Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 44, De fruitione [Erlangen Transcription]
Rationes contra illud quod Deo solum fruendum est
Prima obiectio: Quod non impossibile eundem actum esse usum et fruitionem
Primum
Arguitur primo sic nam rationes obiectales usus et fruitionis differunt specifice ergo etiam actus illi consequentia tenet quia actus distinguuntur per obiecta antecedens probatur quia ratio obiectiva usus est referibilitas et ratio fruitionis est irreferibilitas modo istae sunt rationes totaliter oppositae
Tertium
Quintum
Item dilectio creaturae propter deum quae est realiter usus potest desinere referre in aliud obiectum quia non videtur unde provenit necessitas referendi ergo non est formaliter et intrinsece dilectio dei quia si sic non posset referre in deum antecedens probatur quia non videtur impossibilitas quod suspendatur vel tollatur huiusmodi relatio
Secunda obiectio: Quod creatura est fruendum
primum
Deinde probatur quod creatura est fruendum quia creatura est propter se diligibilis consequentia consequentia ex dictis antecedens probatur primo quia sicut creatura habet entitatem absolute contemptibilem Ita habet bonitatem proportionalem absolute diligibilem quia ens et bonum convertuntur Ideo sicut habet entitatem absolutam ita bonitatem quo dato huiusmodi bonitas diligeretur propter se etiam licite ex quo esset absoluta
tertiam
Item aliud a deo est dilective perferendum deo igitur alio a deo est fruendum probatur antecedens quia in casu quo sortes frueretur deo et videretur proximum in extrema necessitate constitutum in illo casu sortes teneretur subvenire proximo et relinquere fruitionem dei igitur in illo casu proximus est deo praeferendus unde in illo casu tenetur suspendere actum fruitionis
quartam
Item plus diligitur tota multitudo civium caelestium incluso deo qui ipse deus tamen illa non est deus ergo alia a deo sunt magis diligibilia quod plus diligatur constat quia ratione aliorum partium additur aliquis gradus dilectionis quia additur aliquas gradus delectationis quia ratione concivium additur aliquis gradus delectationis etiam dilectionis
quintum
Item christus est magis diligendus quam pater in divinis ergo pater non est summe diligendus probatur antecedens nam christus diligitur aequali dilectione tamquam deus sicut pater et etiam diligitur quia proximus
Solutiones ad primam obiectionem
Ad primum
Primum
dico primo quod ubi obiecta non concurrunt inmediate ad causationem actuum et obiectorum Primo patet de actu divino adintra sive cognoscendi sive appetendi ille non dependet ab obiecto ergo est unicus adaequate respectu omnium obiectorum ymmo idem est actus omnia cognoscendi et omnia volendi simul et ideo ubi actus non dependet ab obiecto non est neccessaria distinctio actuum sicut obiectorum Item declaratur de notitia beatifica creata qua beatus videt verbum et creaturam obiecta sunt diversa et tamen actus est idem
unde conformiter ad hoc etiam actus revelationum non dependet ab obiecto ideo non habet talem neccessariam habititudinem quod sit respectu illius obiecti sic quod non possit esse respectu alterius unde actus fidei potest habere nunc illud obiectum postea aliud nec sequitur potest habere aliud obiectum ergo ille erit alterius speciei ut per fidem habetur assensus quod ante christus erit et potest esse assensus oppositi absque hoc quod varietur secundum speciem ymmo alias fuit declaratum quod idem actus potest esse obiectum plurium vel pauciorum et est radix illius quia non dependet ab obiecto
Item potest conservari de conceptibus universalibus et non habent obiecta nisi singularia et non variantur propter variationem illorum sed notitia universalis dependet principaliter a potentia abstractiva licet obiecta aliqualiter concurrant unde conceptus generis habet obiecta specifice distincta ex hoc non arguitur aliqua distinctio in illo conceptu
dico 2o ubi obiecta causarent inmediate actus et essent causae principales vel totales in illo casu secundum distinctionem obiectorum esset distinctio actuum et secundum distinctionem specificam obiectorum esset distinctio specifica actuum
