Text List

Lectio 43, de Fruitione

Lectio 43, De fruitione [Erlangen Transcription]

Quod quamvis omnis fruitio sit amore et etiam omnis usus sit amore, aliquis tamen usus est odium

In alia lectione Pro clariori intellectu istorum terminorum usus et fruitio Sciendum quod quamvis omnis fruitio sit amor et omnis amor usus sit amor aliquis tamen usus est odium nam mala propter deum odiuntur etiam ordinate Ex istoo patet quod fruitio debet describi per amorem per velle diligere et prosequi per acceptare vel assumere propter se Secundo patet quia usus sub distinctione debet describi scilicet per velle vel nolle diligere prosequi et sic de aliis propter aliud Ideo in descriptione usus debet poni dilectio vel odium vel aliqui termini aequivalentes scilicet aliqui terminorum enumeratorum

Quod idem actus est usus et fruitio

Sequitur iuxta viam Adae et ockam quod est odium est dilectio patet quia omne odium est propter aliud ex eo quod nulla res potest se ipsa immediate odiri non enim oditur nisi propter aliud et cum non sit processus in infinitum oportet quod denominatur ad finem qui maxime diligitur

Quod primus actus voluntatis sit nolitio

Sequitur 2o quod omnis nolitio est volitio nam nolitio alicuius mali est volitio boni propter quod creatura vult ut ita loquar vel respuit illud malum et sic nolitio est volitio eiusdem rei propter quam malum refutatur

dicitur consequenter quod cum isto stat quod primus actus voluntatis sit volitio sic quod non procedit aliqua volitio prior ad illam volitionem Nam licet nulla sit volitio nisi propter bonum volitum stat quod deus sit idem actus adaequate quo respuitur malum propter bonum et sit volitio illius boni verbi gratia poneretur sorti aliquod malum qui sortes non habet de facto aliquem actum voluntatis et deus operetur cum eo ipse potest elicere actum volendi propter deum ergo illa volitio vel ille actus erit fuga mali et prosecutio boni et per consequens nolitio non requirit aliquam volitionem de bono propter quod respuitur malum saltem primam ad illum actum vel illam volitionem quae simul est volitio

Sequitur quod omnis usus mundi sive licitus sive illicitus sive ordinatus sive inordinatus est fruitio patet primo de usu ordinato ex dictis nam dilectio creaturae propter deum est fruitio dei usus inordinatus est dilectio creatura propter aliam vel igitur in illa statuit finem vel datur alia et non est processus in infinitum si stetur ibi tunc erit fruitio respectu illius

Quod amor est superius ad odium

Sequitur quod amor est superius ad odium ita quod omne odium est amor sed non econtra Primum patet quia omne odium alicuius mali est amor boni propter quod illud malum oditur Secundum patet de fruitione ordinata aliqua quae non est odium ut esset fruitio beati quae haberet solum deum pro obiecto

Contra quemdam doctorem qui ponit quod idem actus est fruitio illius quod contingit ordinate frui, et tamen est usus inordinatus

Sequitur ulterius contra quoddam doctorem qui ponit istam propositionem informa idem actus est fruitio illius quo contingit ordinate frui et tamen est usus inordinatus Contrarium teneo unde sensus illius corollarii est quod sit aliquis usus qui habeat realiter obiectum fruibile debitum et tamen huiusmodi usus inordinatus probat corollarium per istum modum stat quod aliquis velit propter deum formari quo stante casu iste habet unum actum usus qui habet debitum obiectum fruibile scilicet debitum et tamen est usus inordinatus

Respondeo quod nullus est talis usus quo habet obiectum etc quin sit licitus et ordinatus ad motivum ipsius Ipse ponit casum quod aliquis velit fornicari propter deum dicitur quod casus est simpliciter impossibilis nisi ly propter dicit contemptum dei et sic deus non est obiectum fruibile sed obiectum usus et obiectum illius fruitionis esset creatura Sed si ly propter dicat finem ultimum tunc casus est possibilis ut videtur saltem nisi fornicari caderet sub praecepto vel dispensatione ut in osseae "vade et fac filios fornicationem" unde deus est dominus super talia et ergo potest dispensare et in illo casu fornicari etc esset usus valde ordinatus et licitus Sed patet quod ratio et fundamentum istius doctoris non valet Arguo contra positionem quia repugnat quod eodem actu contempnatur deus et voneretur et ita esset in proposito quia talis creatura veneraretur deum quia dilectio dei est maxime dei honorativa unde non potest plus creatura venerari deum quam per diligere deum Etiam eodem actu contempneret deum quia transgrederetur

Item conversio et aversio respectu eiusdem obiecti non sunt compossibiles eodem actu et in eadem potentia unde quod idem actus moveat ad contraria simul et semel videtur inpossibile Actus fruitionis movet sursum et actus fornicationis ad oppositum

Item fruitio in esse fruitionis quae est dei per se propter se ultimate et propter suam bonitatem scilicet secundum illum modum est quaedam rectitudo et sic ille actus in quantum esset fruitio esset licitus quia ex illa habitudine afficeret deitatem et non esset inordinatus in esse fruitionis

