Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 42, De fruitione [Erlangen Transcription]
Rationes contra conclusionem quod dilectio Dei propter se est fruitio ordinata
Prima ratio
Contra hoc arguitur multipliciter primo si sic aliqua est dilectio dei propter se quae non est realiter fruitio igitur illa diffinitio mala probatur antecedens nam dilectio quae terminatur ad personam secundum rationem personalitatis illa est propter se et tamen illa non est fruitio igitur etc Quod illa non sit fruitio patet nam suppositum in esse suae personali non dicit aliquam perfectionem vel ut sic non est alicuius perfectionis igitur non est obiectum fruitionis tenet consequentia quia de ratione fruibilis est quod sit inmensum bonum
Secunda ratio
Secundo probatur quia suppositum in esse suppositi scilicet pater in esse patrem non est obiectum fruibile quia ut sic non continet aliquem gradum bonitatis saltem ut sic tenet consequentia quia de ratione bonitatis est quod sit sui diffusiva et per consequens quod sit communicabilis adintra in non adextra consequentia tenet / quia est ordo talis quod quicquid ad extra communicatur per participationem oportet quod adintra communicedetur per plenitudinem
Tertia ratio
Tertio si verbum in esse suo personali esset obiectum fruibile sequeretur quod pater realiter beatificaretur in alio et quod haberet obiectum fruibile distinctum a se Patet quia filius dicitur realiter a patre
et sic pater beatificaretur in alio et hoc esset inconveniens quia diceret imperfectionem in se quia non haberet plenitudinem in se et sic quilibet persona beatificaretur in triplici obiecto et quaelibet haberet duo distincta a se et se ipsam etiam pro obiecto Ita etiam arguitur respectu voluntatis creatae quia quaeritur sub qua ratione se habeat persona respectu beati et videtur quod non possit diligi quia qua ratione alia et sic essent plura obiecta fruibilia
Item ratio obiectiva fruitionis dicit perfectionem simpliciter sed ratio personalis non est denominatio perfectionis simpliciter quia esse patrem non est huiusmodi denominatio quia si sic competeret patri quae non filio et sic filius non esset simpliciter perfectus quia aliqua esset denominatio essentialis quae sibi non competeret Si igitur diligitur pater vel filius non erit fruitio nec usus saltem ordinati et liciti
Contra arguitur ex alia radice et sit gratia christi aliquis cui divina essentia obiciatur beatifice tunc circa divinam essentiam potest voluntas habere plures actus dilectionis propter se et solum prius erit fruitio qui est actus incomplexus unde posset formare plures alios actus complexos scilicet quod voluit ipsum esse simul summum bonum et sic de aliis et illi complexi fruitivi quia resolvuntur in simplicem et sic habent aliud cur quam deum ut si quaeratur quarum vis quod habeat summum bonum vel infinitam perfectionem quia est summum bonum et illa dilectio simplex non habeat cur nisi obiectum igitur praecise propter se deum ultimate est illa dilectio incomplexa
Argumentum contra fundamentum istarum rationum
Antequam veniam ad solutiones rationum volo contra arguere rationibus factis et volo probare quod ista positio est male fundata et quod rationes sunt in valide
Primo sequeretur quod pater in suo esse personali non esset tantae perfectionis sed esset minimum accidens dabile probatur consequentia quia pater in suo esse personali non dicit aliquam perfectionem nec ponit sed quaelibet creatura ponit aliquam perfectionem licet limitatam
Item sumamus personalitatem ut sic quaedam proprietates etiam ymaginando distinctionem inter essentiam et illam proprietatem constitutivam illa sumpta secundum suam formalitatem est ens independens ergo est bonum quia ens et bonum convertuntur ymmo est ens neccesse esse et ultra est bonum ergo habet rationem diligibilitatis et non finite ergo infinite
Item omnis modus qui est deo intrinsecus est simpliciter inmensus et infinitus igitur omnis tunc modus infinite se habendi igitur quaecumque proprietas ponatur illa est modus in mensae perfectionis quia nichil potest deo in mense vel finite conpetere