Et hoc intendit aristoteles in proposito respectu fruitionis et usus nullum obiectum obiective concurrendo est causa principalis vel totalis Sed obiective concurrendo et naturaliter mere ita esset ubi obiecta essent concurrentia principaliter vel totaliter sed in proposito non est sic quia respectu fruitionis creaturae hic in via deus non concurrit obiective et in patria licet concurrat tamen libere et sic fruitio viae causatur a potentia principaliter concurrente gratia et notitia habitudinis creaturae ad deum Si obiciatur de distinctione actuum in patria dicitur quod respectu eiusdem obiecti mere libere concurrentis causentur actus specifice distincti unde valde bene stat quod in patria respectu eiusdem obiecti sint habitudines seu actus diversis beatis specifice differentes et hoc ratione causae liberae agentis et ipsa eadem modo se habens potest elicere actum volendi vel nolendi indifferenter respectu eiusdem obiecti unde de consideratione liberae causae esse est quod eodem modo se habendo potest in varios effectus et sic apparet quod non oportet quod propter diversas rationes obiectales sint etc
Ad secundam rationem
Ad 2am quando dicitur sequetur quod idem esset actus causa sui ipsius negandum est de causa effectiva quia nichil potest se facere ut sic / ad probationem dilectio dei etc est causa etc dicitur quod non oportet ita esse generaliter quia stat quod idem actus voluntatis sit vel odium mali vel dilectio creaturae ergo non oportet quod alia distincta dilectio dei praecedat in voluntate et sic nec oportet quod omnis usus sit affective a distincta dilectione dei unde staret quod aliud praesentaretur tamquam valde malum et voluntas non haberet in se aliquem actu elicitu et voluntas eliceret actum volendi respectu illius Etiam creatura potest praesentari intellectui
et intellectus potest dictare quod sic diligenda et voluntas potest se sub conformare illi dictamini
Advertendum quod licet sit idem actus usus et fruitio habent tamen duas habitudines unam secundum quam fertur creatura in deum Alia secundum quam ordinatur secundum primam et si ponerentur distinctae res concederetur quod primus modus esset causa sic se habendi respectu secundi modi unde ex habitudine dilectionis dei consurgit habitudo dilectionis proximi propter deum Tamen per huiusmodi diversas habitudines et diversos modos non oportet ponere diversas causalitates unde de natura sua ita movet
Ad tertium
Ad 3am de odio naturae consequentia et dico quod usus qui est dilectio creaturae ordinata est realiter dilectio dei et fruitio quia dilectio habet deum pro obiecto sed non est sic de odio quia habet duo obiecta distincta quia si sit ordinatum habet finem pro obiecto et finis habet rationem optimi ideo oportet quod habeat obiectum habens rationem optimi
Ad quintum
Ad aliud quia dilectio creaturae quae est usus potest non referri et tunc remanebit dilectio creaturae Respondeo primo quod casus est impossibilis scilicet quod dilectio proximi quae est usus sit ordinata et non sit dilectio dei quia si im mutet tam intrinsecum est sibi inmutare afficiendo in deum sicut in mutat afficiendo in creaturuam Advertendum quod si idem actus adaequate posset ad plura vel pauciora im mutatare scilicet in casu quo istae habitudines essent separabiles ille actus inmutaret secundum habitudinem fruitivam quia illa est principior scilicet motio in deum Sequitur quod dilectio proximi est magis proprie fruitio quam usus patet quia illa habitudo est principior et prior scilicet respectu dei quam proximi
Consequenter concurrere quod licet sit eadem res tamen est nobilior et intensior dei quam creaturae exemplum de visione dei et creaturae in patria quae est nobilior et intensior respectu dei quam creaturae et sic stat quod respectu unius magis perficiat quam respectu alterius et sic vel non sunt separabiles et si sint separabiles tunc manet habitudo fruitiva et sic prior potest moveri sive posteriori et non econtra
Solutiones ad secundam obiectionem
