Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 41, De fruitione [Erlangen Transcription]
Quae realiter est materia praecepti de dilectione Dei et proximi
Quod quia creatura est propter Deum, ideo debet diligi propter Deum
In alia lectione Advertendum circa materiam motam quae realiter est materia de dilectione dei et proximi quantum ad sui principalitatem
et quantum est ad punctum mere essent doctores satis concordes scilicet quod secundum ordinem rerum esset ordo dilectionum proportionalis
Sed discordia est inter doctores propter aequivocationes vocabulorum istorum scilicet uti et frui Ex una parte et ex alia parte propter ignorantiam actuum animae et proprietatem eorum etiam quia ignoramus naturam potentiae volitivae et motum ipsius in eius obiectum
Propositiones sequendo viam Eliphatus
Prima propositio: non quodlibet ens potest esse fruitionis obiectum
Quinta propositio: quicquid vult voluntas, vult propter se vel propter aliud
Quinta propositio Quidquid vult voluntas illud vult propter vel propter aliud et in isto stat tota difficultas mere Probatur nam bonitas est causa per se ergo semper agit propter aliquem finem Ista propositio trahitur ex secundo physicorum et 9o metaphysicae per aristotelem et commentatorem Ad idem etiam Anselmi variis locis dicens voluntas numquam exit in actum nisi habeat animae id est nisi propter finem quem intendit alium a se vel est met finis
Sexta propositio
Sexta propositio omne velle voluntatis est usus vel fruitio patet quia voluntas non potest exire in actum quin habeat cur vel ergo propter se et sic est fruitio vel propter aliud et sic est usus unde non stat voluntatem agere nec propter finem Ideo primo et 2o physicorum ponit quod finis est causa causarum Unde materia non alteratur nisi ad certe forme receptionem nec agens ageret nisi sub ratione certi finis ymmo voluntas in omni sua actione praecipue in actione nobili quae est velle vel nolle semper agit propter finem si igitur est obiecti per se est fruitio si propter aliud est usus et loquor de de liberatis et non de primis motibus vel aliis non de liberatis Ex alio nam ita est de intellectum igitur proportionaliter est de voluntate Antecedens declaratur Nam intellectus cuicumque propositioni assentit illi assentit vel per se ut sunt principia vel assentit illi vel illis ex evidentia sumpta ex aliis sicut conclusionibus ipsa voluntas circa finem habet fruitionem circa media habet usum unde voluntas finem diligit propter bonitatem ipsius finis in se et media diligit gratia finis sicut intellectus assentit principiis propter evidentiam eorum in se et assentit conclusionibus propter evidentiam principiorum
Obiecto contra viam Eliphati
Sed contra hoc est argumentum factum nam bonum sub ratione boni in communi est obiectum etc Item idem actus est usus et fruitio igitur fruitio habet pro obiecto quoddam creatum probaretur consequentia faciliter per sylogismum expositorium Respondet Eliphat quod nullo modo voluntas potest habere actum deliberatum quin realiter sit usus vel fruitio
Ad rationem quando dicitur possibile est quod intellectus praesentet voluntati bonum sub ratione generali bonitatis
Respondet in sententia quod illo casu stante vel voluntas referret in ultimum finem et sic propter illum diligit huiusmodi bonum sub ratione boni scilicet in communi referre in aliud vel potest huiusmodi bonum diligere propter se scilicet non referendo in aliud et ideo secundum suam libertatem ipsa voluntas se limitabit Contra hoc replicatur nam ponamus quod intellectus sicud praesentat voluntati ita etc dictet voluntati illud non esse referendum ad aliud nec propter se diligendum licet erroneae Tunc videtur quod voluntas potest se illi dictamini conformare
Respondetur quod nullo modo potest voluntas exire in actum scilicet producendo volitionem nisi ordinando illam in aliquem finem scilicet sic quod exeat in actum absque hoc quod per causam finalem dirigatur in agendo quia est ordo essentialis in agendo sic quod causa effectiva realiter dependet a causa finali sic quod non potest exire in actum nisi sine concurrente in suo modo causandi Contra replicatur nam possibile est quod aliquis ex pietate naturali dat pauperi elemosivam absque hoc quod referat in aliud vel quod faciat propter se absolute igitur stat voluntatem volle exequi absque relatione in finem aliquem
Responsio
Advertendum quod multi sunt actus voluntatis super quos non habetur reflectio sicut in intellectu saepe contigit Ideo bene stat quod in voluntate sit aliqua intentio quae non perticipatur percipiatur a nobis unde valde possibile est quod plures sint motus in voluntate nostra quos non experimur
et sic licet non evidenter experiamur velle a quia volumus b non propter hoc negandum quin voluntas referat semper in aliquem finem Et intelligitur semper de actibus voluntatis deliberatis Et sic non est possibile velle dare elemosivam nisi altero modorum scilicet vel propter deum vel ex affectione comodi scilicet ex timore vel aliunde licet non semper experiamur propter defectum alicuius reflexi Et sic dans elemosivam vel dat ex timore pene vel propter vanam gloriam vel alium finem illicitum vel propter deum et sic licite verum est quod voluntas ratione libertatis suae potest sibi constituere finem Consequenter iuxta istam ymaginationem diceretur quod nullus esset actus deliberatus voluntatis quando vel esset ad bonum sive ad malum finem Consequenter iuxta istam ymaginationem Et concedat iste doctor quod nullus talis quin vel sit ex caritate vel ex cupiditate et sic consequenter quod omnis talis vel est meritum vel culpa Et allegat Augustinus contra Iulianum dicens omnis actus in quam deliberatus infidelis est realiter peccatum potest exemplum si aliquis restat nudum vel nutriat famelicum quia nullus talis feratur indebitum finem Istud est probabile licet consequenter non teneatur