Item huiusmodi proprietas est alicuius cognoscibilitatis ergo alicuius entitatis consequentiam quia doctrina philosophi 2o metaphysicae quia proportionaliter se habent res ad esse et cognosci et quantae sunt entitatis tantae sunt cognoscibilitatis tunc ultra est aliquantae entitatis
Item testimonio scripturae arguitur quia filius diligatur a patre quia dicit scriptura "hic est filius meus dilectus" ergo pater diligit filium ut filius est
Item quaelibet persona divina in suo esse personali diligit se igitur habet rationem diligibilitatis in esse personali non finite ergo infinite et in mense
Clarificatio: quod ratio diligibilitatis in Deo est realiter essentialis
Pro materia et solutione rationum advertendum quod ratio diligibilitatis vel fruibilitatis in deo est realiter essentialis Ex hoc sequitur quod est in qualibet persona Advertendum iuxta hoc quia sicut persona ut teneo et tenebo postea in esse suo personali est realiter inmensa et infinita Ita etiam in esse personali est in mensae diligibilitatis nam dicere quod persona in esse personali non sic inmensae perfectionis et inmensae diligibilitatis videtur esse blasphemia
ymaginandum quod sicut essentia divina est communis cuilibet trium personarum et omnino ydemptica Ita ratio fruibilitatis est cuilibet communis et est realiter cuilibet ydemptica et eadem adaequate sive distinctione ideo consequenter sicut loquitur de divina essentia respectu personarum ita de obiecto fruibili respectu earum
Consequenter dicendum quod sicut conceditur quod pater et filius realiter distinguuntur Ita quod pater non est filius et tamen sunt eadem essentia ita realiter distinguuntur et sunt idem obiectum fruibile Et sicut pater est eadem essentia cum filio ita et eadem fruibilitas Et sic concedendum est quod pater realiter fruitur filio et quaelibet persona alia et se ipsa quia fruitio essentiae est fete formaliter fruiti personae unde pater et filius sunt idem obiectum fruibile et pater fruitur se ipso et filio et spiritu sancto et fruitur tota trinitas etc semper fruitio huiusmodi adaequate respectu eiusdem obiecti nec distinctio personarum plus ponit distinctionem fruibilitatum quam entitatum Ita quod proportionaliter dicendum de fruitionis obiecto sicut de essentia
Responsiones ad rationes
Ad primam
Sequuntur solutiones rationum iam factarum Ad rationes igitur factas in principio istius lectionis Ad primum quando dicitur deus vel verum vel pater in esse personali non dicit bonitatem inmensam nego ymmo dicit a parte obiecti utrum istud vocabulum pater exprimat inmensam bonitatem non pono Aliqua sunt vocabula quae supponunt pro infinita perfectione licet non exprimunt Et sic concedendo quod istud vocabulum esse distinctum non est praedicatum dicens perfectionem simpliciter et sic concedo quod res infinitae perfectionis simpliciter licet vocabulum non dicat Aeternitas in esse trinitatis est obiectum fruibile ut dicit Augustinus unde allegat eum magister in prima distinctione dicit res quibus fruendum sunt tamen idem obiectum fruibile
Ad secundam
Secundo arguebatur sic quia persona in suo esse personali non continet aliquam bonitatem nego ymmo omnem adextra producibilem Ad probationem non est communicabilis ad intra concedo igitur etc nego consequentiam Ad probationem non potest communicari adextra nego quia licet non sit communicabilis adintra tamen bene ad extra unde actio fit ad extra in esse termen
utrum productio creaturarum adextra praesupponat emanationem adintra teneo quod sit sicut tenet gandevensis et sic inesse personali agit persona adextra Et si diceretur quaelibet sufficeret agere sicut de facto est de verbo quod suppositat humanam naturam Responsum est ad hoc quod est propter ydemptitate essentialem quia agere adextra magis respicit virtutem intrinsecam quam suppositare Secunda causa principalis est quae agit ut trina
Ad tertiam
Item sequetur quod pater beatificaretur in alio etc Responsum est quod pater et filius et spiritus sanctus sunt idem obiectum beatificum ideo non in alio beatificatur unde aliquis est alius a patre qui non est aliud obiectum beatificum nec alia essentia