Confirmatur nam si istae habitudines essent ad imaginationem ad invicem separatae quarum una esset velle fornicari propter deum quae est esset fruitio etc et haberetur una alia quae praecise esset fruitio in eadem potentia tunc secunda non erit inordinata propter primam et sic una habitudo illarum non erit inordinata propter aliam

Item iudaei propter zelum legis volentes christum prosequi credebant frui deo et tamen non fruebantur quia non erat zelus debite ordinatus In istis casibus nisi alias per actus viciosus credit frui deo decipitur quia habet aliquem alium finem latentem respectu christi unde propter difficultatem resolutionis voluntatis ad causas suas et reflexiones super actus suos et cognitionis earum creatura quandoque utitur deo et credit eo frui

Ideo dicendum Quod in isto casu iudaei licet credebant obsequium praestare deo nichilominus tamen propter cupiditatem suam vel manem gloriam vel aliam causam peccabant Omnis fruitio est dilectio dei super omnia ergo in casu nostro iste frueretur deo ergo diligeret deum super omnia et ultra ergo non est in peccato quia intendo tenere istam viam quod non stat quod aliquis sit in peccato et diligit deum super omnia

Quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius

Consequenter infero quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius multi doctores modum tenent contrarium nego offendam recito probabiliter patet quod omnis talis est fruitio dei ergo est dilectio dei super omnia semper loquor de actibus de liberatis unde vel est odium creaturae propter deum vel dilectio ergo fruitio patet ex istis dictis

Quod omnis actio meritoria est fruitio

Sequitur quod omnis actio meritoria proprie dicta scilicet quae est elicita a voluntate est fruitio patet quia omnis talis vel est dilectio vel odium creaturae in relatione ad deum propter se et sic sive sit dilectio dei sive odium creaturae propter deum est fruitio quia sic est usus licitus quia omnis talis habet deum pro obiecto dilecto et non odito sed malum oditur et eodum actu deus diligitur

Quod cuiuslibet meritoriae actionis Deus est obiectum

Sequitur quod cuiuslibet meritoriae actionis deus est obiectum patet quia omnis talis actio est fruitio ergo habet deum pro obiecto Ex istis patet quod debet esse magna sollicitudo ad referendum actus omnes in deum quia si quis non referat in deum fruitur creatura Et secundum augustinum est maxima diversitas non referre in deum Apostolus scribit ad corintheos 10 "sive manducatis sive bibitis vel quid aliud facitis omnia in dei gloriam facite" unde praecipit omnis actus interiores referri in deum hoc enim est deum ex toto corde diligere scilicet habere respectu cuiuscumque operationis intentionem ultimi finis sit quod cor nihil statuat sibi qui finaliter referat ad deum

Secundo ad corintheos 10 "in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi" etc ibi dicitur ex toto corde id est referat etc sicut dictum est Secundo dicitur ibi ex toto mente id est ad fidem scilicet quod credat credenda iuxta ordinationes ecclesiae Et licet evidentia maxima esset ad contrarium debet captivare suum intellectum et assentire

Etiam 3o generaliter omnem suam affectionem in deum dirigat 2o Ad Corinthios 5o capitulo "Caritas christi urget nos" Postillae glosant quod caritas christi debet nos sic artare quod nullam habemus affectionem nisi ex caritate et sic operationes exteriores debent fieri ex caritate et hoc tunc ex fortitudine unde actus fortitudinis stant in executione operum adextra

Recapitulatio

Resumendo ergo diligimus deum super omnia quando ex toto corde id est dum tota intentio fertur in deum ex tota mente propter continuam considerationem et spontaneam absque etiam quacumque apparentia propter deum ex tota anima sic quod tota affectio in deum dirigatur

Conclusiones

Circa distinctionem 41 Prima conclusio infima quod nullus meretur suam praedestinationem patet quia antequam sumus nati vel sumus praedestinati vel praestiti

Secunda conclusio creatura non potest mereri suam reparationem patet quia aeterna est tamen eius effectus bene meretur quia creatura meretur deferri et obdurari

Tertia conclusio deus elegit ab aeterno quos voluit non elegit quia fideles sed quia elegit fideles ita quod a gratia praedestinationis procedunt bona opera Dixit magister petrus de pleu quod tenendum est quod indifferenter quilibet potest salvari ita quod nulla necessitatem ista praedestinatio ponit unde dicit apostolus "deus vult omnes salvos fieri"

Quarta conclusio quod fuit antiquorum opinio quod animae fuerunt creatae in caelo et quia peccaverunt superius ponuntur hic incorporibus ut hic patiantur miserias dicit magister quod istud non est verum quia simul creantur et vivuntur corpori Ultimo dicit magister quod deus semel scivit semper scit sic non est verum quia aliquando scivit nullam creaturam esse et mundum fore producendum sed debet intelligi quod nichil desinit cognoscere quia eandem notitiam habet de futuritione mundi sed non assensum

PrevBack to TopNext