Arguitur contra praedictum ponamus quod deus in patria appareat alicui ita quod ille nesciat utrum sit deus vel creatura appareat tamen huiusmodi res bona Ponatur ulterius quod voluntas eliciat recte aliquem actum amoris tunc videtur quod huiusmodi actus nec sit usus nec fruitio Quia quemcumque actum eliceret scilicet vel usum vel fruitionem exponeret se discernum et sic peccaret mortaliter ergo potest habere actum bonum qui nec sit usus nec fruitio
Respondetur quod stante casu isto voluntas non potest exire vo in actum quin peccet nam sicut ratio probat exponeret se periculo Sed fortificetur casus et ponatur quod appareat beato dicitur quod non exiret in actum Cum fobeatitudine Contra praecipiat deus quod exeat in actum dicitur quod non est possibile nisi revelet sibi utrum sit deus vel creatura breviter in isto casu non potest exire in actum
Contra nam voluntas realiter est libera sic quod posset producere actum et non potest non producere omnibus aliis stantibus requisitis igitur potest non referre ita quod sicut mere libere potest producere ita in sua libertate habet quod referat vel non referat habeat ergo se sic respectu sui modi quod non referat
Solutione ad aliam rationem
Consequenter ad aliam rationem quando dicitur quod idem actus est usus et fruitio igitur fruitio habet aliquod obiectum creatum plures tenent quod fruitio et usus realiter distinguuntur ita quod non stat aliquem eundem actum esse voluntatis esse usum et fruitionem unde diceretur quod dilectio dei est causa dilectionis creaturae et sic faciliter esset solutum Tenendo tamen positionem adae scilicet quod est idem actus
Respondetur ad et dicitur quod ratio est pure sophistica quia licet ille actus habet pro obiecto aliquam creaturam non tamen est illius fruitio ideo non arguit contra intentionem conclusionis quia stat quod fruitio respectu dei sit usus respectu creaturae
Sed contra obicitur sequeretur quod deus et creatura aeque perfecte et aequaliter diligerentur quia est idem actus adequate dilectio dei et dilectio creaturae Et per consequens non est ordo actum sicut est ordo rerum
Notandum quod deus multipliciter diligitur vel quo modo dilectio dei se habeat ad dilectionem creaturae solum distinguuntur uno modo quod deus diligitur appreciative Alio modo effective
dilectio appreciativa dupliciter capitur apud doctores uno modo est dilectio sequens iudicium de divina perfectione et quantificari solet secundum iudicium in intellectu de deo quod est summum bonum et quod est summe perfectus secundum tale iudicium formatur et quantificatur dilectio et sic deus diligitur in infinitum appreciative
Consequenter diceretur de dilectio affectiva quod staret quod aliqua creatura diligeretur intensius quam deus et hoc ordinate et licite sed non appreciative potest ordinare et hoc saltem in diversis suppositis Est tamen semper dilectio dei nobilior quia est appreciative infinita 2a ipsa dilectio dei est alterius modi in esse affectionis quam dilectio creaturae Aliter solent alii capere dilectionem affectivam et vocatur illa qua voluntas optat tali respectu cuius est tantum bonum in esse et sic dilectio respectu dei est infinita quia creaturam optat deo quod fit summum bonum et sic non diligimus creaturam vel sic non optamus creaturae quia non optamus quod aliqua sit deus et sic semper finite diligimus creaturas Iste modus diceret a primo nam sic semper est maior respectu dei quam respectu creaturae Tenendo ergo quod sit idem actus fruitio et usus quomodo salvabitur quod deus plus quam creatura
modus est facilis quia idem actus potest habere diversas habitudines ad potentiam et obiectum Patet nam capiamus aliquos iudicium de aliquo illud habet duplicem habitudinem ad animam prima habitudo est quia realiter repraesentat illud cuius est iudicium etiam repraesentat intellectui aliquam veritatem Et secunda habitudo est realiter perfectior quam prima Item capiamus in patria unum actum qui est iudicium una habitudo illius est repraesentare Alia est certificare intellectum de veritate et 2a est nobilior quam prima
Item capiamus notitiam quam habet beatus in verbo de creatura illa repraesentat verbum et creatura in verbo relucentem et illa beatificat respectu verbi et non respectu creaturae ideo perfectius respectu huius obiectum quam respectu huius
Alii dicunt quod est eadem notitia principiorum et conclusionum et quod illa eadem est intensior notitia respectu principiorum quam respectu conclusionis ibi non est inconveniens quod idem actus sit intensior respectu unius quam respectu alterius et sic apparet quomodo illa militat quando semper sit solo fruendum
Conclusiones
Circa distinctionem 39vam Quae incipit praeterea solet quaeri et est de divinae scientiae immutabilitate prima conclusio Scientia dei non est augmentabilis vel minuibilis et quod est immutabilis vel invariabilis
Secunda conclusio deus scit aliqua quae potest non scire patet quia scit auxilium fore contingenter
Tertia conclusio deus non potest aliquid scire ex tempore id est non potest inconcipere aliquid scire
On this page
Quae realiter est materia praecepti de dilectione Dei et proximi
Quod quia creatura est propter Deum, ideo debet diligi propter Deum
Propositiones sequendo viam Eliphatus
Prima propositio: non quodlibet ens potest esse fruitionis obiectum
Secunda propositio: quodlibet ens potest esse obiectum usus
Tertia propositio: Quod[?..?] aliud a Deo potest esse obiectum usus diligenti[??]
Quarta propositio: omne nolle est usus
Quinta propositio: quicquid vult voluntas, vult propter se vel propter aliud