequitur quod sic deo subici est realiter nobilitari patet quia realiter homo est effici filium dei et per consequens iuxta dictum apostoli est effici heredem regni etc

Quod in creatura habitudo subiectionis est nobilior quam habitudo denominationis

Sequitur quod in creatura habitudo subiectionis est nobilior quam habitudo dominationis unde creatura potest habere duplicem habitudinem

unam ad res infra se in quibus dominatur etiam iuste et quas dirigit in suos fines

Aliam ad deum ut ei subicitur Sed huius habitudo creaturae ad deum est nobilior quia ex illa consurgit summa perfectio in creatura et sic non est de alia

Quod melius est animae Christi Deo plene subici quam toti mundo dominari vel hypostatica unione Deo uniri

similiter quod melius est animae christi per plene deo subici quam toti mundo dominari vel deo ypostatice uniri patet quia dominari toti mundo et uniri deo ypostatice non sunt de intrinseca ratione felicitatis Item quod si esset praecise unita deo ypostatice et esset domina creaturarum aliarum non esset felix

Quod nobilius est servire quam dominari quantum ad creaturam

Sequitur quod nobilius est servire quam dominari et hoc quantum ad creaturam ideo dicitur servire deo est regnare id est excellentissimus modus et perfectissimus Sequitur quod regnare non habet proprie nobilitatem nisi ex subiectione scilicet respectu dei

Quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad Deum quantificatur eius nobilitas

Sequitur quod secundum proportionem subiectionis creaturae ad deum quantificatur eius nobilitas sic quod quanto magis deo subicitur tanto est nobilior et hoc quantum ad nobilitatem radicalem unde principes aliquando denominantur nobiles sed alia est deno nobilis radicalis

Quod praelati et doctores ad maiorem gradum subiectionis obligantur

Sequitur quod praelati et doctores ad maiorem gradum subiectionis obligantur quam alii inferiores doctores in quam ex gradu et notitia nam ex cognitione dei et habitudine ipsius ad deum consurgit subiectio Praelati obligantur officio seu ratione offici et maioris et docti ratione cognitionis

Quod sunt varii gradus subiectionis

Advertendum quod sunt varii gradus amoris dei et subiectionis ad ipsum

primus et supremus est actualiter et continue velle sustinere quidquid deo placeret etiam annichilationem etiam perpetuum cruciatum vel quodcumque aliud ymaginabile penale et continue esse in huiusmodi actu et diversificaretur secundum intentionem actus volendi quia sic volendo staret quod intensius et intensius continue vellet sustinere et per volitionem alterius speciei

sed quantum est ex parte obiecti iste est supremus gradus infimus gradus est velle facere quidquid deus praecipit et velle vitare omne illud quod deus praecipit vitari vicem omne quod tenetur facere et vitae consimiliter istud quod tenetur vitare et ad istud quilibet homo obligatur ex praecepto Consequenter secundum gradus statuum augetur obligatio praelati et docti plus obligantur etiam religiosi ratione suae professionis Consequenter summus pontifex ad summum obligatur

Quod ad Deum diligendum fruitione in via non obligamur in primo modo nec ad primum gradum subiectionis

Sequitur Quod ad deum diligendum fruitive non obligamur primo modo nec obligamur ad primum gradum quia nusquam in sacra scriptura hoc reperitur Advertendum quod si occurrat talis materia iuxta primum modum homo debet se suspendere ab illa et debet eam tollere et non iudicare ita quod non obligatur ad habendum in illa materia aliquem actum allectum sed potius suspensivum

tamen si haberet huiusmodi actum volendi esset valde meritorium sed non est tutum elicere tales actus

Quod electio adnihilationis vel perpetui cruciatus contingit dupiliciter

Advertendum quod cum electione huiusmodi annichilationis vel cum volitione suscipiendi perpetuum cruciatum Contingit dupliciter creaturam se habere

uno modo quod absque remorsu virium superiorum et inferiorum habeat huiusmodi volitionem

Alio modo staret quod esset aliqua rebellio in viribus inferioribus et sic stat in caritate quod aliquis habeat motus contrarios et tamen talis creatur habeat efficacem volitionem

utrum aliqua possit esse quae posset sic velle absque remorsu quocumque vel inclinatione naturali Tenendum est quod sic ut patet de anima christi quia ibi omnia conformabantur divinae inclinatione Item ibi fuit plena obedientia virium inferiorum respectu superiorum virium christi sic quod vires inferiores non potuerunt ex nec in actu nisi secundum subordinationem ad superiores

Patet quomodo deus est summe diligendus ex habitudine intrinseca et extrinseca

Conclusiones

Circa distinctionem 37am prima conclusio Deus est in omnino natura essentialiter principaliter et potentialiter et non incipit noviter esse in aliqua nisi per accidens scilicet quia incipit esse in eo unde dici brangwerdini quod deus est in spatio infinito ymaginario extra caelum

Secunda deus est in spiritibus et animabus per gratiam et maxime in anima christi unde ibi dicitur esse magis ubi magis operatur sicut anima humana plus operatur in una parte quam in alia et nobiliori modo

Tertia conclusio ubicumque deus inhabitat et non econtra unde inhabitare est speciali modo se habere sicut in sanctis

Quarta conclusio Deus antequam res essent erat in se ipso et semper fuit

Quinta conclusio deus est habitator quorundam non cognoscentium ipsum patet de parvulis baptizatis unde virtute sacramenti infunduntur virtutes theologicae cuilibet baptizato

Sexta conclusio licet deus sit ubique non tamen sordibus rerum inquinatur sicut declarat magister in littera de radiis solaribus

Septima conclusio non est dimensive et circumscriptive in loco

8va conclusio Deus nullo modo est mobilis nec localiter etc

PrevBack to TopNext