Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 40, De fruitione [Erlangen Transcription]
Quod ea quae tacta fuerunt quantum ad materiam nobilitatis non sunt intelligenda de nobilitate politica
In alia lectione Advertendum circa dicta in alia lectione quod ea quae tacta fuerunt quantum ad materiam nobilitatis non sunt intelligenda de materia pollittica secundum communem usum quia illa subiectio de qua dictum est non sufficit ad talem nobilitatem de qua agitur in materia pollittica quia ista dilectio non est nisi amor dei et voluntas obediendi ei offerendo se totum deo et non reflectendo ad se dicit augustinus 2o de civitate dei capitulo 14o "duas civitates fecerunt duo amores" de hoc dictum fuit circa principium Et huiusmodi obiectio non sufficit ad nobilitatem polliticam
De secundo quod ab umbra eius nobilitas pollitica sumpsit originem Nam gentiles virtuosos constituerunt principes suos
Item ad nobilitatem polliticam ultra virtutem apparentem vel existentem requiritur applicatio ad conferentiam pollitiae Requiritur ulterius longa continuatio nam propter unum factum non repraesentaretur quis nobilis sed ex pluribus circa pollitiae regimen
Materia principalis: diffinitio fruitionis ordinatae
veniendo ad materiam satis apparet quod deus est solum obiectum licite fruitionis seu obiectum beatificum quia in nulla creatura reperitur ratio fruibilis vel terminantis vel satiantis fruitio dei ordinata est dilectio dei ad dilectionem dei licet minus principaliter propter se
Obiectiones
Contra arguitur ex dictis in praecedente quaestione in una ratione tacta Nam deus est diligendus propter beneficia igitur beneficia magis sunt diligenda
Item contra illud propter se quia vel capitur negative vel positive Si negative tunc etiam creatura est fruendum etiam fruendi est virtutibus quia sic frui est diligere sine relatione in aliud modo licet non sequeretur melius ad virtutes deberemus eas diligere et per consequens eis frui 1o modo capiendo ly propter se Si positive vel hoc est quia huiusmodi dilectio per se teneat se tamquam pars obiecti vel quia huiusmodi dilectionem praecedit alius amor dei per quem huiusmodi amor causatur et elicitur neutrum potest dici Si dicitur primum sequitur quod realiter deus erit bis obiectum eiusdem dilectionis Si 2m sequeretur quod numquam staret habere unum actum diligendi deum sed semper requirerentur duo
Aliae difficultates possent adduci quia videtur quod persona in causa personali non habet rationem obiecti fruibilis quia si sic tunc essent plures tales quia tunc opporterent quaerere qua ratione pater diligeret filium
Responsiones ad obiectiones
Ad primum
Ad primum respondendum est scilicet de dilectione dei propter beneficia quod beneficia multipliciter possunt concurrere ad dilectionem dei fruitivam primo ut ostensivo rationis diligibilitatis scilicet ex diffinitione bonitatis ad extra arguitur interior bonitas ideo beneficia sunt indicativa bonitatis divinae Isto modo beneficia divina arguunt ad intra in mensam largitatem bonitatem et fecunditatem modo ex hoc quod inducunt vel indicant huiusmodi non arguitur quod conclusio habeant rationem obiecti formalis fruibilis
Tertio concurrent allective scilicet alliciendo et movendo potentiam Nam ex receptione beneficiorum creatura redditur promptior et voluntas abilior unde beneficia abilitatis potentiam volitivam et reddunt eam promptiorem
5to in genere causa funla finalis sed non essentialiter ordinatae ut iste intellectus est magis ad propositum in ista materia ad istum intellectum quod realiter per modum finis beneficia aliquo modo moveat ad productionem dilectionis dei super omnia non habitudine essentiali quia non est essentialis habitudo huiusmodi finis ad illum sed si revolvatur erit habitudine essentialis nec etiam amores huiusmodi obiectorum habent ordinem essentialem sed mere accidentalem Ideo non sequeretur quod magis diligantur quia non est ordo essentialis obiecti ad obiectum sed beneficii ad deum vel quod amore beneficii sit prior essentialiter ad amorem dei Realiter exprimitur quod non diligo principaliter propter beneficia vel beneficium et sic apparet quod ly propter diversimode capitur Et potest dicere habitudinem diversam
Ad secundum
Quantum ad secundum de dilectione propter se dicitur quod positive capitur et non negative quia si negative tunc oportet dicere quod non referretur positive in aliud Et tunc est difficultas in modo exprimendi Ockam dicit in ista materia quod deus diligitur propter se quia diligitur et propter nullum aliud nec diligitur nec actum nec habitum secundum rectam rationem et quodlibet aliud propter ipsam diligitur loquendo semper de dilectione ordinata
Advertendum quod in dilectione fruitiva dei concurrunt duae causae una est praeceptum legis Alia est ratio particularis sub sumpta verbi gratia Solus deus est super omnia diligendus A est deus ergo a est etc super omnia diligendus hic assumitur maior quae est legis et accepto illa per fidem minor assumitur Et est ratio particularis et deus sumitur vel aliud supponens pro deo concluditur quod a est super omnia diligendus Advertendum quod ly propter refertur ad maiorem vel ad medium quod subicitur in minore minor dicitur quid ad medium Et resolvendo clarius non est aliud nisi quia consideratio de istis est medium concludendi in syllogismo practico quod deus est super omnia diligendus
Istam propositionem ponit Schaton dicit ulterius quod non dicit ly propter se teneat se aperte obiecti quia hoc non est verum vel quia praecedit alius amor sed quia praecedit una maior cui assentitur propter fidem et praecedit una minor cuius subiectum supponit pro deitate ideo propter se id est principaliter ex consideratione sui // Sed obicitur contra se quaestio assentimus conclusioni quia oportet habere volitionem respectu maioris dicitur quod non quia ex lege quilibet apprehensa illa quod deus est super omnia diligendus statim assentit ei sed sic non est in aliis quia in aliis oportet habere desiderium respectu maioris animalis non formaret actum conformem illi dictamen et per consequens nec respectu conclusionis formaret electionem conformem verbi gratia Ponamus alias qui non sit infirmus tunc assumatur sibi ista maior Omne remedium pro sanitate est acquirendum ipse non assentit illi et sic sola consideratio deitatis est illud propter quod deus diligitur etc