Item arguebatur ratio fruibilis vel ratio obiectiva fruitionis dicit perfectionem simpliciter etc Per intelligo rationes obiecta concedo quod ratio fruibilis est perfectio inmensa et res inmensa et sic de alia ratione Si per rationes intelligat praedicata concedo quod hoc complexum obiectum fruibile est praedicatum personale simpliciter ymmo non potest competere perfectissimo Consequenter de isto praedicato generare in divinis vel ratio distinctiva non dicit perfectionem simpliciter quia si sit aliquod praedicatum dicens perfectionem simpliciter negaretur de filio quod est absurdum
Aliter respondetur quod illud praedicatum realiter dicit perfectionem simpliciter Contra ergo aliquod praedicatum dicens perfectionem simpliciter non dicitur de filio Conceditur nihilominus tamen illa perfectio quod ideo dicit illud praedicatum est filius et est in filio et ideo si nichil sibi detrahitur sed ex modo significandi terminorum consurgit quod negatur de filio
Quando dicit salvator non possum avie facere quicquid Ista auctoritas modicum ligat unde per istud similiter haberent probare quod filius non agit adextra et tamen concederetur esse suppositatur auctoritas potest intelligi primo quia christus saepe denotat emanationem aeternam a patre secundum quod est filius hoc habet ab alio nichilominus tamen habet totam perfectionem quam habet pater et sic semper innuit quia procedit a patre qui dat sibi suum esse
Secundo modo potest intelligi secundum humanitatem unde illa nichil habet a se operationis attribuuntur supposito et non naturae et talem modum habet aristoteles unde dicit aristoteles 3o de anima qui dicit animam intelligere dicit eam texere vel aedificare et vult aristoteles in numero quod proprie operatio attribuitur supposito scilicet homini et non soli animae
Per eandem radicem potest satis solvi alia ratio aristotelis quod propter ordinem amoris complexi essent nec usus nec fruitiones unde satis ponebatur de amore incomplexo Sed de complexo quia illi complexi sunt dei et fruitivum quia resolvuntur in aliud cur videtur quarum vis quod habeat bonum etc quia est summum bonum dicitur quod licet sit talis ordo inter se non tamen est ordo causalitatis quia sive sit dilectio complexa sive incomplexa terminantur ad idem obiectum immediate et 2a non propter primam Et iste ordo huiusmodi dilectionum respectu dei non ponit ordinem obiectalem ymmo est eadem ratio obiectalis omnium et sic dicitur quod quaelibet res est fruitiva et sic adhuc stat quod deus est obiectum fruibile propter se Et sic ista est descriptio fruitionis ordinate scilicet dilectio dei propter se Ista oratio dilectio alicuius rei propter se est descriptio fruitionis in communi sive sit ordinata sive non
Advertendum quod ly propter se in proposito tollit relationem obiecti in aliud tam actualem quam habitualem Ita quod non invenitur alia causa nisi bonitas huius usus ordinatus est dilectio alicuius creaturae propter deum usus in ordinatus est dilectio alicuius creaturae propter creaturam ultimate usus in communi est dilectio alicuius propter aliquod Fruitio in ordinata est dilectio creaturae propter se Aliquando fuit aequivocationes istorum terminorum scilicet aliquando capiuntur quantum ad potentias sensitivas et de illis acceptationibus non ad propositum et ergo si sic alias accipiat et proponat distinguendum est
Conclusiones
Circa distinctionem 40am quae incipit praedestinatorum nullus videtur posse dampnari Prima conclusio Quod praedestinatio est praeparatio gratiae ad aeternam salutem consequendam Et est duplex eius effectus temporalis in via als collatio gloriae in patria
Secunda conclusio Cum dicitur praedestinatus non potest dampnari debet potest intelligi in sensu composito tamen concedendum est quod praestitus potest salvari et praedestinatus potest dampnari Tota difficultas illius state in hoc quomodo deus scit aliquem et potest non scire illud sive sui mutatione
Secunda conclusio Iste non potest esse praedestinatus demonstrando praescitum Ista debet distingui prout est composita vel divisa