Ad aliam creatura est fruendum negandum est quod ista sit summa perversitas secundum Augustinus etiam ordo rerum non permittit Ad probationem quia philosophus videtur dicere quod aliqua sunt diligenda proportionaliter se ergo etc Advertendum quod aliqua sunt quae conferunt de per se ad finis consecutionem sicut virtutes et habent ordinem Alia quae solum de per accidens ymmo de per se ob esset Alia sunt indifferentia verbi gratia Potio amara etiam veneno confert sanitatem per accidens quia removet humorem peccantem de per se esset nociva scilicet nisi reperiret subiectam taliter dispositivum et sic de per se talia sunt fugibilia ut venenum de per se est malum venenato est bonum quia venenum curat venenum Alia de per se conferunt et illa habent ordinem ad finem ut bonis cibus respectu sani Indifferentia dicuntur quae non prosunt nobiliter nec obstant notabiliter Ita in proposito aliqua sunt circa deum quae de directo conferunt ad finis consecutionem sicut virtutes ideo virtutes de per se sunt conferentes et participat rationem eligibilis et habet ordinem ad felicitates consecutionem ideo propter se id est per se sunt diligibilia et non per accidens licet per se tamen non denotat finem sed solum removet causam accidentalem et extrinsecam ymmo habet causam intrinsecam ratione ordinis quem habet ad finem
Ad aliam quia creatura habet intrinsecam bonitatem et est absolute conceptibilis ergo proportionalem bonitatem etc
de illo primo quod causatur perfecte concepta realiter habet habitudinem relativam ad deum Ita quod non contingit creaturam perfecte concipi nisi in relatione ad deum et ad suam cauam quia non nisi ut dependens a deo Sicut dixerunt multi de accidentibus quod non possunt concipi in habitudine ad substantiam unde wilhelmus parisiensis ponit quod deus est esse creturae
dico 2o quod dato quod creatura esset sic absolute conceptibilis nichilominus non sequitur quod sit absolute diligibilis Causa est quia licet ipsa sit intrinsece quaedam entitas non tamen est intrinsece finis ergo ratio diligibilitatis non conpetit sibi intrinsece sed ratio entis quia non est essentialiiter bonum diligibile nam diligibilitas conpetit sibi sub ratione finis
Tertio dico dato quod creatura habeat intrinsecam diligibilitatem sicut entitatem tamen secus est de intellectu et voluntate quia intellectus potest considerare obiectum et veritatem absolute et voluntas habet bonum pro obiecto ergo non potest exire in actum suum deliberatum quin realiter actus eius terminetur ad aliquod statutum sibi pro fine et si nullum finem statuat in creatura peccat
Si referat in finem ultimum est usus debitus De illo ulterius quod creaturae multo evidentius clamat se non habere rationem finis quam non habere esse a se sed a deo ut patet per augustinus in de civitate dei et multis aliis locis In signum huius quasi generaliter omnes philosophi posuerunt deum esse causam in genere causae finalis quia dicunt aliqui quod deus non agit nisi ut amatum id est finis omnium agentium Ideo habitudo rerum tamquam in finem est evidentior quam habitudo ut a causa efficiente quia quasi omnes haec clamaverunt
Conclusiones
Circa distinctionem 42am Advertendum quod eo ipso quod deus est universaliter perfectius vel illo concesso de deo secuntur omnes conclusiones quas ponit magister in distinctione prima conclusio quod deus est omnipotens et potest facere omnia sed non facit deus agit adextra volendo Contra aureolum
2a deus potest aliqua agere sive creatura et aliqua non sive creatura et hoc secundum talem modum de primo patet in creatione de secundo non stat quod fiat ambulatio et creatura non coagat vel cursus quia sequitur sortes currit igitur sortes coagit vel concurrit unde staret quod deus de solo moveret sic membra sed tunc sortes non diceretur currere deus non potest facere album quoniam albedo concurreret nec hominem nisi materia concurreret de absolutis potest per se seu se solo postea ponit ordinem personarum In quinta conclusione dicit quod deus potest quicquid vult fieri et hoc est ratione suae libertatis